Nicolaus de Lyra

Capitulum 1

Numérotation du verset Ez. 1,1 

Et factum est in
tricesimo anno in quarto1
1 quarto] + mense Weber
in quinta
mensis cum essem in medio
captivorum iuxta flumen2
2 flumen] fluvium Weber
Chobar aperti sunt celi et vidi
visiones Dei.
Numérotation du verset Ez. 1,2 

In quinta mensis ipse est annus quintus
transmigrationis
Ioachim3 regis Iuda4.
3 Ioachim ΩJ*etc. ] Iaochim cacogr. Rusch , revera Ioiachin Edmaior. , Ioachin Ω J2 etc. Weber |
4 Ioachim regis Iuda] regis Ioachim Weber |
Numérotation du verset Ez. 1,3 

Factum est verbum Domini
ad Ezechiel5 filium Buzi sacerdotem
5 Ezechiel] Hiezeciel Weber
in terra Chaldeorum
secus flumen
Chobar
et facta est
super eum ibi manus Domini.
Numérotation du verset Ez. 1,4 

et vidi et ecce ventus
turbinis
veniebat ab aquilone
et nubes magna
et ignis
involvens
et splendor
in circuitu eius
et de medio
eius
quasi species electri id est de medio ignis
Numérotation du verset Ez. 1,5 

et ex medio eorum
similitudo
quatuor
animalium
et hic aspectus eorum similitudo hominis
in eis
Numérotation du verset Ez. 1,6 

et quatuor facies uni
et quatuor pinne uni
Numérotation du verset Ez. 1,7 

et pedes
eorum pedes recti
et planta pedis eorum quasi planta
pedis vituli
et scintille
quasi aspectus aeris candentis
Numérotation du verset Ez. 1,8 

et manus hominis
sub pinnis eorum
in quatuor partibus et facies et pinnas per quatuor partes habebant
Numérotation du verset Ez. 1,9 

iuncteque erant pinne eorum alterius ad alterum
non revertebantur
cum incederent
sed unumquodque ante faciem suam gradiebatur
Numérotation du verset Ez. 1,10 

similitudo autem vultus eorum
facies hominis
et facies leonis a dextris ipsorum quatuor facies autem bovis
a sinistris ipsorum quatuor et facies aquile
ipsorum quatuor
Numérotation du verset Ez. 1,11 

et facies eorum et pinne eorum extente desuper
due pinne singulorum iungebantur
et due tegebant corpora eorum
Numérotation du verset Ez. 1,12 

et unumquodque coram facie sua
ambulabat ubi erat impetus
spiritus
illuc gradiebantur
nec revertebantur
cum ambularent
Numérotation du verset Ez. 1,13 

et similitudo animalium aspectus eorum quasi carbonum ignis ardentium
et quasi aspectus lampadarum
hec erat visio discurrens in medio animalium
splendor ignis
et de igne fulgor
egrediens
Numérotation du verset Ez. 1,14 

et animalia ibant
et revertebantur
in similitudinem fulguris coruscantis
Numérotation du verset Ez. 1,15 

cumque aspicerem animalia apparuit rota una super terram iuxta animalia habens quatuor facies
Numérotation du verset Ez. 1,16 

et aspectus rotarum et opus earum quasi visio maris
et una similitudo ipsarum quatuor et aspectus earum et opera quasi sit rota in medio rote
Numérotation du verset Ez. 1,17 

per quatuor partes earum euntes
ibant
et non revertebantur cum ambularent
Numérotation du verset Ez. 1,18 

statura quoque erat rotis
et altitudo
et horribilis aspectus
et totum corpus plenum oculis in circuitu ipsarum
quatuor
Numérotation du verset Ez. 1,19 

cumque
ambularent
animalia ambulabant
pariter et rote iuxta ea et cum elevarentur
animalia de terra
elevabantur simul
et rote
Numérotation du verset Ez. 1,20 

quocumque ibat spiritus
illuc eunte spiritu et rote
pariter levabantur
sequentes
eum spiritus enim vite erat in rotis
Numérotation du verset Ez. 1,21 

cum euntibus ibant et cum stantibus stabant et cum elevatis a terra pariter elevabantur et rote sequentes ea
quia spiritus vite erat in rotis
Numérotation du verset Ez. 1,22 

et similitudo super caput animalium firmamenti
quasi aspectus crystalli horribilis
et extenti
super capita eorum desuper
Numérotation du verset Ez. 1,23 

sub firmamento autem pinne eorum recte alterius ad alterum
unumquodque duabus alis
velabat corpus suum
et alterum
similiter velabatur
Numérotation du verset Ez. 1,24 

et audiebam
sonum alarum quasi sonum
aquarum multarum
quasi sonum sublimis Dei
cum ambularent
quasi sonus erat multitudinis ut sonus castrorum
cumque starent dimittebantur
pinne eorum
Numérotation du verset Ez. 1,25 

nam cum fieret vox
supra firmamentum
quod erat super caput eorum
stabant
et submittebant alas suas
Numérotation du verset Ez. 1,26 

et super firmamentum quod erat imminens capiti eorum quasi aspectus lapidis saphiri similitudo throni
et super similitudinem throni similitudo quasi aspectus hominis desuper
Numérotation du verset Ez. 1,27 

et vidi quasi speciem electri velut aspectum ignis
intrinsecus eius per circuitum
a lumbis eius et desuper
et a lumbis eius usque deorsum
vidi quasi speciem ignis
splendentis
in circuitu
Numérotation du verset Ez. 1,28 

velut
aspectum arcus
cum fuerit in nube
in die pluvie hic erat aspectus splendoris
per gyrum.

Capitulum 1

prol.| Li18 f. 142r-142v idem
Numérotation du verset Ez. 1,7 
marg.| {LYR37.1.7T1} Incipit liber Ezechielis prophete. Primo capitulo. b. Quasi planta pedis vituli. Hebrei :   Quasi planta pedis rotundi id est nullam extensionem habentis extra tibiam. Aliter enim illa animalia per pedes suos non possent ire ad quatuor partes oppositas absque conversione corporum quod tamen oportet dicere secundum textum. Sciendum autem quod hec dictio hebraica egel est equivoca ad vitulum et rotundum. Translator nona accepit primam significationem, et male sicut credo, prout magis explicavi passum istum exponendo. b
a non] coniec.
b ¶Codd. : Nicolaus de Lyra, Tractatus de differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. [79ra] LXXX



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_1)

Notes :