Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Rm. 15,1 

Debemus autem
nos firmiores imbecillitates infirmorum
sustinere
et non nobis placere.
Numérotation du verset Rm. 15,2 

Unusquisque vestrum
proximo suo placeat
in bonum
ad edificationem.
Numérotation du verset Rm. 15,3 

Etenim
Christus non sibi placuit,
sed
sicut scriptum esta :
0 Ps. 68, 10 (iuxta LXX) ; Ps-G : « Et opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me ».
‘’Improperia improperantium tibi ceciderunt super me’’.
Numérotation du verset Rm. 15,4 

Quecumque enim
scripta sunt
ad nostram doctrinam scripta sunt, ut per patientiam et consolationem Scripturarum spem habeamus.
Numérotation du verset Rm. 15,5 

Deus autem patientie et solacii
det vobis idipsum
sapere in alterutrum
secundum Iesum Christum,
Numérotation du verset Rm. 15,6 

ut unanimes
uno ore
honorificetis Deum
et Patrem
Domini nostri Iesu Christi.
Numérotation du verset Rm. 15,7 

Propter quod
suscipite invicem,
sicut et Christus suscepit vos
in honorem Dei.
Numérotation du verset Rm. 15,8 

Dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas
promissiones patrum.
Numérotation du verset Rm. 15,9 

Gentes
autem
super
misericordiam honorare Deum, sicut scriptum est :
propter
hoc confitebor tibi in gentibus, Domine1,
1 Domine] om. P654 Weber
et2 nomini tuo cantabo.
2 et] + in P654
Numérotation du verset Rm. 15,10 

Et iterum dicit :
letamini gentes
cum plebe eius.
Numérotation du verset Rm. 15,11 

Et iterum :
Laudate omnes gentes Dominum
et magnificate eum
omnes populi.
Numérotation du verset Rm. 15,12 

Et rursus Isaias aitb :
0 Cf. Is. 11, 1.
Erit radix Iesse
et
qui exsurget
regere gentes,
in eum3 gentes sperabunt.
3 eum] eo Weber
Numérotation du verset Rm. 15,13 

Deus autem
spei
repleat vos omni gaudio et pace
in credendo, ut abundetis in spe et4 virtute Spiritus sancti.
4 et] in Weber
Numérotation du verset Rm. 15,14 

Certus sum
autem,
fratres mei, et ego ipse
de vobis quoniam et ipsi
pleni estis dilectione,
repleti omni
scientia,
ita
ut possitis
alterutrum
monere.
Numérotation du verset Rm. 15,15 

Audacius autem
scripsi vobis, fratres, ex parte,
tamquam in memoriam vos reducens,
propter gratiam que data est mihi a Deo,
Numérotation du verset Rm. 15,16 

ut sim minister Iesu Christi5
5 Iesu Christi] inv. Weber
in gentibus sanctificans evangelium Dei,
ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata
in Spiritu sancto.
Numérotation du verset Rm. 15,17 

Habeo igitur gloriam
in
Christo Iesu ad Deum.
Numérotation du verset Rm. 15,18 

Non enim audeo aliquid loqui
eorum que per me non efficit6 Christus in obedientiam gentium
6 efficit] effecit Weber
in7 verbo et factis,
7 in] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 15,19 

in virtute signorum et prodigiorum,
in virtute Spiritus sancti,
ita ut ab Hierusalem per circuitum
usque ad8 Illyricum
8 ad] in Weber
repleverim
evangelium Christi.
Numérotation du verset Rm. 15,20 

Sic autem
hoc predicavi evangelium, non ubi nominatus est Christus,
ne super alienum fundamentum edificarem.
Numérotation du verset Rm. 15,21 

Sed
sicut scriptum est :
quoniam9 quibus non est annuntiatum
9 quoniam] om. Weber
de eo
videbunt,
et qui
non audierunt
intelligent.
Numérotation du verset Rm. 15,22 

Propter quod
et impediebar plurimum
venire ad vos
et prohibitus sum usque adhuc10.
10 et...adhuc] om. Weber
Numérotation du verset Rm. 15,23 

Nunc vero ulterius locum
non habens in his regionibus, cupiditatem autem habens veniendi ad vos ex multis iam annis.
Numérotation du verset Rm. 15,24 

Sed11 cum in Hispaniam proficisci cepero,
11 sed] om. Weber
spero
quod preteriens videam vos,
et a vobis deducar illuc,
si vobis primum ex parte
fruitus fuero.
Numérotation du verset Rm. 15,25 

Nunc igitur
proficiscar
in Hierusalem ministrare sanctis.
Numérotation du verset Rm. 15,26 

Probaverunt enim
Macedonia et Achaia collationem aliquam facere in pauperes sanctorum
qui sunt12 Hierusalem.
12 sunt] + in Weber
Numérotation du verset Rm. 15,27 

Placuit enim eis
et debitores sunt eorum.
Nam si spiritualium eorum
participes facti sunt gentiles
debent et
in carnalibus ministrare eis.
Numérotation du verset Rm. 15,28 

Hoc autem13
13 autem] igitur Weber
cum consummavero
et assignavero eis fructum hunc
proficiscar per vos in Hispaniam.
Numérotation du verset Rm. 15,29 

