Glossa ordinaria

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Cor. 11,1 

Imitatores mei
estote
sicut et ego Christi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,2 

Laudo autem vos, fratres,
quod per1 omnia mei memores estis,
1 per] om. Weber
et sicut
tradidi vobis precepta mea tenetis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,3 

Volo autem vos scire
quod omnis viri caput Christus est,
caput
autem mulieris vir,
caput vero Christi Deus.
Numérotation du verset 1Cor. 11,4 

Omnis
vir
orans,
aut prophetans
velato capite,
deturpat caput suum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,5 

Omnis autem mulier
orans aut prophetans non velato capite
deturpat caput suum,
unum est enim
ac2 si decalvetur.
2 ac] atque Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,6 

Nam si non velatur mulier3 tondeatur.
3 mulier] + et Weber
Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,7 

Vir quidem
non debet velare caput,
quoniam imago et gloria est Dei,
mulier autem gloria viri est.
Numérotation du verset 1Cor. 11,8 

Non enim vir
ex muliere
est, sed mulier
ex viro.
Numérotation du verset 1Cor. 11,9 

Etenim non est creatus
vir
propter mulierem,
sed mulier
propter virum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,10 

Ideo debet mulier
velamen 4
4 velamen] potestatem Weber
habere supra caput propter angelos.
Numérotation du verset 1Cor. 11,11 

Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino.
Numérotation du verset 1Cor. 11,12 

Nam sicut mulier de viro,
ita et per mulierem vir5.
5 per mulierem-vir] inv. Weber
Omnia autem ex Deo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,13 

Vos ipsi iudicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
Numérotation du verset 1Cor. 11,14 

Nec
ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,15 

Mulier vero si comam nutriat, gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
Numérotation du verset 1Cor. 11,16 

Si quis autem videtur contentiosus esse
nos
talem consuetudinem non habemus,
neque Ecclesie Dei.
Numérotation du verset 1Cor. 11,17 

Hoc autem precipio :
non laudans
quod non in melius
sed in deterius convenitis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,18 

Primum quidem convenientibus vobis
in Ecclesia,
audio scissuras esse,
et ex parte credo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,19 

Nam oportet
et hereses esse,
ut
et qui probati sunt
manifesti fiant in vobis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,20 

Convenientibus ergo vobis in unum,
iam non est
dominicam cenam manducare.
Numérotation du verset 1Cor. 11,21 

Unusquisque enim
suam cenam presumit
ad manducandum,
et alius quidem
esurit, alius autem ebrius est.
Numérotation du verset 1Cor. 11,22 

Numquid domos non habetis
ad manducandum et bibendum ? Aut Ecclesiam Dei
contemnitis
et confunditis
eos qui non habent ? Quid dicam vobis ?
Laudo vos ?
In hoc non laudo.
Numérotation du verset 1Cor. 11,23 

Ego enim accepi a Domino
quod et tradidi vobis, quoniam Dominus noster6 Iesus Christus7 in qua nocte tradebatur,
6 noster] om. Weber |
7 Christus] om. Weber |
accepit panem,
Numérotation du verset 1Cor. 11,24 

et gratias agens
fregit,
et dixit : accipite et manducate8
8 accipite...manducate] om. Weber
hoc
est corpus meum
quod9 pro vobis tradetur10. Hoc facite
9 quod] om. Weber |
10 tradetur] om. Weber |
in meam commemorationem.
Numérotation du verset 1Cor. 11,25 

Similiter et calicem,
postquam cenavit
dicens : Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine,
hoc facite11 in meam commemorationem.
11 facite] + quotienscumque bibetis Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,26 

Quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem istum12 bibetis mortem Domini annuntiatis
12 istum] om. Weber
donec veniat.
Numérotation du verset 1Cor. 11,27 

Itaque
quicumque manducaverit panem hunc13 et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et14 sanguinis Domini.
13 hunc] om. Weber |
14 et] vel Weber |
Numérotation du verset 1Cor. 11,28 

Probet
autem seipsum homo,
et sic de pane illo edat et de calice bibat.
Numérotation du verset 1Cor. 11,29 

Qui enim
manducat et bibit indigne, iudicium
sibi
manducat et bibit,
non
diiudicans corpus Domini15.
15 Domini] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 11,30 

Ideo
inter vos multi
infirmi16
16 infirmi] infirmes Weber
et imbecilles
et dormiunt multi.
Numérotation du verset 1Cor. 11,31 

Quod
si nosmet ipsos diiudicaremus
non utique iudicaremur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,32 

Dum iudicamur autem
a Domino corripimur,
ut non cum hoc mundo damnemur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,33 

Itaque, fratres mei,
cum convenitis ad manducandum
invicem exspectate.
Numérotation du verset 1Cor. 11,34 

Si quis esurit domi manducet,
ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem cum venero disponam.

