Glossa ordinaria

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Cor. 12,1 

De spiritualibus autem
nolo vos ignorare, fratres.
Numérotation du verset 1Cor. 12,2 

Scitis autem quoniam
cum gentes essetis,
ad simulacra muta prout ducebamini
euntes.
Numérotation du verset 1Cor. 12,3 

Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit
anathema Iesu.
Et nemo potest dicere Dominus Iesus,
nisi in
Spiritu sancto.
Numérotation du verset 1Cor. 12,4 

Divisiones vero gratiarum
sunt idem autem Spiritus,
Numérotation du verset 1Cor. 12,5 

et divisiones ministrationum sunt
idem autem Dominus,
Numérotation du verset 1Cor. 12,6 

et divisiones operationum sunt
idem vero
Deus
qui operatur omnia
in omnibus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,7 

Unicuique autem datur manifestatio Spiritus
ad utilitatem.
Numérotation du verset 1Cor. 12,8 

Alii quidem
datur per Spiritum1
1 datur-per Spiritum] inv. Weber
sermo sapientie, alii autem sermo scientie secundum eundem Spiritum,
Numérotation du verset 1Cor. 12,9 

alteri fides in eodem Spiritu,
alii gratia sanitatum
in uno Spiritu,
Numérotation du verset 1Cor. 12,10 

alii operatio virtutum,
alii prophetia2,
2 prophetia] prophetatio Weber
alii discretio spirituum,
alii genera linguarum,
alii interpretatio sermonum.
Numérotation du verset 1Cor. 12,11 

Hec autem omnia
operatur unus
atque idem
Spiritus,
dividens
singulis prout vult.
Numérotation du verset 1Cor. 12,12 

Sicut enim corpus unum est,
et membra habet multa,
omnia autem membra corporis cum
sint multa, unum
corpus sunt
ita
et Christus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,13 

Etenim
in uno Spiritu
omnes nos in unum corpus
baptizati sumus,
sive Iudei,
sive gentiles,
sive servi,
sive liberi,
et omnes in uno spiritu3 potati sumus.
3 uno spiritu] unum Spiritum Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,14 

Nam
et corpus
non est unum membrum
sed multa.
Numérotation du verset 1Cor. 12,15 

Si dixerit pes :
quoniam non sum manus
non sum de corpore, num4 ideo non est de corpore ?
4 num] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,16 

Et
si dixerit auris :
quoniam5 non sum oculus
5 quoniam] quia Weber
non sum de corpore, num6 ideo non est de corpore ?
6 num] non Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,17 

Si totum corpus oculus ubi auditus ?
Si totum auditus
ubi odoratus ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,18 

Nunc autem
posuit Deus
membra
unumquodque eorum
in corpore
sicut voluit.
Numérotation du verset 1Cor. 12,19 

Quod si essent omnia
unum membrum
ubi corpus ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,20 

Nunc autem
multa quidem membra,
unum autem corpus.
Numérotation du verset 1Cor. 12,21 

Non potest dicere oculus manui :
opera tua non indigeo.
Aut iterum caput pedibus :
non estis mihi necessarii.
Numérotation du verset 1Cor. 12,22 

Sed multo magis que videntur membra corporis infirmiora
esse, necessariora sunt,
Numérotation du verset 1Cor. 12,23 

et que putamus ignobiliora membra esse corporis,
his honorem
abundantiorem circumdamus,
et que inhonesta
sunt nostra,
abundantiorem honestatem
habent.
Numérotation du verset 1Cor. 12,24 

Honesta autem nostra
nullius egent,
sed Deus temperavit corpus,
ei cui
deerat
abundantiorem
tribuendo honorem,
Numérotation du verset 1Cor. 12,25 

ut non sit schisma
in corpore,
sed
in7 idipsum
7 in] om. Weber
pro invicem
sollicita sint membra.
Numérotation du verset 1Cor. 12,26 

Et si quid patitur
unum membrum compatiuntur
omnia membra,
sive gloriatur unum membrum
congaudent omnia membra.
Numérotation du verset 1Cor. 12,27 

Vos autem estis corpus Christi
et membra
de membro.
Numérotation du verset 1Cor. 12,28 