Sciens14 autem quoniam
14 sciens] scio Weber
veniens ad vos
in abundantia benedictionis Christi
veniam.
Numérotation du verset Rm. 15,30 

Obsecro igitur vos, fratres, per Dominum nostrum Iesum Christum
et per caritatem Spiritus
ut adiuvetis me in
orationibus vestris15 pro me ad Dominum16,
15 vestris] om. Weber |
16 Dominum] Deum Weber |
Numérotation du verset Rm. 15,31 

ut liberer ab infidelibus
qui sunt in Iudea et obsequii mei oblatio
accepta fiat
in Hierosolyma sanctis,
Numérotation du verset Rm. 15,32 

ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei
et
refrigerer vobiscum,
Numérotation du verset Rm. 15,33 

Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen.

Capitulum 15

Numérotation du verset Rm. 15,1 
marg.| Debemus] in prima parte Capituli huius hortatur eos ad gratiarum actiones. Secundo de statu suo et quorundam aliorum interserit, ibi   [Audacius autem] etc. Tertio salutationem quorundam personarum specialiter subnectit, ibi :   [Salutate Priscam] etc. In prima ergo parte hortatur eos ad gratiarum actiones. Primo quia Deus dedit eis fluenta Scripturarum ad instructionem et consolationem ibi :   [Quecumque enim scripta sunt] Sed primo hortatur eos non querere propriam voluntatem, sed magis voluntatem Dei et proximi. Dicit ergo :
marg.| {m} Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmiorum sustinere] etc. quod signatum est 3Rg. 5.d. ubi dicitur quod Salomon posuit in fundamento Templi lapides grandes etiam pretiosos et quadratos. Item Gal. 6.a. Alter alterius onera portate Eph. 4.a. Obsecro vos ego vinctus in Domino, ut dignus ambuletis vocatione { 69va } Δ qua vocati estis, cum humilitate et mansuetudine, cum patientia supportantes invicem in caritate.
marg.| {a} Et non nobis placere] Glossa Iste sibi dicitur placere, etc.
Numérotation du verset Rm. 15,2 
marg.| {b} In bonum] quod utile est.
marg.| {c} Ad edificationem] resume. Nos firmiores, etc.
marg.| Vel [Placere in bono ad edificationem] proximo, 1Cor. 10.g. sine offensione estote Iudeis, et Gentibus sicut, etc. id est sic placeat ut ex placentia sua edificet proximos.
Numérotation du verset Rm. 15,3 
marg.| {d} Non sibi placuit, sed sicut scriptum] Glossa dicit : Deo patri.
marg.| {e} Improperia] in verbis et factis.
marg.| {f} Improperantium tibi] quia Io. 5.d. Qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum.
Numérotation du verset Rm. 15,4 
marg.| {g} Quecumque enim scripta sunt] Ecce quod primo hortatur eos ad gratiarum actiones quod Deus dedit eis fluenta Scripturarum. Secundo quia hoc ipsum donum Dei est id est agere gratias, ibi   [Deus autem] Tertio hortatur ut honorent Deum in membris suis, ibi   [Propter quod suscipite] Quarto ostendit Iudeos specialiter debere gratias agere Christo quia specialiter et personaliter missus fuit ad eos ibi   [Dico enim] Quinto ostendit debere gratias agere Deo maxime quia de pura misericordia iustificavit eos per Apostolos, ibi   [Gentes autem] Sexto probat hoc auctoritatibus Prophetarum, ibi   [sicut scriptum est, propter hoc] etc. Septimo orat. Ut Deus eis conferat gratiam ad agendum gratias, ibi   [Deus autem spei] Octavo ostendit se confidere quod ita facient, ibi   [Certus sum] Usque ibi durat prima pars capituli. Dicit ergo :
marg.| {g} Quecumque] Sic continua : Dicit sicut scriptum est, et quare scriptum est ?   [Quecumque enim scripta sunt (de Christo) ad nostram doctrinam scripta sunt] Christi enim vita vite nostre et morum est disciplina, dicit Glossa
marg.| {h} Ut per patientiam Scripturarum] quam docent Scripture loquentes de patientia Christi et sanctorum1.
1 sanctorum] coniec., SS. Ed1703
marg.| {i} Et consolationem] Glossa id est Ut per ea scripta doceamur pati pro proximis, et consolemur in eo per exemplum Christi id est ita speremus quod Christus accepit.
Numérotation du verset Rm. 15,5 
marg.| {k} Deus autem patientie] Ostendit quod gratiarum actio donum Dei est. Deus dator patientie, 2Cor. 1.a. Deus et pater Domini nostri Iesu Christi qui consolatur nos. etc.
marg.| {l} Idipsum] id est unum et idem.
marg.| {m} In alterutrum] id est ut unus sapiat quod alter sapit. Et hoc.
marg.| {n} Secundum Iesum] id est secundum fidem et doctrinam eius.
Numérotation du verset Rm. 15,6 
marg.| {o} Ut unanimes uno ore honorificetis] id est ut mentis unitate et oris confessione reddatis gratias Deo, sup. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem, etc.