Capitulum 11

Numérotation du verset 1Cor. 11,1 
interl.| et in hoc
marg.| IMITATORES  MEI. Sunt gradus in Ecclesia maiorum et minorum, ut illi exemplo precedant hi imitatione sequantur. Sed et qui precedunt, si neminem sequuntur errabunt, sequuntur ergo aliquem, id est Christum.
estote
interl.| ut nullum offendatis
sicut et ego Christi.
interl.| et per me Christi
interl.| qui nullum offendit sed omnes salvare venit
Numérotation du verset 1Cor. 11,2 
Laudo autem vos, fratres,
marg.| LAUDO  AUTEM  VOS,  FRATRES. De velationibus in quibus arguit illos suas traditiones non servantes, quia illorum aliqui viri velato capite, et alique mulieres non velato capite orabant aut prophetabant, unde et succenset eis Apostolus, quia cum esset eis Apostolus immemores erant traditionum eius. Quasi : et si de aliis culpo,   laudo de hoc : ironia. Et ideo quasi nunc primum dicit :   volo autem .
quod per1 omnia mei memores estis,
1 per] om. Weber
interl.| mee auctoritatis
et sicut
interl.| tam perfecte
tradidi vobis precepta mea tenetis.
Numérotation du verset 1Cor. 11,3 
Volo autem vos scire
interl.| utile ad sequentia
quod omnis viri caput Christus est,
interl.| Dominus quia per eum creatus
marg.| VIRI  CAPUT  CHRISTUS  EST. Vel nomine viri intelligitur hic spiritus, non ille Spiritus sanctus qui cum Patre et Filio immutabilis manet et dignis animis incommutabiliter datur. Sed spiritus hominis qui quasi anime maritus, animalem affectionem tamquam coniugem regit, de quo dicit Apostolusa :"Nemo scit que sunt hominis nisi spiritus hominis", de quo et Dominus ait mulieri Samaritaneb : «Vade, voca virum tuum». Hic ergo spiritus cum presens est, id est intentus est, se Deo subiicit pietate, intelligit spiritualiter que sunt Domini, luce sapientie illustratus. Huius viri caput est Christus, quia spiritus hominis regitur a sapientia Dei que Christus est, in quo sicut in capite sunt omnes sensus spirituales, id est plenitudo gratiarum de qua accipit vir iste. Per hoc autem est vir caput mulieris, id est rector animalitatis que regitur a spiritu, tamquam mulier a viro.
a Cf. 1Cor. 2, 11 : « Quis enim hominum scit quae sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est ? ita et quae Dei sunt, nemo cognovit, nisi Spiritus Dei ».
b Io. 4, 16.
marg.| CAPUT  VIRI  CHRISTUS. In quo habet omnes sensus spirituales, sicut in capite corporales. Et quia viri caput est Christus sine alio mediante et per Christum Deus, in signum libertatis non habet velum quod est subiectionis signum.
caput
interl.| rector
autem mulieris vir,
interl.| quia ex eis costa sed virtute Deic
c Cf. Gn. 1, 21.
caput vero Christi Deus.
marg.| CAPUT  VERO  CHRISTI  EST  DEUS. Pater quia Filius a Patre est et de Patre, non Pater a Filio vel de Filio. Ille huius principium, unde et caput eius dicitur. Vel Deus, id est divina essentia vel Trinitas, caput Christi secundum quod homo, quia divinitas utpote creatrix caput est creature assumpte.
Numérotation du verset 1Cor. 11,4 
Omnis
interl.| ideo
vir
interl.| etiam potens vel sapiens
orans,
interl.| aliquid a Deo
interl.| Trinitas secundum quod homo
interl.| Pater secundum quod Filius a Patre
marg.| ORANS. Quia in aliis ubi opus est potest velare, sed non dum suo iudici se offert et colloquitur, ubi condicionem suam necesse est profiteri.
aut prophetans
interl.| Scripturas reserans
velato capite,
interl.| quasi non libere mentis
deturpat caput suum.
interl.| quia turpe est illud facere velato capite
interl.| quia vir caput mulieris
Numérotation du verset 1Cor. 11,5 
Omnis autem mulier
interl.| que inferior et subiecta viro
orans aut prophetans non velato capite
interl.| sine signo subiectionis quam debet viro quasi nihil sit medium ad Deum
deturpat caput suum,
unum est enim
interl.| et vere
ac2 si decalvetur.
2 ac] atque Weber
interl.| tantumdem est ad turpitudinem
marg.| DECALVETUR. Decalvari mulierem quantum ad Apostolum turpe, de tonderi quantum ad ipsam.
Numérotation du verset 1Cor. 11,6 
{t. 4 : Erfurt, f. 1082vb ; facsim., p. 324b} Nam si non velatur mulier3 tondeatur.
3 mulier] + et Weber
interl.| non velata decalvetur, quia aut decalvabitur aut tondebitur quod constat eam nolle
interl.| et decalvetur vel etiam tondeatur sed si turpe est
Si vero turpe est mulieri tonderi, aut decalvari, velet caput suum.
Numérotation du verset 1Cor. 11,7 
Vir quidem
interl.| qui maior est
non debet velare caput,
interl.| signum subiectionis habere quasi non liber ad Deum
quoniam imago et gloria est Dei,
interl.| honor obstat ne velet quia imago et gloria Dei non debet abscondi
marg.| QUONIAM  IMAGO. Imago et similitudo pro se invicem accipiuntur, sed tamen in hoc proprie est similitudo anime cum Deo, quod incircumscripta quod ubique tota et simul.
marg.| QUONIAM  IMAGO. AUGUSTINUS. Homo dicitur   imago Dei et «ad imaginem»d, quia non equalis sed quadam similitudine accedit. Filius 'imago' non 'ad imaginem', quia equalis Patri. Homo 'ad imaginem', ut sicut Deus preest omnibus per potentiam, sic homo terrenis per intelligentiam. Femina in adiutorium, non ad carnalem concupiscentiam, quia nec corruptibilia corpora tunc habebant antequam eos mortalitas invaderet. In adiutorium quippe ut habeat vir gloriam de ea, cum ei preiret ad Deum et se ei daret imitandum sanctitate. Sicut ipse esset gloria Dei, cum eius sapientiam sequeretur. Unde :   non enim vir ex muliere et non est creatus vir propter mulierem . Hoc in eodem viro, dum ratio subiugat sibi animalitatem, quod si ratione consentiente animalis nimis ad exteriora progreditur, mox ambo veritate nudati, apertis oculis conscientie ad videndum quam indecori sunt, folia dulcium fructuum sine ipsis fructibuse, id est sine operibus bona verba contexunt, ut male viventes bene loquendo turpitudinem sua contegant.
d Gn. 1, 26.
e Cf. Gn. 3, 7 : « Et aperti sunt oculi amborum ; cumque cognovissent se esse nudos, consuerunt folia ficus, et fecerunt sibi perizomata ».
marg.| AMBROSIUS. Vir factus ad imaginem Dei, non mulier que est imago Dei in viro. {t. 4 : Erfurt, f. 1082vb ; facsim., p. 324b} Unus unum fecit, ut sicut ex eo omnia, sic ex isto omnes homines ut unius invisibilis unus visibilis imaginem gerat in terris, ut unus in uno auctoritatem unius principii conservet ad confusionem diaboli, qui neglecto uno Deo dominium sibi usurpare voluit.
marg.| AUGUSTINUS. Vir est imago Dei , quia sicut ex Deo omnia, ita ex Adam omnes homines. Et sic conservat auctoritatem unius principii, quod ab uno omnia contra illum diabolum, scilicet qui Deus esse voluit. Vel in hoc habet similitudinem, quia sicut de latere Christi in morte dormientis origo Ecclesie fluxit, sic de latere Ade nata est sibi sponsa. Et sicut Christus preest et regit Ecclesiam et Ecclesia subservit ei, ita vir preest et regit mulierem et ideo non habeat signum subiectionis sed libertatis. Vel vir principaliter creatus est ad imaginem Dei. In quo naturaliter amplius viget ratio et ius prelationis. Et gloria Dei est vir, quia ex eo est et quia Deum principaliter glorificat. Mulier est gloria viri, ex quo est et cui subservit. Vel vir principaliter creatus est ad imaginem Dei in quo naturaliter amplius viget ratio, quasi ipse sit ratio que est gloria Dei. Mulier est ipsa sensualitas que subserviendo gloria est rationis, quia hec naturaliter in femina prevalet, de qua non est vir ut a sensali regatur ratonalis. Sed ipsa de viro ut ab eo regatur. Et sic decet, quia non est creatus vir, id est rationalis, ut subserviat sensualitati, sed e contrario, et ideo femina velet caput. A