Et quosdam quidem
posuit Deus in Ecclesia
primum
apostolos,
secundo prophetas,
tertio doctores, deinde virtutes,
exinde8 gratias curationum,
8 exinde] exin Weber
opitulationes,
gubernationes,
genera linguarum,
interpretationes sermonum9.
9 interpretationes sermonum Clementina ] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,29 

Numquid omnes apostoli ?
Numquid omnes prophete ? Numquid omnes doctores ?
Numérotation du verset 1Cor. 12,30 

Numquid omnes virtutes ? Numquid omnes gratiam habent curationum habent10 ? Numquid omnes linguis loquuntur ? Numquid omnes interpretantur ?
10 habent] om. Weber
Numérotation du verset 1Cor. 12,31 

Emulamini autem
charismata maiora.
Et adhuc
excellentiorem
viam
vobis demonstro.

Capitulum 12

Numérotation du verset 1Cor. 12,1 
De spiritualibus autem
interl.| de illis post sed
marg.| DE  SPIRITUALIBUS. De bonis Sanctis spiritus pro quorum maioribus alii superbiebant, minores invidebant et desperabant, quasi numquam habituri.
nolo vos ignorare, fratres.
interl.| quod veritas habet ut non sit schisma inter vos sed pax
Numérotation du verset 1Cor. 12,2 
interl.| dicturus quod omnia bona a Spiritu sancto premittit similitudines in contrario
interl.| ut experti
cum gentes essetis,
interl.| cui impietati repugnat ratio
marg.| SCITIS  QUONIAM  CUM  GENTES  ESSETIS. Spiritualia traditurus priora commemorat1 ut sicut tunc imago idolorum, ita nunc Dei.   Scitis ut experti quod2 cum essetis gentes, id est gentiliter viventes eratis.   Euntes, nomen quasi assidui,   ideo notum quia per singula charismata hominibus, magis gloriam quam Deo dabant3, nescientes hoc a Spiritu sancto4 ministrari. Nisi quis5   in omnibus . ostendit laudem Dei esse et gratiam6, ut sicut {t. 4 : Erfurt, f. 1084rb ; facsim., p. 327b} tunc7 cum imago idoli totum malum8 fuit ex homine, ita nunc ex Spiritu Dei omnia bona9 credantur.Ideo quia scitis quod spiritus malus retractans vos10 a bono duxit ad tam irrationabile malum, id est idolatriam per hoc facile vobis notum facio quod per Spiritum Dei abstinetur a malo et fit bonum et hoc est : nemo in spiritu Dei loquens cogitando, loquendo, operando. Dicit similiter tribus modis, scilicet corde, ore et opere11, aliquam separationem a Iesu id est quodlibet peccatum que vox humano errore est ut omne falsum quod est. Abstinetur per Spiritum12 a malo. Vel   non dicit anathema . Cui ? Iesu ut dicat eum vel13 non esse a Deo vel minorem Deo14.   Et nemo , quantuscumque sit, d  icit vere, id est cogitatione, verbo, opere.   Iesus est   Dominus , et ego servus eius nisi per Spiritum sanctum a quo omne verum quod esta. Bene operari est per Spiritum. Non enim adulatione hominum Iesus dicitur Dominus15, ut in idolis que ab hominibus dii dicuntur cum non sint. Non ergo favor est hominum et beneficium quod Iesus Dominus dicitur, sed donum Dei qui mysterium suum hominibus declaravit. Qui   dicit hoc non16 prestat beneficium religioni sed accipit. Et gratia hominum est quod idola dii dicuntur cum non sunt17, unde et antistites eorum illis subiecti sunt. Hic vero aliter, unde humiliari debent18 ut patiantur se argui, non querant adulationibus deliniri. A
a Cf. Ambrosiaster , In 1Cor. 12, 3, PL 17, 245B ; CSEL 81/2, p. 132: « Quidquid enim falsum est, ab homine est. Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto. Dictum enim ipsum, quo significatur Dominus Jesus, non ab adulatione hominum, sicut et idola dii vocantur, sed Spiritus sancti veritate profusum est; quidquid enim verum a quocumque dicitur, a sancto dicitur Spiritu ».
A ¶Codd. : Tr880 (73v) Rusch
1 commemorat] memorat Tr880
2 quod] quia Tr880
3 gloriam -quam... dabant] inv. Tr880