Numérotation du verset Rm. 15,7 
marg.| {p} Propter quod] Ostendit quod debemus Deum honorare in membris suis.
marg.| {q} Sicut et Christus suscepit nos] sicut medicus egrotos. Unde Augustinus Venit ad nos magnus medicus quia in mundo magnus iacebat egrotus. Quando offertur alicui cura Parochie, dicit illud, Is. 3.b. Non sum medicus et in domo mea non est panis : Sed non sic quando offertur Episcopatus vel prebenda : cui dicendum esset illud, Lc. 4.d. Medice cura teipsum. Item Christus suscepit nos fugitivos Ps. 89. Dominus refugium factus est nobis, Is. 16.a. Moab esto latibulum eorum. Item Christus suscepit nos penam pro peccatis nostris sustinendo, 1Pt. 2.d. Portavit peccata nostra in corpore suo super lignum. Sic debet unus pro alio sustinere laborem.
Numérotation du verset Rm. 15,8 
marg.| {r} Ministrum fuisse circumcisionis] id est Iudeorum quibus proprie missus fuit, sicut ipse dicit Mt. 15.c.
Numérotation du verset Rm. 15,9 
marg.| {s} Gentes] Resume. Dico Gentes debere honorare Deum.
marg.| {t} Super misericordia] id est de misericordia.
marg.| {u} Confitebor tibi] id est faciam quod Gentes confitebuntur tibi, dicit filius ad {7. 69vb} patrem.
Numérotation du verset Rm. 15,11 
marg.| {x} Laudate omnes] Incepit ostendere auctoritatibus quod Gentes maxime tenentur ad agendum Gratias Deo : adhuc immoratur in eodem.
marg.| {y} Omnes Gentes] quia ad omnes Gentes missi sunt predicatores. Unde Is. 35.a. Letabitur deserta et invia exultabit solitudo et florebit quasi lilium. Deserta sine fructu operis, sola, a Dei gratia : invia predicatoribus, Is. 44.d. iubilate extrema terre, id est o vos Gentes que dicuntur extrema, quia Iudei erant quasi in umbilico terre.
marg.| {z} Magnificate] id est magnum ostendite, Ps. 35. Magnificate Dominum mecum, etc. Vel   [magnificate] idest, magnificabimini in eo, vel ab eo quia Cassiod. dicit super illud. Accedat homo ad cor altum : Deus enim non in se, sed in corde hominum grandescit, Lc. 1.e. Magnificat anima mea Dominum. Et iterum, Is. 11.c. ubi nos habemus. In die illa exurget radix Iesse, qui stat in signum populorum, ipsum Gentes deprecabuntur, Septuag. habent sic, Iesse qui consurget ut princeps sit Gentium, in ipsum Gentes sperabunt, et erit requies eius honor. Apostolus autem nec verba nostra, nec verba Septuaginta accepit, sed sensum utriusque translationis, dicens :
Numérotation du verset Rm. 15,12 
marg.| {7. 70ra} Δ {a} Erit] dupliciter. Primo secundum quod   [Iesse] est nominativi casus.
marg.| {b} Iesse erit radix] cuiusdam arboris que fuit David ; virga, B. Virgo ; fructus, Christus.
marg.| {c} Et qui exurget] a mortuis erit ex illa radice.
marg.| {d} Regere Gentes] in fide et bonis operibus. Et nota quod dicit prius   [Exurget] quia non nisi post resurrectionem converse sunt Gentes.
marg.| {e} Sperabunt] et sic laudabunt. Vel Iesse genitivi casus.
marg.| {b} Radix] ipsius Iesse in quantum Deus, quia sicut arbor quicquid habet humoris, habet a radice et sustentatur ab ea : similiter omnis humor gratie a Christo et sustentat nos faciendo perseverare. Unde Hbr. 1.a. Omnia portans verbo virtutis.
marg.| {c} Et qui exurget] Is. 11.a. Egredietur virga de radice Iesse id est B. Virgo : et flos id est Christus.
marg.| {d} Regere Gentes] Ps. 2. Dabo tibi Gentes hereditatem tuam, etc. reges eos, etc. Ezec. 34.f. Suscitabo super eas pastorem unum qui pascet eas servum meum David.
marg.| {e} In eum Gentes sperabunt] Gn. 49.e. Ipse erit expectatio Gentium.
Numérotation du verset Rm. 15,13 
marg.| {f} Deus autem] Orat ut Deus det eis gratiam, dicens   [Deus autem spei] dator scilicet vel in quo est summe sperandum.
marg.| {g} Omni gaudio] id est perfecto.
marg.| {h} Pace] concordia, ut unum credatis.
marg.| {i} Ut abundetis in spe] quasi, repleti perfecto gaudio. Gaudium .n. spirituale letificat hominem de habenda eterna beatitudine.
marg.| {k} Et virtute] quasi, repleti pace id est concordia que facit animam fortem contra tentationem, vel utrumque ad utrumque Is. 30.g. In tympanis et in citharis et in bellis precipuis expugnabit eos. Nehem. 8.c. Gaudium est Domini fortitudo nostra.   [Pace] id est concordia in credendo. 1Cor. 1.b. Ut idipsum dicatis omnes et non sint in vobis schismata. Eph. 4.b. Unus Dominus, una fides, unum baptisma.   [Ut abundetis in spe] per gaudium et pacem.
Numérotation du verset Rm. 15,14 