A ¶Codd. : Md046v (f. 63v*), Rusch
marg.| Sciendum etiam quia secundum quosdam sensualis motus et pro serpente, inferior portio rationis pro muliere, superior portio pro viro illecebra consentire cibum vetitum edere. Si sola delectationis cogitatio est femina sola manducat. Si vero mala cogitatio, in actum mittitur, vel voluntas perficiendum asserit, tunc vir etiam cum femina vetitum gustat. Alii vero non improbabiliter ponunt sensum corporis pro serpente, sensualitatem pro femina, rationem pro viro.
marg.| Fecit Deus hominem totum «ad imaginem suam»f, hoc secundum spiritum. Sed ne putes solum spiritum factum in quo imago addit «masculum et feminam fecit eos»g, hoc secundum corpus, ubi duo secundum sexum esse discernuntur cum prius dixit unum.
f Cf. Gn. 1, 27.
g Cf. Gn. 1, 27.
marg.| AMBROSIUS. Vir est imago Dei . Sed in Genesi diciturh : «Fecit hominem ad imaginem Dei masculum et feminam fecit». Quomodo ergo vir   imago Dei ut non velet et non mulier ? Sed hoc in natura humane mentis et mystice loquitur de velatione. Aliter enim nisi aliquid secretum reseretur, inane est quod dicitur. Homo enim est imago Dei, secundum rationalem mentem, in qua dicitur renovari in agnitione Dei, secundum illudi : «Renovamini spiritu mentis vestre» etc. Et iterumj : «Induite novum hominem» qui renovatur in agnitione Dei secundum imaginem eius qui creavit eum, ubi etiam nullus sexus est, sed idem est ibi femina cum viro, id est tota illa substantia una est imago Dei, et in mentibus eorum communis est natura, sed ex sexu corporis significatur distributio mentis. Est pars eminens que se extendit in id quod est eternum, que est imago Dei et ideo non est cohibenda velo, ut se inde contineat. Est pars inferior que derivatur ad actionem temporalium que ex qua parte consulit veritatem imago Dei est, ex qua extenditur ad agenda inferiora non est imago Dei. Quia vero in his rebus temporalibus periculosa est nimia in inferiora progressio, ideo habet potestatem super caput qua cohibeatur quod indicat capitis mulieris velamen. Quod ergo ad totum virum pertinet imago Dei est quod vero ad solam eam, que in adiutorium tribuitur non est imago Dei, quia non est imago Dei, nisi quod inheret incommutabili veritati.
h Cf. Gn. 1, 27 : « Et creavit Deus hominem ad imaginem suam : ad imaginem Dei creavit illum, masculum et feminam creavit eos ».
i Eph. 4, 23.
j Eph. 4, 24.
mulier autem gloria viri est.
interl.| quia ex eo, non vir eius quia
Numérotation du verset 1Cor. 11,8 
Non enim vir
interl.| Adam
ex muliere
interl.| Eva
est, sed mulier
interl.| Eva
ex viro.
interl.| Adam
Numérotation du verset 1Cor. 11,9 
Etenim non est creatus
interl.| alia ratio cur gloria viri et quia
vir
interl.| Adam
propter mulierem,
interl.| in adiutorium Eve
sed mulier
interl.| Eva
propter virum.
interl.| in adiutorium viri
Numérotation du verset 1Cor. 11,10 
Ideo debet mulier
interl.| ut ostendatur subiecta, et quia prevaricatio per eam cepit, velet caput non habeat liberum, propter sacerdotum reverentiam, ut sicut ante iudicem, ita ante vicarium sacerdotem sit subiecta viro, vel ne sacerdotes intuentes eius faciem irritentur ad libidinem
velamen 4
4 velamen] potestatem Weber
interl.| vel 'potestatem' (alia littera)
habere supra caput propter angelos.
interl.| grata est enim sanctis angelis et sacrata et pia significatio ista
Numérotation du verset 1Cor. 11,11 
Verumtamen neque vir sine muliere, neque mulier sine viro in Domino.
interl.| id est secundum Deum qui creavit ex uno ambos et unum in natura, et quod unum in natura confirmat : NAM SICUT
marg.| VERUMTAMEN. Quamvis in primis non sit   vir de femina sed e converso, tamen in sequenti generatione non est hoc.   IN DOMINO. Id est in operatione Domini in qua alter sine altero non creatus.
marg.| VERUMTAMEN etc. Non ita se habet in Christo Domino, ut admisso viro mulier excludatur a salute, neque ut admissa muliere vir excludatur. Reddit autem causam, {t. 4 : Erfurt, f. 1083ra ; facsim., p. 325a} quod altero admisso alter non sit excludendus :  NAM  SICUT  MULIER  DE  VIRO etc.
Numérotation du verset 1Cor. 11,12 
interl.| prius
ita et per mulierem vir5.
5 per mulierem-vir] inv. Weber
interl.| postea nascitur
Omnia autem ex Deo.
interl.| et corpus et anima utriusque
interl.| et cum hec sint
marg.| OMNIA  AUTEM  EX  DEO. Postquam singula dixit ut omnia Deo uni principio subiiceret, addit :  OMNIA  EX  DEO, ut neque mulier de subiectione doleat, neque vir de exaltatione superbiat.
Numérotation du verset 1Cor. 11,13 
Vos ipsi iudicate : decet mulierem non velatam orare Deum ?
marg.| VOS  IPSI. Quia eius traditionem non servaverant quod eis succenset, iam non ex auctoritate traditionis suadet sed ex natura. Natura non docet, quia  VIR  SI  COMAM  NUTRIAT 6 etc. Ideo gloria mulieri, quia naturaliter habet quia pro velamine. Coma enim indicium velaminis est ut nature voluntas addatur. Et ideo vir non naturaliter comatus, quia non est velandus et lex prohibet virum esse comatum.
6 nutriat] coniec., nutri Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 11,14 
Nec
interl.| vel : Nam
ipsa natura docet vos, quod vir quidem si comam nutriat ignominia est illi.
interl.| secundum legem que hoc prohibet
marg.| SI  COMAM. Coma Samuelis et prophetarum pro velamine veteris Testamenti in revelatione evangelii deponitur, unde cum transieris ad Christum, auferetur velamen.
Numérotation du verset 1Cor. 11,15 
Mulier vero si comam nutriat, gloria est illi quoniam capilli pro velamine ei dati sunt.
interl.| ut ream se cognoscat et subditam B
B ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 11,16 
Si quis autem videtur contentiosus esse
interl.| discretione non vult uti sed auctoritate C
C ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
nos
interl.| apostoli D
D ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
talem consuetudinem non habemus,
interl.| id est nec Moyses nec Christus sic docuit ut vir velet caput non mulier E
E ¶Codd. : Rusch ; om. Md046v (64v)
neque Ecclesie Dei.
interl.| de aliis gentibus ad fidem Christi vocata
Numérotation du verset 1Cor. 11,17 
Hoc autem precipio :
interl.| quod dictum est de velandis capitibusF
F ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
marg.| HOC  AUTEM  PRECIPIO. Non deserentis sollertia requiratur, sed precipientis auctoritas attendatur.