4 sancto] om. Tr880
5 Nisi quis] om. Tr880
6 esse - et gratiam] inv. Tr880
7 tunc] om. Tr880
8 malum] Tr880
9 Dei... bona] omnia Tr880
10 spiritus... vos] malus spiritus retractos Tr880
11 scilicet... opere] om. Tr880
12 que vox... per Spiritum] quod est per spiritum abstinetur Tr880
13 vel] om. Tr880
14 Deo] + que vox ex humano errore ut omne falsum Tr880
15 Iesus dicitur Dominus] om. Tr880
16 Qui... non] Nec qui hoc dicit praem. Tr880
17 Et... sunt] ut gratia hominum est quod dii dicuntur qui non sunt dii Tr880
18 humiliari debent] om. Tr880
marg.| + GLOSA  LOMBARDI : AMBROSIUS. Per hec Apostolus illos vehementer redarguit qui hominibus divina beneficia tribuebant, ostendens nullum beneficium esse humanum, sed donum Dei, dum dicit,   nemo, in spiritu loquens, dicit anathema Jesu , quae vox ex humano errore est, ut omne falsum, et nemo dicit Iesus est Dominus, nisi a Spiritu sancto, a quo est omne verum. ‘’Omne enim verum a quocumque dicatur, a Spiritu sancto est’’. b
b Petrus Lombardus, Glossa magna (1Cor. 12, 3), Cambridge, Trinity College, B 5 6 (140ra ) = As14 (107rb ) = Cas366 (189rb) = PL 191, 1650
ad simulacra muta prout ducebamini
interl.| a maligno spirituB
B ¶Codd. : Tr880 (73v) Rusch
euntes.
interl.| eratisC
C ¶Codd. : Rusch ; om. Tr880 (73v)
Numérotation du verset 1Cor. 12,3 
Ideo notum vobis facio quod nemo in Spiritu Dei loquens dicit
marg.| DICIT. Proprie   dicit qua voluntatem et mentem suam voce enuntiat. Generaliter autem ibi : «Non omnis qui dicit mihi Domine»c etc.
c Mt. 7, 21.
anathema Iesu.
interl.| Tunc qui se abrumpit a Christi corpore non habet hoc a Spiritu sanctoD
D ¶Codd. : Tr880 (73v) Rusch
Et nemo potest dicere Dominus Iesus,
interl.| vere verbo, scilicet cogitatione et opere, Iesus est Dominus
nisi in
interl.| id est per
Spiritu sancto.
interl.| quasi : nemo potest vitare malum et facere bonum nisi per ipsum sed tamen
marg.| NISI  SPIRITU  SANCTO. Quasi : bene operandi et omne bonum est per Spiritum sanctum et ideo tunc maior non despiciat minorem, quia nihil habet nisi a Spiritu sancto.
Numérotation du verset 1Cor. 12,4 
Divisiones vero gratiarum
interl.| donorum SpiritusE
E ¶Codd. : Tr880 (73v) Rusch
marg.| DIVISIONES  VERO. Hoc est19 commune omnibus, sed gratie sunt20 divise ne minor desperet, ne maior dum audit gratias superbiat21.F
F ¶Codd. : Tr880 (73v) Rusch
19 est]
20 sunt] om. Tr880
21 dum audit gratias - superbiat] inv. Tr880
marg.| DIVISIONES. Sicut qui dicit Dominus Iesus ex gratia habet ita, in officiis Ecclesie, gratia est non divisa per personas, sed indiscrete trium personarum22 unum opus est. G
G ¶Codd. : Tr880 (73v) Rusch
22 personarum] om. Tr880
marg.| DIVISIONES  GRATIARUM. Gratias dicit ipsas virtutes gratis a Deo datas, sicut fidem et spem et huiusmodi, quarum effectus sunt quantum ad proximos ministratio, quantum ad se operatio quod dicit :   Spiritus Dominus Deus . Eadem prorsus substantia intelligitur sed Trinitas in personis.   Idem vero deus qui . Hoc ait ne Pater et Filius et Spiritus sanctus alia separatio operari videantur ex eo quod Spiritui gratias et Domino ministrationes et Deo operationes supposuerat omnia referens ad unum Deum subdit :   Quia Deus scilicet   operatur omnia .
sunt idem autem Spiritus,
interl.| dator eque quantum ad se benignus omnibus
Numérotation du verset 1Cor. 12,5 
et divisiones ministrationum sunt
interl.| quibus aliis aliis subserviant
idem autem Dominus,
interl.| pro arbitrio suo dans singulis
interl.| Filius
Numérotation du verset 1Cor. 12,6 
et divisiones operationum sunt
interl.| opera maiora scilicet et minora
idem vero
interl.| dator
Deus
