Capitulum 23
Numérotation du verset
Ez. 23,1
Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 23,2
fili hominis due mulieres
filie matris unius
fuerunt
Numérotation du verset
Ez. 23,3
et fornicate sunt in Egypto
in adolescentia sua fornicate sunt ibi subacta sunt ubera earum et fracte sunt mamme pubertatis earum.
Numérotation du verset
Ez. 23,4
Nomina autem
earum Oolla
maior
et Ooliba soror eius et habui eas
et pepererunt filios et filias
porro earum nomina Samaria
Oolla
et Hierusalem Ooliba
Numérotation du verset
Ez. 23,5
fornicata est igitur
Oolla super me et insanivit in amatores suos in Assyrios
propinquantes
Numérotation du verset
Ez. 23,6
vestitos hyacintho
principes
et magistratus
iuvenes
cupidinis universos equites
ascensores equorum
Numérotation du verset
Ez. 23,7
et dedit fornicationes suas
super eos electos filios
Assyriorum universos et in omnibus in quos insanivit in immunditiis
eorum polluta est
Numérotation du verset
Ez. 23,8
insuper et fornicationes suas quas habuerat
in Egypto
non reliquit
nam et illi
dormierant cum ea in adolescentia eius
et illi confregerunt1 ubera pubertatis eius
1 confregerunt] confregerant
Weber
et effuderant fornicationem suam super eam
Numérotation du verset
Ez. 23,9
propterea tradidi eam
in manu amatorum suorum
in manus filiorum Assur super quorum insanivit libidinem
Numérotation du verset
Ez. 23,10
ipsi discoperuerunt
ignominiam eius
filios
et filias illius
tulerunt
et ipsam occiderunt gladio
et facte sunt
famose mulieres
et iudicia perpetrarunt in ea
Numérotation du verset
Ez. 23,11
quod cum vidisset
soror eius
Ooliba
plus quam illa insanivit libidine et fornicationem suam super fornicationem sororis sue
Numérotation du verset
Ez. 23,12
ad filios Assyriorum prebuit impudenter ducibus et magistratibus ad se venientibus indutis veste varia equitibus qui vectabantur equis et adolescentibus forma cunctis egregia
Numérotation du verset
Ez. 23,13
et vidi quod polluta esset via una ambarum
Numérotation du verset
Ez. 23,14
et auxit fornicationes suas cumque vidisset viros depictos
in pariete imagines Chaldeorum
expressas coloribus
Numérotation du verset
Ez. 23,15
et accinctos balteis renes et tiaras tinctas in capitibus eorum formam ducum omnium similitudinem filiorum Babylonis terreque Chaldeorum in qua orti sunt
Numérotation du verset
Ez. 23,16
et insanivit
super eos concupiscentia oculorum suorum
et misit nuntios ad eos
in Chaldeam
Numérotation du verset
Ez. 23,17
cumque venissent ad eam filii Babylonis
ad cubile mammarum polluerunt eam stupris suis et polluta est ab eis
et saturata est anima eius ab illis
Numérotation du verset
Ez. 23,18
denudavit quoque fornicationes suas
et discoperuit ignominiam suam et recessit anima mea ab ea
sicut recesserat anima mea a sorore eius
Numérotation du verset
Ez. 23,19
multiplicavit enim fornicationes suas
recordans dies adolescentie sue
quibus fornicata est in terra Egypti
Numérotation du verset
Ez. 23,20
et insanivit libidine super concubitu eorum
quorum carnes sunt ut carnes asinorum et sicut fluxus
equorum fluxus eorum
Numérotation du verset
Ez. 23,21
et visitasti scelus adolescentie tue quando subacta sunt in Egypto ubera tua et confracte mamme pubertatis tue
Numérotation du verset
Ez. 23,22
propterea Ooliba
hec dicit Dominus Deus ecce ego suscitabo omnes amatores tuos contra te de quibus satiata est anima tua
et congregabo eos adversum te in circuitu
Numérotation du verset
Ez. 23,23
filios Babylonis et universos Chaldeos nobiles tyrannosque
et principes omnes filios Assyriorum iuvenes forma egregia duces et magistratus universos principes principum et nominatos ascensores equorum
Numérotation du verset
Ez. 23,24
et venient super te instructi curru et rota multitudo populorum lorica et clipeo et galea armabuntur contra te undique et dabo coram eis iudicium
et iudicabunt te iudiciis suis
Numérotation du verset
Ez. 23,25
et ponam zelum meum in te
quem exercent tecum in furore nasum tuum et aures tuas
precident et que remanserint gladio concident ipsi filios tuos
et filias tuas
capient et novissimum tuum
devorabitur igni
Numérotation du verset
Ez. 23,26
et denudabunt te vestimentis tuis
et tollent vasa glorie tue
Numérotation du verset
Ez. 23,27
et requiescere faciam scelus tuum de te et fornicationem tuam
de terra Egypti nec levabis oculos tuos
ad eos
et Egypti non recordaberis amplius