non laudans
interl.| sed improbans G
G ¶Codd. : Md046v (64v) Rusch
marg.| NON  LAUDANS. Incipit de dominica cena in qua multum peccabant.H
H ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
quod non in melius
interl.| id est non ad usum perfectionis sed ad detrimentum damnationis
interl.| ut deceret I
I ¶Codd. : Md046v (64v) Rusch | deceret] decet Md046v
sed in deterius convenitis.
interl.| ad dominicam cenam
Numérotation du verset 1Cor. 11,18 
Primum quidem convenientibus vobis
marg.| primum malum dissensio unde oriuntur cetera J
J ¶Codd. : Md046v (f. 64v marg. ), Rusch
in Ecclesia,
interl.| que exigit caritatis unitatem K
K ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch | que] quod Md046v
audio scissuras esse,
interl.| discordias L
L ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch | que] quod Md046v
et ex parte credo.
interl.| in quibusdam esse quod non est inutile bonum M
M ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch | quod non est inutile bonum] om. Md046v
interl.| non vult sed scit futurasN
N ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch | futurum| futuras Md046v
Numérotation du verset 1Cor. 11,19 
Nam oportet
interl.| utile est
et hereses esse,
interl.| ut in his qui dubitant de resurrectione
marg.| OPORTET  ESSE  HERESES. Non vult nec optat Apostolus esse hereses, sed quia sic futurum est dicit. Et quia hoc utile est, ad quid utile subdit, ut non tantum reprobi qui dicunt : «Ego sum Pauli»k. Sed   et qui probati sunt manifesti fiant .
k 1Cor.1, 12.
marg.| HERESES. Ut etiam in hiis qui dubitant de resurrectione. Scissure pro donis spiritualibus et hi malo suo prosunt catholicis. Omnes enim inimici Ecclesie, vel errore cecati, vel malitia depravati prosunt Ecclesie, quia si accipiunt potestatem corporaliter affligendi exercent eius patientiam. Si vero male sentiendo adversantur, exercent eius sapientiam. Ab adversario enim mota questio discendi existit occasio. Hereticus est qui alicuius temporalis commodi et maxime glorie principatusque sui gratia falsas ac novas opiniones, vel gignit vel sequitur. O
O ¶Codd. : Md046v (f. 64va), Rusch | ET HERESES ESSE. Ut in his qui dubitant de resurrectione. Scissure pro donis spiritalibus et hii malo suo prosunt catholicis quorum exercent sapientiam Md046v
ut
interl.| non tantum reprobi sed P
P ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch | Reprobi Md046v
et qui probati sunt
interl.| qui dicunt : ego Christi Q
Q ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
manifesti fiant in vobis.
interl.| inter vos R
R ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
interl.| quod fieri dent non tam corporum consortio quam cordium glutino
interl.| et quia in vobis scissure :S
S ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 11,20 
Convenientibus {t. 4 : Erfurt, f. 1083rb ; facsim., p. 325b} ergo vobis in unum,
interl.| ex hoc solo quod scissure sunt in vobis T
T ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch | quod … vobis] om. Md046v
interl.| vel iam in presenti hoc damnum habetis in futuro peiusU
U ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch | habetis] Md046v
iam non est
interl.| non licet V
V ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
dominicam cenam manducare.
marg.| DOMINICAM  CENAM. Augustinus7 dicit acceptionem eucharistie quam non debent pransi sumere vel mensis suis miscere, ut hi quos Apostolus arguit, sed ieiuni in honorem tanti sacramenti. Licet enim8 post cenam discipulis suis dederit corpus, et sanguinem suum, non tamen iam calumniandum est universe Ecclesie quod a ieiunis semper sumitur. Nam salvator9 quo vehementius commendaret mysterii huius altitudinem, voluit10 hoc ultimum infigere cordibus et memorie eorum. Quo ordine aut11 post sumeretur, ab apostolis per quos Ecclesias dispositurus erat servavit docendum12. W
W ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch .
7 Augustinus] om. Md046v
8 enim] Christus Md046v
9 dederit corpus… salvator] dedit ( om. ) Md046v
10 mysterii huius altitudinem, voluit] volens Md046v
11 aut] autem Md046v
12 ab apostolis per quos Ecclesias dispositurus erat] apostolis Md046v
Numérotation du verset 1Cor. 11,21 
Unusquisque enim
interl.| vestrum contendentium
marg.| UNUSQUISQUE. Notat illos qui munera que offerebant altaribus pro sacrificio conficiendo, peracto illo sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant, sed soli sumebant ut inde etiam inebriarentur aliis esurientibus.
marg.| AMBROSIUS. Munus oblatum totius fit populi, id est universis communicari debet13, quia in uno pane omnes signantur, per id enim quod unum omnes de uno sumere oportet. Hos ergo notat qui in Ecclesia ubi causa unitatis et mysterii convenitur suas oblationes causa dissensionis14, quam pseudo seminaverunt, sibi vendicabant. Tantas enim dissentiones inter eos pseudo seminaverant ut suas zelarent oblationes et vendicarent {t. 4 : Erfurt, f. 1083rb ; facsim., p. 325b} cum una eadem que prece omnium oblationes benedicerentur. Et hoc ita faciebant15, ut ceteri unde offerent non habentes, non sumentes16, partem confunderentur, et hoc tam cito ut supervenientes nihil invenirent. Et dum sic, domi potius agenda sunt hec17. Sed ut corrigantur formam que a Christo in huiusmodi re data est iterat. X
X ¶Codd. : Md046v (64v *) Tr880 ( 71v ) Rusch | Ambrosius] om. Tr880
13 idest... debet] om. Tr880
14 c. d.] inv. Tr880
15 Tantas enim ... ita faciebant] om. Tr880
16 unde offerent .... sumentes] om. Tr880
17 agenda sunt hec] hec agenda Tr880
suam cenam presumit
interl.| totum quod obtulit
ad manducandum,
interl.| ante dominicam cenam Y
Y ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch | cenam] om. Md046v
interl.| non ad erogandum pauperibus Z
Z ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
et alius quidem
interl.| cui nihil datis AA
AA ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
esurit, alius autem ebrius est.
interl.| cum sobrii esse deberetis AB
AB ¶Codd. : Md046v (64v), Rusch
interl.| sed AC
AC ¶Codd. : Md046v (65r), Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 11,22 
Numquid domos non habetis
interl.| in domibus potius faciendum AD
AD ¶Codd. : Md046v (65r), Rusch
ad manducandum et bibendum ? Aut Ecclesiam Dei
interl.| domum orationis AE
AE ¶Codd. : Md046v (65r) Rusch
marg.| ECCLESIAM. Ecclesia fideles de quibus dicitur : «Ut exhiberet sibi Ecclesiam gloriosam»l. Hoc tamen nomine vocari ipsam domum orationis Apostolus testatur dicens :   An 18   Ecclesiam Dei etc.
l Eph. 5, 27.
18 sic Rusch
contemnitis
interl.| quod vere facitis etsi non putatis AF
AF ¶Codd. : Md046v (65r) Rusch
et confunditis
interl.| erubescere facitis AG
AG ¶Codd. : Md046v (65r) Rusch
eos qui non habent ? Quid dicam vobis ?
interl.| et cum hec sint non invenio quid dignum sit vobis AH
AH ¶Codd. : Md046v (65r) Rusch | et] om. Md046v
Laudo vos ?
interl.| in aliis. AI
AI ¶Codd. : Md046v (65r) Rusch