interl.| Pater
qui operatur omnia
interl.| necessaria
in omnibus.
marg.| OMNIA  IN  OMNIBUS. Non uni omnia tribuit, sed in omnibus omnia operatur, ut quod non habent quis in se, habeat in alio, et sic maneat caritas et humilitas.
marg.| Si amas unitatem tibi habet quisquis in illa habet aliquid. Solus oculus videt sed non sibi soli, hec caritas est donum Spiritus quod superat omnia ut post dicet.
Numérotation du verset 1Cor. 12,7 
Unicuique autem datur manifestatio Spiritus
interl.| id est gratia per quam patet quod in eo Spiritus
marg.| UNICUIQUE. Divisa sunt bona et non ad meritum alicuius singulariter dantur, sed ad utilitatem edificande Ecclesie.
ad utilitatem.
interl.| Ecclesie
interl.| quia et minor prodest
Numérotation du verset 1Cor. 12,8 
Alii quidem
interl.| per partes quod dixerat determinat
datur per Spiritum23
23 datur-per Spiritum] inv. Weber
interl.| non per meritum
sermo sapientie, alii autem sermo scientie secundum eundem Spiritum,
interl.| non solum sapientia, id est de divinis intelligentia, et scientia de humanis, sed etiam earum sermo ut aliis possint eloqui
marg.| SAPIENTIE  SCIENTIE. Sapientia est in contemplatione eternorum, scientia in actione temporalium. Unde in Iob : 'Ecce pietas'd, id est cultus Dei, 'est sapientia' qui grece 'theosebia'. Et quis hec cultus eius nisi amor et cognitio eius ? Abstinere autem a malis scientia est, mala autem in temporalibus sunt in quibus caute et prudenter versandum est. Cui datur sapientia quasi sol est, cui scientia luna in nocte seculi, quibus cetera dantur stelle sunt quia et hec in nocte sunt necessaria. Unde : “Solem in potestatem diei lunam et stellas in potestatem noctis”e.
d Iob. 28, 28 : « Ecce pietas ipsa est sapientia ».
e Ps. 135, 8-9 : « Solem in potestatem diei, quoniam in aeternum misericordia eius, lunam et stellas in potestatem noctis, quoniam in aeternum misericordia eius».
Numérotation du verset 1Cor. 12,9 
{t. 4 : Erfurt, f. 1084va ; facsim., p. 328a} alteri fides in eodem Spiritu,
interl.| constantia fidei vel sermo
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1084va ; facsim., p. 328a} ALTERI  FIDES. Et fides inter dona Dei et munera est. Non ergo sola caritas sed caritas cum fide a Deo nobis est.
alii gratia sanitatum
interl.| curand<i> infirmos
in uno Spiritu,
interl.| eodem omnibus
Numérotation du verset 1Cor. 12,10 
alii operatio virtutum,
interl.| miraculorum contra naturam
alii prophetia24,
24 prophetia] prophetatio Weber
interl.| predicere futura
alii discretio spirituum,
interl.| ut discernat quod audit quo spiritu bono an malo dicatur, quia et diabolus bona seductorie dicit
alii genera linguarum,
interl.| id est loqui diversis linguis
alii interpretatio sermonum.
interl.| linguarum vel visionum ut Ioseph
marg.| SERMONUM. Vel sermones sunt allegorice pronuntiationes que in prophetis et in evangeliis.
Numérotation du verset 1Cor. 12,11 
Hec autem omnia
interl.| id est etsi non diversa
marg.| HEC  AUTEM  OMNIA. Vide quod Apostolus dicit hec Spiritum sanctum dare dona. Alibi vero dicit quia datus est. Christus etiam ait : «Accipite Spiritum sanctum»f. Unde cum donum Dei audiunt dici Spiritum sanctum, illud genus locutionis agnoscant quod dicit Apostolus. In expoliatione corporis carnis nihil aliud est quam ipsa caro, ita donum Spiritus sancti nihil aliud est quam Spiritus sanctus.
f Io. 20, 22.
marg.| AUGUSTINUS. In tantum ergo donum Dei est, in quantum datur eis quibus datur. Apud se autem Deus est, etsi nemini detur. Cum enim datur sua voluntate, datur et ipse idem omnia operatur dividens singulis prout vult.
operatur unus
interl.| in substantia
atque idem