Numérotation du verset
Ez. 23,28
quia hec dicit Dominus Deus
ecce ego tradam te in manu eorum
quos odisti in manu de quibus satiata est anima tua
Numérotation du verset
Ez. 23,29
et agent tecum in odio et tollent omnes labores tuos et dimittent te nudam et ignominia plenam revelabitur ignominia fornicationum tuarum scelus tuum
et fornicationes tue
Numérotation du verset
Ez. 23,30
fecerunt hec tibi quia fornicata es post gentes
inter quas
polluta es in idolis eorum
Numérotation du verset
Ez. 23,31
in via sororis tue
ambulasti et dabo calicem eius
in manu tua
Numérotation du verset
Ez. 23,32
hec dicit Dominus Deus calicem sororis tue bibes profundum et latum
eris
in derisum
et in subsannationem que es capacissima
Numérotation du verset
Ez. 23,33
ebrietate et dolore repleberis calice meroris et tristitie calice sororis tue Samarie
Numérotation du verset
Ez. 23,34
et bibes illum et et potabis2
2 et potabis] e potabis
Weber
usque ad feces et fragmenta eius
devorabis et
ubera tua lacerabis
quia ego locutus sum ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 23,35
propterea hec dicit Dominus Deus quia oblita es mei et proiecisti me post corpus tuum
tu quoque porta scelus tuum
et fornicationes tuas
Numérotation du verset
Ez. 23,36
et ait Dominus ad me dicens: Fili hominis numquid iudicas
Oollam et Oolibam et annuntias eis scelera earum
Numérotation du verset
Ez. 23,37
quia adultere sunt
et sanguis in manibus earum
et cum idolis suis fornicate sunt insuper et filios suos quos genuerunt mihi obtulerunt eis ad devorandum
Numérotation du verset
Ez. 23,38
sed et hoc
fecerunt mihi polluerunt sanctuarium meum in die illa et sabbata mea profanaverunt
39
cumque immolarent filios suos idolis suis et ingrederentur sanctuarium meum in die illa ut polluerent illud etiam hec fecerunt in medio domus mee
Numérotation du verset
Ez. 23,40
miserunt ad viros venientes de longe
ad quos nuntium miserant itaque ecce venerunt quibus te lavisti
et circumlevisti stibio oculos tuos et ornata es mundo
muliebri
Numérotation du verset
Ez. 23,41
sedisti in lecto pulcherrimo
et mensa ordinata est ante te thymiama meum et unguentum meum posuisti super eam
Numérotation du verset
Ez. 23,42
et vox multitudinis exultantis erat in ea et in viris qui de multitudine hominum adducebantur
et veniebant de deserto posuerunt
armillas in manibus eorum
et coronas speciosas in capitibus eorum
Numérotation du verset
Ez. 23,43
et
dixi ei que attrita est in adulteriis
nunc fornicabitur in fornicatione sua etiam hec
Numérotation du verset
Ez. 23,44
et ingressi sunt ad eam
quasi ad mulierem meretricem sic
ingrediebantur ad
Oollam et ad Oolibam mulieres nefarias
Numérotation du verset
Ez. 23,45
viri ergo iusti sunt
hii iudicabunt eas iudicio adulterarum et iudicio effundentium sanguinem quia adultere sunt et sanguis in manibus earum et cum idolis suis fornicate sunt3
3 et cum idolis suis fornicate sunt]
om. Weber
Numérotation du verset
Ez. 23,46
hec enim dicit Dominus Deus adduc
ad eas multitudinem
et trade eas in tumultum et in rapinam
Numérotation du verset
Ez. 23,47
et
lapidentur lapidibus populorum et confodiantur gladiis eorum filios et filias earum interficient et domos earum igne succendent
Numérotation du verset
Ez. 23,48
et
auferam scelus
de terra et discent
omnes mulieres ne faciant secundum scelus earum
Numérotation du verset
Ez. 23,49
et dabunt scelus vestrum
super vos et peccata idolorum vestrorum
portabitis et
scietis quia ego Dominus Deus
Capitulum 23
Numérotation du verset
Ez. 23,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR37.23T}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 82va
Numérotation du verset
Ez. 23,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1251}
Et factus est, etc. Hec est pars octava, in qua describitur malitia populi sub metaphora duarum sororum turpiter fornicantium : minor post maiorem, per quas intelliguntur Samaria et Hierusalem, ut exprimitur in littera. Et per consequens regnum Israel et regnum Iuda, quorum fuerunt metropoles que fornicate sunt enormiter per idololatriam, ut patet ex discursu 3. et 4Rg. et 2Par. Igitur presens capitulum in tres partes dividitur, quia primo sub dicta metaphora de utroque regno agitur coniunctim. Secundo divisim, ibi : Fornicata est. Tertio iterum coniunctim, ibi : Et ait Dominus. Circa primum dicitur :
marg.|
£
.2.