In hoc non laudo.
interl.| In hoc nihil laudabile invenio AJ
AJ ¶Codd. : Md046v (65r) Rusch | Vel in hoc praem. Md046v
interl.| non laudo , quia corpus Domini est quod sumere debetis et in eius commemoratione AK
AK ¶Codd. : Md046v (65r) Rusch
marg.| LAUDO  VOS. Vel sic distingue :   laudo vos ?   in hoc utique   non laudo . AL
AL ¶Codd. : Md046v (65r interl. ), Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 11,23 
Ego enim accepi a Domino
interl.| quasi : quod ego ab ipso didici hoc AM
AM ¶Codd. : Md046v (65r), Rusch | quasi quod] om. Md046v
marg.| EGO  ENIM  ACCEPI etc. Ostendit mysterium eucharistie inter cenandum celebratum, non cenam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis ut maiora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Huius in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti, quia beneficii divini sanguis est testis19, unde ad tuitionem corporis et anime percipimus, quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra. Ideoque non manducandum predixit lex sanguinem20. AN
19 est tes.] inv. Tr880
20 predixit... sanguinem] esse sanguinem lex predixit Tr880
quod et tradidi vobis, quoniam Dominus noster21 Iesus Christus22 in qua nocte tradebatur,
21 noster] om. Weber
22 Christus] om. Weber
interl.| imminente iam passione et ideo acceptius tenendum AO
AO ¶Codd. : Md046v (65r), Rusch | et ideo… tenendum] om. Md046v
marg.| IN  QUA  NOCTE. In nocte passus ad lucem resurrectionis venit. AP
AP ¶Codd. : Md046v (64v*), Rusch | in qua nocte] om. Md046v
accepit panem,
Numérotation du verset 1Cor. 11,24 
et gratias agens
interl.| de reparatione hominum sic futuraAQ
AQ ¶Codd. : Md046v (65r), Rusch
fregit,
marg.| FREGIT. In sacramento, scilicet secundum quod videbatur et integrum a fidelibus credebatur. AR
marg.| FREGIT. Unum omnibus dedit, ut in unitate permaneant, sed cum fregit spontaneam passionem suam ostendit. AS
AS ¶Codd. : Md046v (65rb) Rusch | permaneant… ostendit] maneant Md046v
et dixit : accipite et manducate23
23 accipite...manducate] om. Weber
interl.| id est gratum et acceptum intelligite fide comedite
interl.| ut conformes mihi sitisAT
hoc
interl.| quod aliud videtur AU
est corpus meum
interl.| illud idem subtantialiter AV
AV ¶Codd. : Md046v (65r) Tr880 ( 72v ) Rusch
interl.| vel secundum efficaciam AW
AW ¶Codd. : Rusch , om. Md046v (64v) Tr880
marg.| ACCIPITE  ET  MANDUCATE  HOC  EST  CORPUS  MEUM. Post celebratum vetus Pascha, Dominus corpus et sanguinem suum discipulis dedit, ut ostenderet veteris Testamenti sacramenta cessatura. AX
marg.| Ideo post alia dedit, ut discipulorum memorie tenacius infigeretur, et ab Ecclesia deinceps frequentaretur. AY
marg.| Sub alia specie tradidit et deinceps a fidelibus sumendum instituit, quia fides non habet meritum cui humana ratio prebet experimentum. Sub specie panis et vini, quia res huius speciei expressam habent similitudinem, cum utraque re huius sacramenti contenta scilicet et significata, et significata et non contenta. Contenta et significata est caro Christi quam de virgine traxit et sanguis quem pro nobis fudit. Significata vero et non contenta unitas Ecclesie in predestinatis vocatis iustificatis et glorificatis. Unde Hieronymus dupliciter intelligitur caro Christi vel illa que crucifixa est et sepulta, vel spiritualis illa atque divina de qua ipse dicit : «Caro mea vere est cibus» etc. et «vere qui manducat meam carnem in me manet»m etc. AZ
m Io. 6, 56-57.
marg.| + GLOSA  LOMBARDI : Sub alia vero specie ideo tradidit, et a fidelibus deinceps sumendum24 instituit, ut fides haberet meritum quae non est de his quae videntur, quia fides non habet meritum cui humana ratio prebet experimentum. Et ne abhorreret oculus quod teneret manus, et ne ab incredulis nobis insultaretur. BA n
n Petrus Lombardus , Glossa magna (1Cor. 11, 23), PL 191, 1641.57
BA ¶Codd. : Cambridge, Trinity College, B.5.6 (137ra) = As4 ( 104va) = PL191
24 d. sum.] inv. As4 Trinity
marg.| + GLOSA  LOMBARDI : In hac autem25 specie tradidit quia res huius speciei expressam habet similitudinem cum utraque re huius sacramenti, contenta scilicet et significata, et significata26 non contenta. Res contenta et significata est caro Christi quam de Virgine traxit, et sanguis quem pro nobis fudit. Res autem significata et non contenta27 est unitas Ecclesiae in predestinatis vocatis, iustificatis et glorificatis. Hec est duplex caro Christi.BB o
o Petrus Lombardus , Glossa magna (1Cor. 11, 23), PL 191, 1642.7.
BB ¶Codd. : Cambridge, Trinity College, B.5.6 (137ra) = As4 ( 104va) = PL191
25 autem] enim PL191
26 contenta] contempta et As4
27 contenta PL191 ( ter )] contempta marg.| As4 ( ter )
marg.| Sunt itaque tria in hoc sacramento. Unum quod 'tantum est sacramentum', ut species visibilis panis et vini ; alterum quod est 'sacramentum et res', ut caro Christi propria et sanguis. Tertium quod est 'res et non sacramentum', ut est mystica caro Christi. Sacramentum vero est sacre rei signum. Et species illa utramque rem signat et utriusque expressam gerit similitudinem. Nam sicut panis pre ceteris cibis corpus reficit et sustentat et vinum hominem letificat et inebriat, sic caro Christi interiorem hominem magis ceteris gratiis spiritualiter reficit et saginat, et sanguis spiritualiter letificat, et sic inebriat ut sobrium reddat, unde : «Calix meus inebrians quam preclarus est»p. Habet et similitudinem cum re {t. 4 : Erfurt, f. 1083va ; facsim., p. 326a} significata tantum que est unitas fidelium, quia ex multis granis unus conficitur panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas Ecclesie consistit. Cuius etiam sacramentum est corpus Christi proprium, quod de virgine sumpsit, quia sicut corpus Christi ex multis membris puris et ab omni peccati macula communibus constat, ita et unitas ecclesiastica ex multis personis mundis et immaculatis consistit. In cuius rei typo facta est arca Domini de lignis Sethim que sunt imputribilia et albe spine similia.BC q
p Ps. 22, 5.