interl.| invariabilis
Spiritus,
marg.| UNUS  ATQUE  IDEM  SPIRITUS. AUGUSTINUS. Quod supra dixit tres operari hec Spiritum, quia enim unius nature quod unus operatur et tres operantur. Unus et idem ne tot putentur quot opera non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatioTrinitatis.
dividens
interl.| non ipse divisus
interl.| sicut qui Deus est
singulis prout vult.
interl.| ideo diversis diversa dat quia
marg.| DIVIDENS  SINGULIS. Unde nec huic dolendum nec illi superbiendum.   Ut 25   vult : qui solus novit quid conveniat et gratis non ad meritum hominum.
25 sic Rusch
Numérotation du verset 1Cor. 12,12 
Sicut enim corpus unum est,
interl.| coniunctione membrorum
et membra habet multa,
interl.| diversa
omnia autem membra corporis cum
interl.| quamvis
sint multa, unum
interl.| tamen
corpus sunt
interl.| subministrando
ita
interl.| et omnes fideles sunt
et Christus.
interl.| ut non dicam corpus Christi, quia ipse Christus sunt tam minores quam maiores
marg.| ITA  ET  CHRISTUS. Caput et corpus dicitur Christus, propter ineffabilem unitatem capitis et membrorum.
marg.| Unus Spiritus faciet omnia in membris Christi corporis, sicut una anima videt in oculo audit in aure et in ceteris omnibus omnia facit.
Numérotation du verset 1Cor. 12,13 
Etenim
interl.| quia
marg.| ETENIM. Ostendit quomodo corpus Christi unum, quia omnes in uno Spiritu abluti, ducti sumus in hoc, ut post simus   unum corpus, unanimes per illum unum Spiritum, ut totum corpus una anima vegetatur. Et quia omnes potati sumus in acceptione diversorum donorum Spiritus sancti, in uno Spiritu quia omnia dona ad unum efficiendum dirigit, non nullius persona contemnenda vel preferenda, nec hominibus gloria Dei danda, quia unus et idem in omnibus.
in uno Spiritu
interl.| sancto
omnes nos in unum corpus
interl.| ducti
baptizati sumus,
interl.| abluti
sive Iudei,
interl.| vel : Iudeus
sive gentiles,
interl.| vel : gentilis
interl.| natione diversi
sive servi,
interl.| vel : servus
sive liberi,
interl.| vel : liber
et omnes in uno spiritu26 potati sumus.
26 uno spiritu] unum Spiritum Weber
interl.| in acceptione diversorum donorum
Numérotation du verset 1Cor. 12,14 
Nam
interl.| bene omnes unum
et corpus
interl.| cui Ecclesia similis
marg.| NAM  ET  CORPUS. AMBROSIUS. Ostendit per similitudinem humani corporis unitatem corpiris Christi, id est Ecclesie habere varietatem officiorum et diversitatem hanc non tollere unitatem, sicut humani corporis unitas non in singularitate consistit, sed in multis membris ut invicem sibi prestent quod debent.
non est unum membrum
interl.| ita et in Ecclesia
interl.| non omnes unius officii et doni
sed multa.
interl.| quia idem Spiritus dat omnia
Numérotation du verset 1Cor. 12,15 
Si dixerit pes :
interl.| aliquis cui donum inferius datur
quoniam non sum manus
interl.| tam dignus ut ille cui operatio virtutum datur
non sum de corpore, num27 ideo non est de corpore ?
27 num] non Weber
interl.| quasi quia de primis non est non ideo non est necessarius
Numérotation du verset 1Cor. 12,16 
Et
interl.| similiter
si dixerit auris :
interl.| qui habet scientiam
quoniam28 non sum oculus
28 quoniam] quia Weber
interl.| ut qui habet sermonem scientie vel sapientie
non sum de corpore, num29 ideo non est de corpore ?
29 num] non Weber
interl.| est utique adhuc quia si non est illud potest esse aliud
Numérotation du verset 1Cor. 12,17 
Si totum corpus oculus ubi auditus ?
interl.| auris
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1084vb ; facsim., p. 328b} SI  TOTUM. Quasi : si in Ecclesia omnes essent unius officii, quomodo impleretur necessitas corporis cuius gubernationi diversis opus est ?