marg.| {l} Certus sum] Rm. 8.g. Certus sum, quia neque mors, neque, etc. Hec est ultima pars prime partis capituli in qua laudat eos quia increpaverat eos, ne credant Apostolum desperare de eis. Simile. Hbr. 6.b. postquam multum increpavit eos, subiungit ; Confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti, tametsi ita loquamur. Huius ratione ponit hic Glossa Per hanc laudem provocat eos ad meliora more exhortantis, qui .n. videt se laudari, laborat ut vera sint que dicuntur.
marg.| {m} Omni scientia] id est perfecta.
marg.| {n} Ut possitis alterutrum monere] quasi dicat Non indigetis ut alius vos multum moneat nec quod doceat : scientia necessaria est ne increpatio exorbitet : dilectio necessaria est ne excedat, sed ex compassione corrigat. Unde Ezec. 3.a. dicit quod ipse devoravit librum et amaricatus est venter eius. In quo innuitur scientia et dilectio ex qua oritur compassio. Nota hic Glossa Hoc enim solet moneri quod cum sciatur, aliquando subterfugit animo, aut negligenter habetur.
Numérotation du verset Rm. 15,1 
expositio glosse
marg.| {m} Debemus autem] etc. Sed nos infirmitates debemus sustinere. Contra. Hoc est Prelatorum quia sunt columne Ecclesie. Solutio : Sicut in Ecclesia materiali non tantum columne Λ sustinent sed unus lapis alium lapidem, similiter debet esse in Ecclesia, in eis qui non sunt prelati, ut etiam mutuo se supportent. Invicem curam agere debemus ex officio caritatis non dignitatis, prelati ex utroque. Non veni facere voluntatem meam, Io. 6.d. Eiecit malos de templo, Io. 2.c. Mt. 21.b. Speluncam latronum, Hier. 7.c. Peccata peccantium in Deum ceciderunt super Christum id est Passiones quas intulerunt peccata eorum. Quasi blasphemus : Non est hic homo a Deo, Io. 9.c. Scripta sunt de Christo in divinis libris. Et hoc patet, quod hoc nomen (Scriptura) simpliciter dictum nominat sacram Scripturam. Unde super illud. Ad Titum. 1.c. Cretenses semper mendaces, etc. dicit Glossa Cum tacitis nominibus dicit. Sicut scriptum est ea, scriptura intelligitur in qua est auctoritas Dei.
marg.| Unde, de quibus divinis Scripturis : dicit sup. sicut scriptum est ; intelligens sacram Scripturam Pati pro proximis, 1Io. 3.c. in hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus nostris animas ponere. Speremus quod Christus accepit id est consimilem immortalitatis stolam. Sapere idipsum, ut sit is sine schismate. Indifferenter ; geminatio pronominis essentie indifferentiam notat id est per hoc notat unitatem voluntatum, et sensuum, sicut Act. 4.f. Multitudinis credentium, etc. Qui est Deus essentia, non adoptione, vel nuncupatione sola. Pater Christi naturam, et nostri gratia equivoce sumitur nomen patris, pater Christi natura, sic est relativum : nostri gratia pater, sic est nomen essentie, et tota Trinitas pater est, nostri gratia, Mt. 6.b. Pater noster qui es in celis. Hanc diversitatem notavit Dominus quando dixit divisim Apostolis Ascendo ad patrem meum, et patrem vestrum, Io. 20.c. Suscepit infirmos, 1Th. ultimo capitulo Ut esset minister eorum et Apostolus imo videtur, quod est Gentium, quia de ipso dicitur, Abdie in princ. Legatum ad Gentes misit. Solutio : Fuit Apostolus, et legatus Iudeorum in propria persona, sic intelligitur quod hic dicitur : per Apost. autem fuit legatus Gentium, sic intelligitur illud, Abd. Unde Mt. 15.c. Non sum missus nisi ad oves que perierunt domus Israel. In semine tuo, Gn. 22.c. Orietur stella, Nm. 24.d. Veritas id est promissorum impletio facta. Exhibita, etc. Gentibus quibus nulla promissio facta erat. Contra Ps. 86. Memor ero Raab, et Babylonis, etc. id est reducam ad memoriam illis, qui sciunt me, misericordiam quam facturus sum Gentibus : hec est sententia. Glossa In hoc ergo verbo videtur gentibus esse promissio. Item illud : Is. 54.a. Letare sterilis, que non paris, dicitur Gentibus : Propterea in expositione illius tituli, Ps. 86. Fundamenta eius in montibus sanctis, dicit Augustinus Vere vel vero Israeli promissus est Christus, id est universis fidelibus. Solutio : huius habetur, su eumdem locum Ps. Gentibus autem nihil promissum erat, sed in Prophetis de fide ipsorum dictum erat, non ipsis dictum erat, sed de ipsis : sicut si aliquis diceret mihi, dabo tibi prebendam, facta esset mihi promissio de prebenda ; si autem alli diceret, dabo illi prebendam, non : sic dictum est Iudeis, que facturus erat Dominus Gentibus. Ad illud Augustinus Promissus est Christus universis fidelibus, subintelligitur habendus, cuius determinatio est ly (universis fidelibus.) Ad lapidem angularem, id est Christum, 1Cor. 10.a. et Is. 28.d. Eph. 2.d. 1Pt. 2.b. Gentibus misericordia prestita est, impleta veritas in Israelitis.