q <Attest.> [Cf. Petrus Lombardus , Glossa magna 1Cor. 11, 23-24), PL 191, 1642B-D : « Sunt itaque tria in hoc sacramento consideranda : unum quod tantum est sacramentum ; alterum quod est sacramentum et res ; et tertium quod est res et non sacramentum. Sacramentum et non res est species visibilis panis vel vini. Sacramentum et res, caro Christi propria et sanguis. Res et non sacramentum est mystica caro Christi. Porro species illa visibilis sacramentum est geminae rei, contentae scilicet et significatae. Sacramentum vero est sacrae rei signum, et species illa utramque rem significat, et utriusque rei gerit expressam similitudinem. Nam sicut panis prae caeteris cibis | corpus reficit et sustentat et vinum hominem laetificat atque inebriat, sic caro Christi interiorem hominem magis caeteris gratiis spiritaliter reficit et saginat, quem et sanguis spiritaliter laetificat, et sic inebriat, ut sobrium reddat. Unde : Calix tuus inebrians, quam praeclarus est. Habet etiam similitudinem cum re significata tantum, quae est unitas fidelium, quia sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas Ecclesiae constat, cuius etiam sacramentum est corpus Christi proprium quod de Virgine sumpsit ; quia sicut corpus Christi ex multis membris puris et ab omni macula peccati immunibus constat, ita et unitas ecclesiastica ex multis personis | mundis et immaculatis consistit. In cuius rei typo facta est arca Domini de lignis techni, quae sunt imputribilia et albae spinae similia ». <Potius quam>   Petrus Lombardus , De corpore Christi, cap. 3, § 8-10, ed. I. Brady, Spicilegium Bonaventurianum 5, 1981, p. 78.27-79.1 : « Sunt itaque tria in hoc sacramento consideranda : unum quod tantum est sacramentum ; alterum quod est sacramentum et res ; et tertium quod est res et non sacramentum. Sacramentum et non res est species visibilis panis vel vini. Sacramentum et res, caro Christi propria et sanguis. Res et non sacramentum est mystica caro Christi. Porro species illa visibilis sacramentum est geminae rei, contentae scilicet et significatae. QUID SIT SACRAMENTUM. Sacramentum vero est sacrae rei signum, et species illa utramque rem signat et utriusque rei gerit expressam similitudinem. Nam sicut panis prae ceteris cibis corpus reficit et sustentat, et vinum hominem laetificat atque inebriat, sic caro Christi interiorem hominem magis ceteris gratiis spiritaliter reficit et saginat, quem et sanguis Christi spiritaliter laetificat, et sic inebriat ut sobrium reddat. Unde : Calix tuus inebrians, quam praeclaris est. Habet etiam similitudinem cum re significata tantum, quae est unitas fidelium : quia sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas Ecclesiae constat. Cuius etiam sacramentum est corpus Christi proprium quod de Virgine sumpsit ; quia sicut corpus Christi ex multis membris puris et ab omni macula peccati immunibus constat, ita et unitas ecclesiastica ex multis personis mundis et immaculatis consistit.In cuius rei typo facta est arca Domini de lignis setim, quae sunt imputribilia et albae spinae similia ». -- Vel   Petrus Lombardus , Sententiarum libri IV, lib. 4, dist. 8, cap. 7, § 2.1, ed. I. Brady, p. 285.8-21 : « Sunt igitur hic tria distinguenda : Unum quod tantum est sacramentum, alterum quod est sacramentum et res, et tertium quod est res et non sacramentum. Sacramentum et non res est species uisibilis panis uel uini ; sacramentum et res, caro christi propria et sanguis ; res et non sacramentum, mystica eius caro. Porro species illa uisibilis sacramentum est geminae rei, quia utramque rem significat, et utriusque rei similitudinem gerit expressam. Nam sicut panis prae ceteris cibis corpus reficit et sustentat, et uinum hominem laetificat atque inebriat, sic caro Christi interiorem hominem plus ceteris gratiis spiritaliter reficit et saginat ; unde : Calix tuus inebrians, quam praeclarus est. Habet etiam similitudinem cum re mystica, quae est unitas fidelium : Quia sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis uinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas ecclesiastica constat ». -- Cf. etiam   Petrus Lombardus , Collectanea in omnes Pauli epistolas (1Cor. 11, 23-24), PL 191, 1642B-D : «Sunt itaque tria in hoc sacramento consideranda, unum quod tantum est sacramentum, alterum quod est sacramentum et res, tertium quod res et non sacramentum. Sacramentum et non res est species visibilis panis vel vini. <-Sacramentum et res, caro Christi propria et sanguis. Res et non sacramentum est mystica Christi caro. Porro species illa visibilis sacramentum est geminae rei, contentae scilicet et significatae. Sacramentum vero est sacrae rei signum, et species illa utramque rem significat, et utriusque rei gerit expressam similitudinem. Nam sicut panis prae caeteris cibis | corpus reficit et sustentat et vinum hominem laetificat atque inebriat, sic caro Christi interiorem hominem magis caeteris gratiis spiritaliter reficit et saginat, quem et sanguis spiritaliter laetificat, et sic inebriat, ut sobrium reddat. Unde : Calix tuus inebrians, quam praeclarus est (Ps. 22). Habet etiam similitudinem cum re significata tantum, quae est unitas fidelium, quia sicut ex multis granis conficitur unus panis, et ex pluribus acinis vinum in unum confluit, sic ex multis fidelium personis unitas Ecclesiae constat, cuius etiam sacramentum est corpus Christi proprium quod de Virgine sumpsit ; quia sicut corpus Christi ex multis membris puris et ab omni macula peccati immunibus constat, ita et unitas ecclesiastica ex multis personis | mundis et immaculatis consistit. In cuius rei typo facta est arca Domini de lignis techni, quae sunt imputribilia et albae spinae similia ». [FG MM2015]
marg.| Sub duabus specibus ideo dedit, ut ostenderetur Christus totam humanam naturam, id est corpus et animam assumpsisse ut utrumque redimeret. Panis enim ad corpus refertur vinum ad animam, quia vinum sanguinem operatur in quo sedes anime a physicis esse dicitur. Et ideo sub duabus specibus celebratur, ut anime et carnis susceptio in Christo et utriusque liberatio in nobis significetur. BD
marg.| Aqua ideo apponitur ut ostendatur nostra redemptio per Christi passionem facta, et eius passio procurata pro nostra dilectione. Aqua enim genus humanum significat. Unde in Apocalypsi : 'Aque quas vidisti populi sunt'r, quarum salus non posset esse sine passione Domini, nec Domini passio sine populi dilectione, nisi enim nos diligeret pro nobis morti se non traderet. BE
r Apc. 17, 15 : « Et dixit mihi : Aquae, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguae ».
marg.| Verum corpus Christi esse in altari ipsa testatur veritas cum inquit : accipite hoc est corpus meum . Et sanctorum auctoritates in medium ducte comprobant. Ait enim Ambrosius : Antequam consecratur panis est et vinum ubi autem verba Christi operata fuerint de pane fit Christi caro et corpus. Item : Sermo Christi qui potuit ex nihilo facere quod non erat, numquid potest ea que sunt mutare in id quod non erant ? BF
marg.| Item EUSEBIUS. Invisibilis sacerdos visibiles caturas in substanciam corporis et sanguinis sui verbo sua secreta potestate commutat. BG
marg.| Item. Et mali verum corpus Christi sumunt. Idem est etiam in peccatoribus indigne sumentibus vera Christi caro et verus Christi sanguis, sed essentia non salubri efficientia. Et Apostolus : Qui manducat et bibit corpus Domini indigne etc. Per quod docemur quam sit cavendum male accipere bonum, ecce enim factum est malum, dum male accipitur bonum. His autem videtur contraire quod ait Augustinus : Bonus accipit sacramentum et reum sacramenti, malus vero sacramentum et non reum. Ad quod dicimus : Bonus accipit sacramentum, id est carnem Christi propriam et sanguinem et rem, id est unitatem fidelium, et gratie augmentum, sed non sic malus. Idem. Non manducans manducat, manducans non manducat, id est non manducans sacramentaliter manducat spiritualiter. Et manducans sacramentaliter non manducat spiritualiter. Item dixit veritas : non hoc corpus quod videtis manducaturi estis et bibituri illum sanguinem quem futuri sunt qui me crucifigent, sed sacramentum aliud commendavi vobis, id est non in hac specie manducaturi estis, sed in sacramento non morsibus discerptum et laceratum (ut putatis) sed integrum et illesum. BH