%
Due mulieres, id est duo regna predicta. Que dicuntur mulieres, quia erant ad omne bonum effeminate.
marg.|
£
.3.
%
Filie matris : quia tempore David et Salomonis regnum fuit unum sed duritia verborum Roboam in duo divisum. 3Rg. 12
marg.|
£
.4.
%
Et fornicate : non potest intelligi hoc de duobus regnis divisis in seipsis quia ista divisio regni per quingentos annos facta fuit post egressum de Egypto. Et ideo exponit uno modo. inquantum fuerunt originaliter in patribus in Egypto existentibus, et ad idololatriam Egyptiorum declinantibus, Alio modo dicit Rabbi Salomon quod hoc intelligitur per imitationem : quia iste duo regna ad modum patrum in Egypto existentium, declinaverunt ad idololatriam.
marg.|
£
.5.
%
In adolescentia : quia statim in principio divisionis regni Ieroboam {4.1252} rex Israel fecit vitulos aureos a populo suo coli. 4Rg. 12 Et postea regnum Iuda ad idololatriam declinavit.
marg.|
£
.6.
%
Ibi subacta sunt : Prosequitur metaphoram designando idololatrandi actum per carnalem concubitum.
marg.|
£
.7.
%
Et fracte : In defloratione enim iuvencule mollificantur mamme.
marg.|
£
.8.
%
Nomina autem, id est Samaria sive regnum Israel, ut exprimitur infra, que dicitur maior, quia regnum illud continebat decem tribus, regnum autem Iuda duas. Et nominatur Oolla, quod in Hebreo sonat tabernaculum quia postea fuit ibi templum Baal. 4Rg. x. Regnum vero Iuda Ooliba, quod interpretatur tabernaculum meum, quia ibi fuit templum Domini in Hierusalem.
marg.|
£
.9.
%
Et pepererunt filios : multiplicando populum in utro que regno.
marg.|
£.10.%
Fornicata est : Hic consequenter agitur divisim de utroque regno Et primo de regno Israel. Secundo de regno Iuda, ibi : Quod cum vidisset. Circa primum dicitur : Fornicata est igitur super me, etc., id est iniuriam meam, qui sum vir eius.
marg.|
£.11.%
Oolla, id est regnum Israel sub nomine Samarie statim a tempore Hieroboam, ut dictum est, colendo vitulos aureos idololatravit.
marg.|
£.12.%
Et insanivit in, etc., id est sibi propinquos in situ, quesivit enim regnum Israel cum Assyriis fedus et amicitiam et ex consequenti recepit ipsorum idololatriam. Et ut dicit Rabbi Salomon hoc fuit impletum tempore Manahen regis Israel, qui per regem Assyriorum quesivit fulciri in regno suo : propter quod dabat ei in singulis annis magnum tributum 4Rg. xv.
Numérotation du verset
Ez. 23,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1253}
Principes et magistratus : Cum istis enim qui erant maiores post regem quesivit Manahen ex causa predicta amicitiam, et secutus est postea idololatriam.
marg.|
£
.2.