marg.| Contra, Ps. 24. Universe vie Domini misericordia, et veritas. Ibi, Glossa In omni opere Dei est misericordia, et veritas. Solutio : Ibi large sumitur veritas ad promissionem, ad debiti redditionem, et ad congruentiam, et provisi operationem. Hoc ult. modo fuit veritas ab operibus creationis mundi : hic autem sumitur stricte pro adimpletione promissionis, et hoc modo Λ non est veritas in omni opere Domini. Velut oves adduxit. Io. 10. Alias oves habeo, et illas oportet me adducere ad hoc ovile. Is. 66.d. Letamini cum Ierusalem omnes qui diligitis eam. Et infr. f. Annuntiabunt gloriam meam in Gentibus. Unum ovile ; Io. 50.c. Unum estis id est una Ecclesia. Omnes populi scilicet xii. tribus. Hoc dicit propter illud. Dt. 12.a. Constituit terminum populorum iuxta numerum filiorum, id est quia a duodecim filiis Iacob exierunt duodecim populi. Iesse appellatur in fine Ruth. Isai dictus est. 1Rg. 15. per tot. Erit radix, imo fuit ; sed loquitur Propheta pro tempore suo in quo adhuc erat hoc futurum quoad fructum radicis huius. Gaudio spirituali, sup. 14.c. Gaudium et pax in Spiritu S. Dolere in lite, id est in contentione et mutua disceptatione pro ciborum discretione. Pace habita in credendo. Videtur quod potius debuit dicere in diligendo, quia dilectio proprie facit pacem, et concordiam. Solutio : Ipsi discordabant in eis que erant fidei, et ideo maxime indigebant concordia fidei. Si sit sana fides id est si bene credatis de statu universalis Ecclesie. Certus sum, certitudine {7. 70rb} spei, et vehementis presumptionis. Qui laborat in aliis. Unde inferius in hoc eod. d. Cum repleverim Evangelium ab Ierusalem per circuitum usque Illyricum mare. Repleti scientia. Contra. 1Cor. 8.a. Scientia inflat ; ergo non replet. Solutio : Scientia que est donum Spiritus sancti replet proprie et per se licet per occasionem inflet : caritas tamen non per tantam occasionem, per quantam scientia ; quia scientia magis manifestat se in corde hominis quam caritas. Nemo enim scit utrum dignus fit amore an odio : unde maior videtur scientia sua cuilibet quam caritas. Scientia omni, id est. Veteris, et Nove legis : ergo omnis scientia continetur in Veteri, et Novo Testamento, non est ergo scientia moralis, rationalis, physica, nec metaphysica. Solutio : Scientia Veteris, et Novi Testamenti per antonomasiam dicitur scientia ; alie autem quasi umbra scientie sunt. Unde Hieronym. Litteras nescit qui sacras ignorat. Et Is. 29.d. Et erit visio omnium quasi verba libri signati, hec est sacra Scriptura ; et dabitur liber scienti litteras, id est magnis philosophis Gentium, et dicet, nescio litteras. Tunc enim perceperunt quod nihil sciebant. Nisi culpa nostra remaneat, hoc dicit, quia etsi boni essent, tamen poterant cadere a caritate.
marg.| {o} Audacius autem] Hec est secunda pars capituli in qua ostendit primo quare eis scripsit, quia pertinebant ad Apostolatum suum cum essent Gentes. Secundo quia legationem suam predicando, et miracula faciendo iam pro maxima parte compleverat, ibi   [Non enim audeo] Tertio quod alienam legationem sibi non usurpat, ibi   [Sic autem hoc predicavi] etc. Quarto ostendit vaticinium Isaie fuisse completum in hoc quod Gentibus predicavit, ibi   [Sed sicut scriptum est] Et ibidem statim subiungit quare tantam moram fecerit veniendi ad eos, ibi   [Propter quod impediebar] Quinto quod ipse vult transire per eos, et ab eis deduci in Hispaniam, ibi   [Nunc vero] Sexto, quod iterum faciet, ibi   [Nunc igitur] Septimo rogat eos ut adiuvent eum suis orationibus, ibi   [Obsecro igitur] Octavo quasdam personas commendat eis,   [Commendo autem] et sic finitur hec secunda pars. Dicit ergo, ibi
marg.| {o} Audacius] Et respondet antipophore que posset sibi fieri, quid pertinet ad te scribere Romanis ? Respondet.
marg.| {q} Propter gratiam etc.  ex parte] In hac particulari epistola. Iam enim legaverat epistolas quas aliis scripserat. Vel vos dico, existentes ex parte Ecclesie, id est una pars Ecclesie. Vel   [Scripsi vobis audacius ex parte] id est quantum ad quosdam de vobis, id est quantum ad perfectos. Quantum ad minores enim non esset audacia. Vel   [Scripsi vobis ex parte] id est minus perfecte, et tamen audacter quia pertinebatis ad legationem meam. Simile est illud. 1Cor. 13.c. Evacuabitur quod ex parte.