marg.| Sciendum quod in prolatione verborum illorum : HOC  EST  CORPUS  MEUM et :  HIC  EST  CALIX etc., mysterium consummatur et panis in corpus Christi convertitur. Sed que sit illa conversio. Quod formalis non sit manifestum est, quia forma panis et vini remanet. Utrum vero sit substantialis perspicuum non est. Quidam enim dicunt sic substantiam in substantiam transire vel converti, ut hec fiat illa nec tamen illa augetur. Nec concedunt quod hec esse illa vere dici possit. Alii autem sic dicunt, hanc in illam transire vel converti, quia sub illis accidentibus sub quibus prius erat substantia panis et vini post consecrationem est subtantia corporis et sanguinis, quibus tamen ipsum corpus non afficitur. Nos igitur incerta relinquentes, quod ex auctoritatibus certum est profitemur, scilicet substantiam panis et vini in subtantiam corporis et sanguinis dominici converti. Modum vero conversionis ignorare non erubescimus fateri. Que autem remanent de priori substantia accidentia, scilicet color, sapor, forma, pondus, nec ipsum corpus Christi afficiunt, nec in eo fundantur. Si vero queritur ubi fundentur ? Dicimus nobis potius videri quod sint sine subiecto quam in subiecto. BI
marg.| De fractione vero cuius rei, vel in qua re sit, manifestum quidem quod non in corpore Christi cum ipsum incorruptibile impassibile et immortale. Unde et Christus redarguit carnalem sensum discipulorum qui putabant carnem Christi sicut aliam in partes esse dividendam et morsibus lacerandams. Ideo plures dicunt quod non est ibi fractio sed fieri videtur tantum. Quibus obiicitur quod ait Ambrosius : Nihil falsum putandum est in sacrificio veritatis, vel sicut in magorum prestigiis, ubi delusione quadam falluntur oculi ut videatur esse quod non est. Ad quod illi dicunt : Non fallit nos visus, nec fallitur quod esset si crederetur sic frangi ut videtur. Nec est illusio quod ad utilitatem fide {t. 4 : Erfurt, f. 1083vb ; facsim., p. 326b} non ad deceptionem sic fit. Alii dicunt quod ibi quidem sit fractio non quidem in corpore Christi, sed in ipsa forma panis sacramentali quod videtur Apostolus velle dicens : P anis quem frangimus etc. BJ
s Cf. Io. 6, 62-64.
marg.| Item AUGUSTINUS. Quando Christus manducatur vita manducatur. Nec quando manducatur partes de illo facimus et quidem in sacramento sic fit. Item : unusquisque partem suam accipit per partes manducatur et manet integer. Ex quibus patet quod integrum et incorruptum corpus Christi manducatur, etsi fractio vel partitio ibi est non in ipso sed in sacramento esse videtur. Alii dicunt quod sit ibi fractio sed nullius rei quia nihil ibi frangitur. Sicut enim sunt ibi accidentia sine subiecto, sic mirabiliter potest ibis esse fractio in accidenti vel sine omni re que frangitur. Magnum est enim et inscrutabile istud mysterium. Unde Ambrosius : Quid queris nature ordinem in Christi corpore cum preter naturam sit ipse Domini partus ex virgine ? Credere iubemus, discutere non permittimur. Sciendum licet diverse sint ibi species panis et vini, non tamen duo sacramenta dici debent sed unum, quia sub utraque specie idem sumitur. BK
marg.| PRETEREA. Solet queri si non est ibi substantialis conversio ut quibusdam placet, sed quodam locutionis tropo dicatur transire vel converti hoc in illud, scilicet quod sub illis accidentibus sumatur, sub quibus erat substantia panis vel vini quid de ipsa substantia panis vel vini factum sit ? Ad quod illi respondent vel in preiacentem materiam resolutam, vel in nihilum redactam quod potest et illie facere qui de nihilo cuncta creavit. BL
marg.| QUERITUR  ETIAM. Si aquam aliquam oblivione vel negligentia non apponatur an irritum sit. Quod cum de auctoritate nobis certum non sit sine assertione quod nobis videtur dicimus. Quod si non animo introducendi heresim sed oblivione pretermittatur non minus conficitur, verumtamen graviter puniendum. Nec greci aquam addunt. BM
marg.| Sciendum quod a brutis animalibus corpus Christi non sumitur etsi videatur. Quid sumit mus ? Quid manducat ? Forte vel nihil vel substantiam panis sub specie sua reductam. BN
marg.| Post hoc quid partes ille que ibi videntur fieri significent videamus. Triforme est corpus Christi : pars oblate in calicem missa corpus Christi quid iam surrexit monstrat, comesta pars ambulantem adhuc super terram, pars in altari usque ad finem remanens corpora sanctorum usque in finem seculi in sepulcris iacentia. BO
marg.| Nota quod corpus Christi voluntate fuit mortale et passibile naturaliter, nec mortale nec passibile et immortale datum fuit discipulis et si tunc mortale esset. BP
marg.| Nota quod discipuli tale dominicum corpus acceperunt in cena ante resurrectionem quale erat in natura, scilicet immortale nam quale erat ex voluntate, id est mortale quod dum adhuc mortale non per naturam potuit Petro esse immortale, virtute eius cuius voluntate erat mortale et non iure nature. Ipse enim solus mortuus est voluntate, alii omnes ex necessitate. BQ
marg.| Credere debemus panem et vinum quod Christus in cena discipulis dedit manducandum et bibendum in verum corpus et verum sanguinem Christi ibidem conversum, cum prius panis verus et verum vinum. Nec est mirandum quemadmodum dicit Augustinus : Si mortalibus manibus se immortalem ferebat, cum in transfiguratione qui tunc et postea mortalis fuit se in gloria immortalitatis et impassibilitatis Petro et Iacobo et Ioanni ostendit. BR
quod28 pro vobis tradetur29. Hoc facite
28 quod] om. Weber
29 tradetur] om. Weber
interl.| quod dixi, id est corpus meum accipite et manducate ut sicut precessi sic sequaminiBS
BS ¶Codd. : Md046v (65r) Tr880 (72v) Rusch | sic] om. Md046v Tr880
in meam commemorationem.
interl.| id est in memoriam passionis et mortis meis BT
Numérotation du verset 1Cor. 11,25 
interl.| pro nostra salute et exhortatione BU
BU ¶Codd. : Md046v (65rb) Tr880 (72v) Rusch
postquam cenavit
interl.| iam finito veteri Pascha BV
BV ¶Codd. : Md046v (65rb) Rusch
dicens : Hic calix Novum Testamentum est in meo sanguine,
marg.| quasi : hic calix est meus sanguis in quo effuso confirmatur Novum Testamentum, quia testamentum in mortuis confirmatur vel est nova promissio non temporalis sed eterni boni. BW
BW ¶Codd. : Md046v (65rb marg .) Rusch | effuso] om. Md046v
hoc facite30 in meam commemorationem.
30 facite] + quotienscumque bibetis Weber
interl.| ideo debetis sumere in memoriam passionis quia : BX
BX ¶Codd. : Md046v (65v), Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 11,26 