%
Insuper et fornicationes : non reliquit, quia cum hoc colebat vitulos aureos ad modum patrum qui fuerant in Egypto, ut patet Ex. 32. de adoratione vituli conflatilis. Rabbi Salomon aliter exponit dicens, quod illud fuit impletum tempore Os. regis Israel, qui nitens rebellare regi Assyriorum, quesivit amicitiam regis Egypti 4Rg. 17. et sic communicavit idololatriis eius, ut maiorem favorem inveniret apud eum.
marg.|
£
.3.
%
Propterea tradidi eam in manus etc. Et qui sint illi subditur :
marg.|
£
.4.
%
In manus filiorum : Isti fuerunt amatores tempore Manahen, ut dictum est tempore Osee. Salmanasar rex Assyriorum cepit Osee regem Israel, Samariam et populum captivavit, ut habetur ibidem.
marg.|
£
.5.
%
Ipsi discooperuerunt : regem et populum capiendo et partim occidendo et partim captivando.
marg.|
£
.6.
%
Et facte sunt, id est diffamate per orbem. Et secundum hoc loquitur de Samaria et Hierusalem coniunctim : sed non concordat quod subditur :
marg.|
£
.7.
%
Et iudicia : propter quod videtur translatio nostra in aliquo deficere, quia in Hebreo sic habetur : Et facta est famosa, id est diffamata. Mulieribus, id est aliis civitatibus et Gentibus, ad quas devenit confusio captionis dicte. Et iudicia perpetraverunt in ea. scilicet Assyrii, eo quod Osee et eius populus fregerant pacta cum eis inita.
marg.|
£
.8.
%
Quod cum : Hic agitur divisim de Hierusalem seu regno Iude. Et {4.1254} primo exprimitur eius malitia. Secundo subditur pena, ibi : Propterea, Prima adhuc in tres, quia primo exprimitur eius idololatria cum Assyriis. Secundo cum Chaldeis, ibi : Cumque vidisset. Tertio, cum Egyptiis, ibi : Multiplicavit. Circa primum dicitur : Quod cum vidisset soror eius Ooliba, id est Hierusalem, sive regnum Iuda, punitionem regni Israel propter confederationem sui cum Gentilibus ex diffidentia divini adiutorii : ex qua confederatione secuta est communicatio idololatrie. debuisset regnum Iuda a talibus cavisse, quod non fecit, sed peius operatum est, quia idola fuerunt posita in templo Domini tempore regis Manasse 4Rg. xxj. quod fuit gravissimum, sicut adulterium carnale quo mulier recipit adulterum cum marito intra lectum. Ideo subditur :
marg.|
£
.9.
%
Plus quam : Et hoc tempore Achaz, ut dicit Rabbi Salomon qui quesivit familiaritatem Theglathphalasar regis Assyriorum, mittens ei nuntios et munera, ut preberet ei auxilium 4Rg. 16. Et in favorem eius abstulit cultum Dei de domo Domini, ponens ibi altare peregrinum, ut habetur ibidem.
marg.|
£.10.%
Ducibus et magistratibus : Isti erant principales in exercitu regis Assyriorum, de quibus magis confidebat Achaz, quam de auxilio divino.
marg.|
£.11.%
Et auxit fornicationes : Peius faciens quam regnum Israel.
marg.|
£.12.%
Cumque vidisset : Hic consequenter exprimitur eius malitia cum Chaldeis, quorum audiens victorias quesivit cum eis amicitias ex parva confidentia in Deum, et nimia in hominem. Et hoc est quod dicitur : Cumque vidisset viros depictos in pariete. quia facta probitatis cito solent depingi in diversis locis.
Numérotation du verset
Ez. 23,1
marg.|
{4.1255}
£
.1.
%
Et accinctos Baltheis, id est militaribus cingulis in signum probitatis.
marg.|
£
.2.
%
Et thyaras : In signum nobilitatis.
marg.|
£
.3.
%
Insanivit super eos : querendo eorum amicitiam.
marg.|
£
.4.
%
Et misit nuntios : De istis nuntiis habetur, si referatur ad nuntios tempore Sedechie, quia Nabuchodonosor rex institutus mittebat singulis annis nuntios deferentes ei tributum et munera usque ad rebellionis sue tempus.
marg.|
£
.5.
%
Cumque venissent ad eam :
Rabbi Salomon hoc exponit de nuntiis regis Babylonis, qui venerunt ad Ezechiam, in quorum adventu Ezechias nimis gloriatus ostendit eis omnia secreta regni. unde Dominus fuit iratus contra eum, ut patet 4Rg. 20 sed quia hic sequitur.
marg.|
£
.6.