marg.| {p} In memoriam] etc. quasi dicat Nolo vos docere quia docti estis, sed reducere ad memoriam vestram quod iam audistis, et sic latenter innuit eorum negligentiam in eis que acceperant. Lam. 3.c. Memoria memor ero : Ps. 136. Si oblitus fuero tui Ierusalem. Osee ult. d. Memoriale tuum sicut vinum Libani. Dico audacius, et hoc propter gratiam.
marg.| {r} Ut sim minister] in predicando Evangelium Christi, supra 10.c. Quomodo predicabunt nisi mittantur. In hoc quod dicit gratiam, notat quod magnum Dei est donum esse ministrum Evangelii. Is. 99.b. Numquid parum est tibi ut sis servus ad suscitandas tribus Israel, et convertendas feces Iacob ?
marg.| {s} Sanctificans Evangelium] sanctum ostendens per attestationem legis, et Prophetarum, et per sanctimoniam vite. 1Cor. 9.d. Castigo corpus meum, etc. Vel, id est confirmans Evangelium per bonam vitam, et per miracula.
marg.| {t} Oblatio Gentium] id est Gentes oblate tamquam manipuli messis mee in predicando.
marg.| {u} Habeo igitur] quia sum minister Evangelii convertens Gentes.
marg.| {x} Gloriam] id est meritum dignum gloria.
marg.| {y} In Christo] per Christum   [gloriam referendam] Ad Deum.
marg.| {z} Non enim] Ostendit quod legationem suam pro maxima parte complevit et vult eis ostendere quod scribebat, et vult venire ad eos.
marg.| {a} Per me non efficit] sed ea que efficit per me.
marg.| {b} In obedientiam Gentium] ut Gentes obediant Evangelio.
marg.| {c} Verbo] predicatione mea.
marg.| {d} Et factis] meis.
marg.| {e} In virtute signorum] In Apostolorum enim predicatione impletum est illud. Mc. ult. d. {7. 70va} Δ Sermonem confirmante sequentibus signis.
marg.| {a} Signorum] minorum miraculorum.
marg.| {b} Prodigiorum] maiorum miraculorum, quasi procul a digito, quod est quando numquam fuit tale visum.
marg.| {d} Repleverim] perfecte predicaverim.
marg.| {c} Per circuitum] in circuitu.
marg.| {e} Evangelium] Christi.
marg.| {d} Illyricum] mare. Hoc est mare Gratie, quod diversimode nominatur a diversis circunstantibus regionibus, Ps. 76. Vox tonitrui tui in rota, etc.
marg.| {f} Sic autem] si queratur, quare ita cito peragrasti tot diversas regiones non faciendo moram alicubi ? Respondet quod ne Pseudo interficerent Gentes veneno sui erroris, prius volebat predicare eis, quia quod nova testa capit, etc.
marg.| {g} Non ubi nominatus est Christus, ne super alienum] Sed nonne habetur in prologo, quod quidam fratres qui venerant a Ierosolymis converterant Romanos, antequam aliquis Apostolorum eis predicaret ; ergo Apost. scribendo eis edificat super alienum fundamentum. Et vere alienum, quia non sufficienter erant instructi. Solutio : Predicavit ubi Christus non erat nominatus maxime, licet etiam aliis.
marg.| {h} Sicut scriptum est] Is. 52. ubi nos habemus. Quibus non est narratum de eo viderunt eum, et qui non audierunt, contemplati sunt.
marg.| {i} Videbunt] per fidem.
marg.| {k} Et qui non audierunt] Ps. 17. Populus quem non cognovi id est cui non dedi cognitionem mei.
marg.| {l} Propter quod] quia discurrebam ut prevenirem Pseudo predicando.
marg.| {m} Nunc vero] ex quo complevi legationem meam.
marg.| {n} Locum] necessitatem orandi.
marg.| {o} Spero quod preteriens] quasi dicat Non est necessarium quod apud vos moram faciam, quia iam conversi estis.
marg.| {p} Deducar illuc] in Hispaniam, ad quam erat difficilis transitus propter quasdam discordias, et ideo illuc non transierunt Pseudo.
marg.| {q} Si fruitus] delectatus   [ex parte] illa que discordat id est si prius letatus fuero de concordia facta inter quosdam qui discordant inter vos.
marg.| {r} Nunc igitur] Posuit causam propter quam nondum venerat ad eos, quia habebat propositum et voluntatem eundi ad eos, hic determinat quod iterum faciet.
marg.| Et nota quod in primitiva Ecclesia ad predicationem Apostolorum multi fuerunt conversi qui vendebant possessiones suas ponentes ad pedes Apostolorum, et manebant in Ierusalem, in religione Christiana pauperes. Unde constituerunt Apostoli facere collectas in predicationibus suis ad differendum eis, sic fecit Apost. Et hoc est.