Si totum auditus
interl.| auris
ubi odoratus ?
interl.| discretio spirituum
interl.| nares
Numérotation du verset 1Cor. 12,18 
Nunc autem
interl.| sed propter hec inconvenientia vitanda
interl.| provida et rationabili voluntate aptavit
membra
interl.| diversa
unumquodque eorum
interl.| maius vel minus
in corpore
interl.| in constitutione corporis
marg.| MEMBRA  UNUMQUODQUE  EORUM  IN  CORPORE. Ut nihil desit illi, ita et in Ecclesia diversas personas quibus tribuit munera diversa.
sicut voluit.
interl.| sicut sibi visum est
Numérotation du verset 1Cor. 12,19 
Quod si essent omnia
interl.| modo multa
marg.| QUOD  SI  ESSENT. Non modo multitudo sensuum periret sed etiam corpus. Ita si in Ecclesia omnes essent unius officii et dignitatis, non discernerentur membra neque corpus.
unum membrum
interl.| unius officii
ubi corpus ?
interl.| quod non nisi diversis subsistere potest
Numérotation du verset 1Cor. 12,20 
Nunc autem
interl.| ne corpus pereat
multa quidem membra,
interl.| sunt
unum autem corpus.
interl.| de omnibus
Numérotation du verset 1Cor. 12,21 
Non potest dicere oculus manui :
interl.| diversa sunt sed miora non possunt dicere minoribus quod eis non egeant
opera tua non indigeo.
interl.| quia si oculus previdet manus operatur
Aut iterum caput pedibus :
interl.| potest enim aliquis humilis quod non sublimis
marg.| AUT  ITERUM  CAPUT  PEDIBUS. Ipsa dignitas contemptibilis est sine subiectis. Officium enim est per quod dignitas constat. Magnus imperator necessarium habet exercitum.
non estis mihi necessarii.
Numérotation du verset 1Cor. 12,22 
Sed multo magis que videntur membra corporis infirmiora
interl.| viliora
esse, necessariora sunt,
interl.| aliquando
Numérotation du verset 1Cor. 12,23 
et que putamus ignobiliora membra esse corporis,
interl.| et que putamus inferiora a superioribus non debent sperni sed amplius honorari
his honorem
interl.| vestimentorum
abundantiorem circumdamus,
interl.| ita minus dignis exhortatio necessaria qua aliquis honor illis detur ut fiant utiles
et que inhonesta
interl.| ut pudenda
marg.| INHONESTA. Absit ut in ut in membris sanctorum aliqua sit turpitudo, sed dicuntur inhonesta, quia non habent specie decoris quam habent ea que in promptu sunt. Vel propter legem membrorum que de peccato venit, usus membrorum illicitus turpis est non membra ipsa.
marg.| INHONESTA. Egestate et habitu aliquando vite mundioris sunt. Vel illi qui in Ecclesia per aliquod peccatum inhonesti sunt abundantius adiuvantur consolationibus et orationibus, ut honesti fiant.
sunt nostra,
interl.| per aliquod peccatum
abundantiorem honestatem
interl.| consolationem in orationibus
habent.
interl.| a nobis ea celantibus
Numérotation du verset 1Cor. 12,24 
Honesta autem nostra
interl.| que per se satis honorem habent
marg.| HONESTA  AUTEM. Quasi : ita et fratribus in quibus studium pie conversationis ornavit honestas, nihil est quod addatur a nobis.
nullius egent,
interl.| eorum que illis fiunt sed per ea sunt alia honoranda
sed Deus temperavit corpus,
marg.| SED  DEUS  TEMPERAVIT. Remoto illo quod obest ponit illud quod prodest, scilicet contemperationem.
ei cui
interl.| membro
deerat
interl.| in se
abundantiorem
interl.| ampliorem
tribuendo honorem,
interl.| per digna membra
Numérotation du verset 1Cor. 12,25 
ut non sit schisma
interl.| discordia
in corpore,
interl.| humano vel Ecclesia
interl.| ubi debet esse unitas
sed
interl.| potius
in30 idipsum
30 in] om. Weber
marg.| SED  IN  IDIPSUM. Quasi : sollicita sint membra ut tendant in idipsum, id est in id sollicitudinis quod sit ipsum, id est indifferens ut non minus pro alio quam pro se.
