Capitulum 4

Numérotation du verset Sap. 4,1 
{t. 3 : Erfurt, f. 37vb   ; facsim., t. 2, p. 726b} O quam pulchra est1 casta2 generatio cum claritate3.
Immortalitas est enim
memoria4 illius quoniam et apud Deum nota est
et apud homines
1 est Cor3 (Rabanus anti.) ΩJ ] es Cor3 (al.)
2 O quam... casta Ω Rusch plerique codd. ; cf. Corpus antiphonalium officii officii (n°4069)] Melior est Edmaior. Weber
3 claritate Ω M Ω ΩJ² (marg.) etc.] caritate ΩS = Corpus antiphonalium officii officii (n°4069: codd. EHDFSB ²)
4 memoria] in praem. Weber
Numérotation du verset Sap. 4,2 
Cum presens est.
illam imitantur5
et
desiderant eam cum se duxerit et in perpetuum coronata triumphat incoinquinatorum certaminum premium vincens.
5 illa imitantur] inv. Weber
Numérotation du verset Sap. 4,3 
Multigena
autem impiorum
multitudo
non erit utilis
et adulterine plantationes6
non dabunt radices altas nec stabile firmamentum collocabunt.
6 adulterine plantationes Cor1=Cor3 ( communis littera ) ΩS ΩJ Ed1530 Ed1532 ] spuria vitulamina Cor3 (Rabanus anti.) Ω M etc. Ed1455 Weber
Numérotation du verset Sap. 4,4 
Et si in ramis
in tempore germinaverint
infirmiter posita a vento commovebuntur et a nimietate ventorum
eradicabuntur.
Numérotation du verset Sap. 4,5 
Confringentur enim7 rami inconsummati et fructus
illorum {t. 3 : Erfurt, f. 38ra   ; facsim., t. 2, p. 727a} inutiles8 et acerbi ad manducandum
et ad nihilum apti.
7 enim] om. Weber
8 inutiles] inutilis Weber
Numérotation du verset Sap. 4,6 
Ex iniquis enim omnes filii
qui nascentur9 testes sunt nequitie adversus parentes10 interrogatione sua.
9 nascentur] nascuntur Weber
10 parentes] + in Weber
Numérotation du verset Sap. 4,7 
Iustus autem si morte preoccupatus fuerit
in refrigerio erit.
Numérotation du verset Sap. 4,8 
Senectus enim venerabilis est non diuturna neque numero annorum computata.
Cani sunt11 sensus hominis12
11 sunt] + autem Weber
12 hominis] hominibus Weber
Numérotation du verset Sap. 4,9 
et etas senectutis vita immaculata.
Numérotation du verset Sap. 4,10 
Placens Deo factus dilectus et vivens inter peccatores translatus est.
Numérotation du verset Sap. 4,11 
Raptus est ne malitia mutaret intellectum eius13 aut ne14 fictio
deciperet15 animam illius.
13 eius] illius Weber
14 ne] om. Weber
15 deciperet] decipiat Weber
Numérotation du verset Sap. 4,12 
Fascinatio enim nugacitatis
obscurat bona
et inconstantia concupiscentie transvertit sensum sine malitia.
Numérotation du verset Sap. 4,13 
Consummatus in brevi explevit tempora multa.
Numérotation du verset Sap. 4,14 
Placita enim erat Deo anima eius16 propter hec17 properavit educere illum de medio iniquitatum. Populi
autem videntes
et non intelligentes
nec preponentes sibi18 in precordiis talia
16 eius] illius Weber
17 hec] hoc Weber
18 preponentes sibi] ponentes Weber
Numérotation du verset Sap. 4,15 
quoniam gratia Dei
et misericordia in sanctos eius19 et respectus
in electos illius.
19 eius] illius Weber
Numérotation du verset Sap. 4,16 
Condemnat autem
iustus mortuus
vivos impios
et iuventus celerius consummata longam vitam iniusti.
Numérotation du verset Sap. 4,17 
Videbunt enim finem
sapientis
et non intelligent quid cogitaverit de illo Deus
et quare munierit illum
Dominus.
Numérotation du verset Sap. 4,18 
Videbunt20
et contemnent21 illum22.
Illos autem Dominus23 irridebit
20 Videbunt] + enim Weber
21 contemnent Cor1 (Rabanus) Rusch Weber
22 illum Z* Σ Ω M ΩJ* (rubr. sublin.) Rusch ] eum Cava X Q² S² h² Θ ΩS Ed1455 Clementina , om. Weber
23 Dominus] Deus W Ω M
Numérotation du verset Sap. 4,19 
et erunt post hec decidentes sine honore
et in contumelia inter mortuos
in perpetuum quoniam dirumpet
illos inflatos
sine voce
et commovebit illos a fundamentis
et {t. 3 : Erfurt, f. 38rb   ; facsim., t. 2, p. 727b} usque ad supremum desolabuntur et erunt gementes
et memoria eorum24 periet.
24 eorum] illorum Weber
Numérotation du verset Sap. 4,20 
Venient
in cogitatione peccatorum suorum
timidi
et traducent illos
ex adverso
iniquitates ipsorum25.
25 ipsorum] illorum Cava L W h ΘH



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Biblia Communis (Sap. 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=biblia&numLivre=31&chapitre=31_4)

Notes :