marg.| {s} Ministrare Sanctis] id est deferre collectas factas ad ministerium eorum. Hoc fuerat ei iniunctum ab aliis Apost. Unde Gal. 2.b. Iacobus et Cephas et Ioannes, qui videbantur Ecclesie columne esse, etc. tantum ut pauperum in Ierusalem memores essemus, etc. In hoc instruimur quod soliciti esse debemus ad erogandum pauperibus, maxime illis qui omnia propter Deum reliquerunt, sicut isti de quibus dicit Glossa Hi qui totos se dederunt divinis obsequiis nihil mundanum curantes, exemplum bone conversationis prebebant credentibus, 1. Esdr. in pr. dixit Cyrus. Quis est in vobis de universo populo, etc. ascendat in Ierusalem, etc. edificet domum Domini Israel, et omnes reliqui in cunctis locis adiuvent eum argento et auro et substantia et in cunctis necessariis. Cyrus Interpretatur heres, hic est Christus, Ps. 2. Dabo tibi Gentes hereditatem. Tamen aliquibus precepit ut ascendant in Ierusalem ut fiant pauperes, aliis ut adiuvent eos necessaria ministrando, Dt. 23.a. Ammonite et Moabite etiam post decimam generationem non intrabunt Ecclesiam Domini in eternum, quia noluerunt nobis occurrere cum pane et aqua id est necessaria ad vitam ministrare, quando egressi estis de Egypto id est de mundo vel de peccato.
marg.| {t} Probaverunt enim] id est propria voluntate, et discretione fecerunt.
marg.| {u} Macedonia, et Achaia] Diverse sunt partes Grecie, istos proponit Romanis, qui nullius momenti erant respectu eorum, ut sic ad multo maiores collectas eos invitet. Similiter Dominus, Mc. 12.d. viduam ponit in exemplum. Amen dico vobis quoniam vidua hec pauper plus omnibus misit.
marg.| {7.70vb} Unde 2Cor. 8.a. Et altissima paupertas eorum abundavit in divitias id est plus quam divites. Hos pauperes etiam proponit in exemplum ne se excusent per paupertatem.
marg.| Unde Tb. 4.b. Si multum tibi fuerit, abundanter tribue, si autem parum, illud libenter impartiri stude. Nota Glossa Qui per misericordiam Dei vivit et iustificatus est, pius debet esse confratri.
marg.| {x} Placuit] quasi dicat voluntarie fecerunt, 2Cor. 9.b. Unusquisque prout destinavit in corde suo.
marg.| {y} Debitores eorum sunt] pauperes divitum sibi erogantium, quia tenentur orare pro eis ; vel ipsi divites sunt debitores pauperum, misericordia enim facit divitem reputatione sua pauperis debitorem, Glossa Adeo vult Apostolus, etc. Eccl. 4.a. Declina pauperi sine tristitia aurem tuam, et redde debitum tuum. Etiam ex consueto modo loquendi sunt debitores pauperum, secundum quod dicunt qui habent usum in nemore, istud nemus debet me calefacere, et divites pauperibus debent usum necessariorum ad vitam, Eccl. 5.b. Qui amat divitias, fructum non capiet ex eis, sed ipsi pauperes.
marg.| {z} Nam si] Ponit causam propter quam iustum fuit ut facerent collectas.
marg.| {a} Spiritualium] id est predicationis sacramentorum, quia missi fuerunt eis predicatores a pauperibus. Ierusalem. Simile 1Cor. 9.b. Si nos vobis spiritualia seminavimus, etc. 2Cor. 8.c. Vestra abundantia illorum inopiam suppleat, et illorum abundantia, etc. Gal. ult. b. Qui catechizatur, communicet in omni bono ei qui se cathechizat.
marg.| {b} Hoc igitur cum consummavero] id est postquam detulero hanc collectam.
marg.| {c} Assignavero] id est sub signo cuiusque Ecclesie ostendero quantum ista mittat eis, et quantum illa quod facit Apostolus ne quis suspicionem possit habere de eo.
marg.| {d} Fructum hunc] sic appellat collectam eleemosynam, quia Ps. 18. In custodiendis illis retributio multa, maxime in legatione eleemosynarum, Ps. 103. De fructu operum tuorum satiabitur terra id est homo per quem facis opera tua, quia Is. 26.c. Omnia opera nostra in nobis operatus es Domine.
marg.| {e} Scio] Posset aliquis Romanorum dicere. Non indigemus quod venias ad nos, imo (Scio veniens) iam diu voluntate et desiderio.
marg.| {f} In abundantia benedictionis] id est miracula multa dabit mihi Deus facere inter vos.
marg.| {7.71ra} Δ {a} Veniam] tandem re ipsa. Similiter quilibet qui ad prelationem venit, in abundantia benedictionis deberet venire, quia benedictionem dabit Legislator id est quilibet Prelatus qui habet potestatem dandi leges, et mandata. Non multiplicent ergo maledictiones excommunicationum, sed Za. 5.a. dicitur. Vidi volumen volans id est Prelatum qui debet esse scriptus intus per conscientie pietatem foris per formam, et exemplum vivendi, ut subditi in seipsis scribant quasi ad exemplum illorum illa tria, Ez. 2.d. Carmen scilicet ut bonis congaudeant, lamentationes ut afflictis compatiantur, ve ut obstinatos comprimant. Sed sequitur in Za. 5.a. Hec est maledictio que egreditur super faciem omnis terre. De Apostolis dicitur. Portantes pacem, et illuminantes patriam. Sed Prelati multi sunt Angelus ille de quo dicitur Apc. 6.a. quod tulit pacem de terra. Unde alia littera eis competit, que dicit. Portantes faciem cupiditatis, et ideo non illuminantes patriam, sed succendentes malo exemplo.