pro invicem
interl.| se
sollicita sint membra.
interl.| in rebus agendis
Numérotation du verset 1Cor. 12,26 
Et si quid patitur
interl.| in adversis
marg.| ET  SI  QUID  PATITUR. AMBROSIUS. Hoc de membris corporis ambiguum non est, quia si oculus vel pes capiatur aliqua egritudine totum corpus condolet. Ita et nos decet condolere fratribus, si quid adversitatis emerserit et letari si bene cesserit.
unum membrum compatiuntur
interl.| compati debent
omnia membra,
interl.| quasi suum sit malum
sive gloriatur unum membrum
interl.| de bonis
congaudent omnia membra.
interl.| quid ad nos ista ? Respondet
Numérotation du verset 1Cor. 12,27 
Vos autem estis corpus Christi
interl.| unitate fidei
interl.| capitis
et membra
interl.| pendentia
de membro.
interl.| Christo capite et conmembro
marg.| DE  MEMBRO. Vel a me membro cuius predicatione instituti estis.
Numérotation du verset 1Cor. 12,28 
Et quosdam quidem
marg.| ET  QUOSDAM  QUIDEM. Determinat hic de donis Dei, que altiora et que sint inferiora. De his enim putabant Corinthii quod minus esset maius et quod maius esset minus. Primum, dignitate et tempore, apostolos vite Christi predicantes. Secundo prophetas, mysteria Scripturarum vel futura revelantes. Doctores, precepta vivendi dantes vel qui pueros litteris imbuunt.
interl.| exponit diversitatem in fidelibus quam dixit in membris
primum
interl.| dignitate et tempore
apostolos,
interl.| omnium ordinatores et iudices
secundo prophetas,
interl.| AUGUSTINUS. qui post adventum non qui eum prenuntiaverunt de quibus in Actibus Apostolorum
tertio doctores, deinde virtutes,
interl.| qui miracula faciunt
exinde31 gratias curationum,
31 exinde] exin Weber
interl.| qui infirmos sanant
opitulationes,
interl.| qui maioribus ferunt opem ut Titus apostolo vel archidiaconis, episcopis
gubernationes,
interl.| minorum personarum prelationes ut presbyteri
genera linguarum,
interl.| qui plebi documento sunt
marg.| {t. 4 : Erfurt, f. 1085ra ; facsim., p. 329a} GENERA  LINGUARUM. Ecce donum Dei est multas scire linguas. Et nota quod ultimum ponit illud quod illi primum ponebant.
interpretationes sermonum32.
32 interpretationes sermonum Clementina ] om. Weber
interl.| in plerisque <codicibus> vacat
Numérotation du verset 1Cor. 12,29 
Numquid omnes apostoli ?
interl.| diversis hec, quia non omnibus omnia, quia sic non esset quibus hec officia servirent
Numquid omnes prophete ? Numquid omnes doctores ?
marg.| NUMQUID  OMNES  PROPHETE etc. Qui hec non habet in se, amet in aliis ea, et in eis iam hec habet que in se non habet.
Numérotation du verset 1Cor. 12,30 
Numquid omnes virtutes ? Numquid omnes gratiam habent curationum habent33 ? Numquid omnes linguis loquuntur ? Numquid omnes interpretantur ?
33 habent] om. Weber
interl.| Scripturas vel linguas
Numérotation du verset 1Cor. 12,31 
Emulamini autem
interl.| sed de his desiderate utiliora non linguas ut soletis
charismata maiora.
interl.| vel meliora
Et adhuc
interl.| et preter predictam
excellentiorem
interl.| maius omnibus donum
viam
interl.| eundi ad Deum, id est caritatem quia predicta non semper ad meritum, sed ad honorem Dei ostendendum gentibus
marg.| EXCELLENTIOREM  VIAM. Caritatem quia maius omnibus predictis donum. Unde in fine his qui dicunt : «Domine, in nomine tuo prophetavimus, demonia eiecimus, virtutes fecimus. Dicet Dominus : recedite a me. Non novi vos, operarii iniquitatis»g.
g Mt. 7, 22.
vobis demonstro.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (1Cor. Capitulum 12), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 07/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=61&chapitre=61_12)

Notes :