Quotienscumque enim manducabitis panem hunc et calicem istum31 bibetis mortem Domini annuntiatis
31 istum] om. Weber
interl.| pro vobis factam representabitis BY
BY ¶Codd. : Md046v (65v) Rusch
marg.| QUOTIENSCUMQUE. Exponit in quam Christi commemorationem mortem scilicet.BZ
BZ ¶Codd. : Md046v (65v) Rusch
interl.| Dominus ad iudicium CA
CA ¶Codd. : Md046v (65v) Rusch
marg.| DONEC  VENIAT. Quia hoc non mutabitur sicut sacramenta Iudeorum. CB
CB ¶Codd. : Md046v (65r) Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 11,27 
Itaque
interl.| quia in commemoratione mortis debet sumi
quicumque manducaverit panem hunc32 et biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et33 sanguinis Domini.
32 hunc] om. Weber
33 et] vel Weber
interl.| mortis Christi penas dabit vel de bono male sumpto maculam trahet
marg.| INDIGNE. AUGUSTINUS. In libro quinto DE UNICO BAPTISMO. 34 Quia aliquis non ad salutem non ideo minus est corpus et sanguinis quod accepit. CC
CC ¶Codd. : Md046v (f. 64v), Rusch
34 indigne… baptismo] om. Md046v
marg.| AUGUSTINUS. SUPER IOANNEM HOMILIA OCTAVA. Et sancta obsunt malis quare cavendum est male accipere bonum. Et mala prosunt bonis, ut Paulo angelus Satanet. CD
t Cf. 2Cor. 12, 7 : « Et ne magnitudo revelationum extollat me, datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae, qui me colaphizet ».
marg.| INDIGNE  REUS. AMBROSIUS. Indignus est qui aliter celebrat mysterium quam a Christo institutum35 est. Reus qui36 beneficium eius in irritum ducit. CE
35 institutum] traditum Tr880
36 qui] quia Tr880
marg.| AUGUSTINUS. SUPER IOANNEM HOMILIA VICESIMA QUARTA. Digne sunt si tam de criminalibus penitet quam displicent venialia, etsi fragilitate humane condicionis sciat se statim ad ea rediturum. Nullum peccatum veniale est, dum placet quantumcumque parvum sicut mortale, si vere displicet nullum iudicatur. CF
Numérotation du verset 1Cor. 11,28 
Probet
interl.| examinet
autem seipsum homo,
marg.| PROBET  AUTEM  SEIPSUM. Si peccata sint quotidiana vel non sunt mortifera et dimittatur confratri accessurus ad altare, et dicat : «Dimitte nobis debita nostra sicut et nos dimittimus»u etc. Et securus accedat et de pane illo edat et calice bibat. Quasi : vide si dimittas. Nam si non dimittis mentiris, et ei mentiris quem non fallis. Mentiri Deo potes, fallere non potes.
u Mt. 6, 12.
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1084ra ; facsim., p. 327a} AUGUSTINUS. Indigne accipit si tunc accipit cum debet agere penitentiam, ergo prius se iudicet et se veritate penitentie se exerceat, ut a seipso iudicatur et non iudicetur a Domino. Cessat enim vindicta divina si confessio precurrat humana. Queritur an quotidie sumenda sit eucharistia, an eligendi sint dies quibus homo purius continentiusque vivens ad tantum sacramentum dignius accedat. Huic questioni recte respondet qui monet ut precipue in Christi pace permaneat, et ut quisque faciat quod secundum fidem pie credit esse faciendum. Nam et Zaccheus et centurio cum alter Christum in domum suam gaudens receperit. Alter vero dixeritv : «Non sum dignus ut intres sub tectum meum».
v Mt. 8, 8.
marg.| Salvatorem honorificaverunt licet diverso modo et quasi contrario modo. Ad hanc etiam similitudinem valet quod in antiquo populo unicuique piorum manna secundum propriam voluntatem in ore sapiebatw, sic in ore cuiusque Christiani Christi corpus, vel quotidie vel certis diebus sumptum. Nam aliquis honorando non audet quotie sumere et alius honorando non audet ullo die pretermittere. Contemptum solum non vult ille cibus sicut manna fastidium.
w Cf. Sap. 16, 20.
et sic de pane illo edat et de calice bibat.
interl.| devote accedendum quia Dominus est ut gloriam videamur reddere redemptoriCG
CG ¶Codd. : Tr880 (72v) Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 11,29 
Qui enim
interl.| nam qui aliter
manducat et bibit indigne, {t. 4 : Erfurt, f. 1084ra ; facsim., p. 327a} iudicium
interl.| damnationem
sibi
interl.| non tibi
manducat et bibit,
interl.| tolera malum bonus ut venias ad premia bonorum et Iudas cum Petro conversari potuit, coinquinare non potuit
marg.| IUDICIUM  SIBI  MANDUCAT. Queritur quomodo hoc, cum Dominus dicat : «Qui manducat me, ipse vivat propter me»x. Sed duo sunt modi manducandi : unus sacramentalis quo manducant tam boni quam mali, alius spiritualis quo soli boni. Et hoc est non solum Christum manducare et in sacramento eius corpus accipere, sed in ipso manere et habere ipsum in se manentem. Spiritualiter enim manducat qui in unitate Ecclesie quam ipsum sacramentum significat, manet. Nam qui discordat a Christo, nec carnem Christi manducat, nec sanguinem bibit, etsi tante rei sacramentum ad iudicium quotidie sumat. De qua etiam dicit Augustinus : Ut quid paras dentem et ventrem ? Crede et manducasti.
x Io. 6, 57.
non
interl.| per hoc quia
diiudicans corpus Domini37.
37 Domini] om. Weber
interl.| ab aliis cibis sed indiscrete et negligenter sumit
Numérotation du verset 1Cor. 11,30 
Ideo
interl.| quia indigne sumunt
inter vos multi
interl.| hoc est imago futuri iudicii, ut hinc discant non inultum esse
marg.| IDEO  INTER  VOS. Hoc fit ad correctionem aliorum.
infirmi38
38 infirmi] infirmes Weber
interl.| febribus et aliis infirmitatibus
et imbecilles
interl.| longa invalitudine
et dormiunt multi.
interl.| moriuntur
Numérotation du verset 1Cor. 11,31 
Quod
interl.| ita hec mala ex indigna sumptione veniunt sed
si nosmet ipsos diiudicaremus
interl.| penitendo
non utique iudicaremur.
interl.| puniremur
Numérotation du verset 1Cor. 11,32 
Dum iudicamur autem
interl.| sed nec iudicium aliis inutile
marg.| DUM  IUDICAMUR. Eisdem qui patiuntur etiam pena est aliquando purgatio, ut prophete Abdo qui prohibitus comedit, qui vivus potuit terreri vel contristari de eo quod non erat sensurus mortuus. Dictum est enim ei : «Non inferetur cadaver tuum in sepulcro patrum tuorum»y. Et per hoc inobedientia prophete puniri potuit, ne ad supplicium tartareum eius anima raperetur.
y 3Rg. (1Rg.) 13, 22.
a Domino corripimur,
interl.| secundum alios
marg.| CORRIPIMUR. In paucis omnium emendatio, quia timore pene nostre alii emendantur.
ut non cum hoc mundo damnemur.
interl.| cum amatoribus mundi
interl.| quasi infidelis est qui inconsiderate accedit
Numérotation du verset 1Cor. 11,33 
Itaque, fratres mei,
interl.| ne similis pena vobis contingat
cum convenitis ad manducandum
interl.| ad similitudinem dominice cene
invicem exspectate.
interl.| ieiuni
interl.| sed
marg.| INVICEM  EXSPECTATE. AMBROSIUS. Ut multorum oblatio simul celebretur et omnibus ministretur.
Numérotation du verset 1Cor. 11,34 
Si quis esurit domi manducet,
interl.| suos cibos nec post eucharistiam sumat
interl.| terrenis pascatur
ut non in iudicium conveniatis. Cetera autem cum venero disponam.
interl.| de eodem sed his carere non potestis



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 24/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_11)

Notes :