marg.| {b} Obsecro] Commendat se orationibus eorum.
marg.| {c} Per caritatem Spiritus sancti] quam ipse operatur.
marg.| {d} Ab infidelibus] Timebat ne infideles Iudei qui erant in Ierusalem auferrent ei collectam antequam posset eam tradere pauperibus. Nota Glossa Multi minimi dum congregantur unanimes, fiunt magni, et multorum preces impossibile est ut non impetrent.
marg.| {a} Audacius autem] etc. Quem scilicet, Apostolum. Ipse Christus. Instituit, id est docuit. Et hoc dicit Glossa contra quosdam qui dixerunt Apostolum fuisse discipulum Ananie. Cuius gratia est fides. Gratia id est gratis data, vel absolute id est per cuius gratiam, et in idem redit : Ut nil minus se posse probet. 2Cor. 12.d. Nihil minus feci, etc. Signorum minorum, ut sanitatem conferendo. Prodigiorum maiorum ut mortuos suscitando. Ut integra linea, tangit morem cementarii. Vel pro bonis Apostolis, et veris. Hoc dicit quia nullus de Apostolis eis predicavit ante ipsum. Malebam iacere fundamentum fidei ubi non erat, quia magis indigebant. Veritate imbuere Λ ne prius imbuerentur falsitate a Pseudo predicatoribus. In initio sup. 1.b. Quod nunc absolvit. Contra sup. 1.c. In Glossa dicitur causa propter quam prohibitus est. Dicit hoc ut innueret eis quod propter culpam eorum prohibitus erat venire ad eos. Solutio : Utraque causa potuit esse, sed in principio voluit Apostolus istam causam ponere, ut sic timerent Romani, ne propter culpam eorum a vitiis moraretur. Ex parte ista que modo discors est id est si potero reducere ad concordiam illam partem que discordat. Pretia posuerunt ante pedes Apostolorum, Act. 4.g. A contribulibus id est Iudeis. Hoc deberi ab eo qui misericordiam expectat, quia Iac. 2.c. Iudicium sine misericordia ei qui non fecit misericordiam. Qui miserunt eis predicatores, Is. 2.a. De Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem id est si in nobis est caritas quam facit Spiritus sanctus. Sed Spiritus sanctus non facit se, ergo caritas non Spiritus sanctus, quod est contra Magistrum. Et respondet Magister quod Spiritus sanctus facit se non simpliciter, sed in corde hominis et ly (facere) significat divinam essentiam, et connotat motum caritatis per orationes nostras, 1Tim. 2.a. Obsecro primum omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, etc. Et multorum preces impossibile est, etc. Ex hoc loco sumitur illud : Impossibile est preces multorum non exaudiri. Et est argumentum, quod bonum est habere multos intercessores, Iob. 31.c. Si non benedixerunt mihi latera eius, id est pauperis. Impossibile non sonat impossibilitatem, sed in caritatem.
marg.| Λ {e} Obsequii mei] mihi iniuncti, Gal. 2.b.
marg.| {f} Accepta fiat] ut pauperes gratanter accipiant. Hec Glossa Magnus enim profectus est ei, cuius ministerio multi facti leti Deum laudant.
marg.| {g} Ut refrigerer vobiscum] id est ut gaudeam de vobis de quorum peccatis prius dolebam. Si tanta columna Ecclesie qui raptus fuerat usque ad tertium celum, petit orationibus talium salvari, quid ergo nos debemus facere ? Similiter Eph. ultimo capitulo : Per omnem orationem, etc. Pro omnibus Sanctis, et pro me.   [Ut refrigerer] Ps. 101. Ossa mea sicut cremium aruerunt, ibi, Glossa Peccata proximorum frixoria sunt Sanctorum. Apostolus ergo quodammodo frixus erat magnis Romanorum flagitiis, que supra enumeravit ; secundum quod dicit 2Cor. 11.g. Quis scandalizatur, et ego non uror ? Ps. 65. Transivimus per ignem, et aquam, et eduxisti nos in refrigerium.
marg.| {h} Deus autem pacis] Hoc dicit quia magna discordia erat inter eos. Propter quod a 12.c. usque modo invitavit eos ad pacem. Simile 2Cor. ult. d. Deus pacis, et dilectionis erit vobiscum, Gal. 2.b. Creditum est mihi Evangelium preputii sicut, et Petro circumcisionis. Sufficiens, nihil mihi inde conferatur, et ipsis pauperibus sufficiat. Pacem meam, Io. 14.d. Vobiscum sum, Mt. ult.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Rm. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=60&chapitre=60_15)

Notes :