%
Polluerunt eam stupris suis : quod proprie dicitur de idololatriis, quas Ezechias non recepit : imo eas que ante erant in regno suo extirpavit. Ideo videtur melius exponendum de Babyloniis tempore Ioachim filii Iosie et tempore Sedechie venientibus, in Hierusalem : quia uterque rex pluribus annis servivit Babyloniis. Et sic Babylonii veniebant ad Iudeam ad querendum tributa. Et verisimile est, quod Iudei communicabant ei in idololatria ad captandum eorum benevolentiam maxime cum proni essent ad omnem idololatriam.
marg.|
£
.7.
%
Et recessit anima mea, id est dilectio mea ab ea, sicut ipsa discesserat a cultu meo.
marg.|
£
.8.
%
Multiplicavit enim : Hic consequenter describitur eius malitia, cum Egyptiis, cum dicitur : Multiplicavit enim fornicationes, id est idololatrias suas.
marg.|
{4.1256}
£
.9.
%
Recordans dies : Quod intelligitur originaliter in patribus, vel per eorum imitationem, ut dictum est supra.
marg.|
£.10.%
Et insanivit libidine : Et hoc fuit tempore Sedechie, qui ut liberaretur a tributo regis Babylonis, contra iuramentum suum, amicitiam cum rege Egypti contraxit, munera ei mittens, et eius idololatrie communicans.
marg.|
£.11.%
Quorum carnes sunt, ut carnes asinorum : Per hoc designatur magnitudo idololatrie et multitudo tunc vigentis in Egypto, sicut hec animalia sunt excessive luxuriosa.
marg.|
£.12.%
Et visitasti scelus : Exponatur sicut supra.
marg.|
£.13.%
Propterea Ooliba, etc. Hic consequenter subditur correspondens pena cum dicitur in persona Dei :
marg.|
£.14.%
Ecce ego, id est illos cum quibus communicasti in amicitia et idololatria.
marg.|
£.15.%
Contra te : ut per eos puniam te.
marg.|
£.16.%
De quibus satiata : Sedechias enim rebellans regi Babylonis, in hoc ostendit se satiatum amicitia eius, et etiam attediatum.
marg.|
£.17.%
Nobiles : tyrannosque, id est potentes et voluntarios ad te destruendum.
marg.|
£.18.%
Et nominatos ascensores, id est famosos equites.
marg.|
£.19.%
Et venient, id est curribus ad portandum exercitui necessaria, et etiam ad pugnandum, quia antiquitus pugnabant aliqui in curribus.
marg.|
£.20.%
Et dabo, id est faciam eos executores mee iustitie in te.
marg.|
£.21.%
Et ponam, id est zelum iustitie mee quantum ad effectum. Ideo, subditur : Quem exercent tecum in furore.
marg.|
£.22.%
Nasum tuum, i. deformabunt te. Et hoc fuit potissime in exoculatione regis Sedechie et nobilium occisione 4Rg. ulti.
Numérotation du verset
Ez. 23,1
marg.|
{4.1257}
£
.1.
%
Et novissimum : Quia finaliter civitatem, et templum combusserunt Chaldei, sublatis prius inde omnibus pretiosis. Ideo subditur : Et denudabunt te vestimentis tuis. Et requiescere faciam scelus tuum de te. quia non vacabit tibi idololatrare.
marg.|
£
.2.
%
Et fornicationem, id est communicationem in idololatria et amicitia.
marg.|
£
.3.
%
Nec levabis : Sperando ab eis auxilium, et ex tali spe vana rebellavit Sedechias, et destructa fuit civitas.
marg.|
£
.4.
%
Ecce ego tradam, id est Chaldeorum quibus rebellasti. Cetera patent ex dictis usque ibi :
marg.|
£
.5.
%
In via sororis tue : id est Samarie.
marg.|
£
.6.
%
Ambulasti : Multipliciter idololatrando.
marg.|
£
.7.
%
Et dabo calicem, id est puniam te consimili pena, que in scriptura nomine calicis designatur.
marg.|
£
.8.
%
Bibes profundum, id est magnam penam intensive et extensive sustinebis.
marg.|
£
.9.
%
Que es capacissima, id est afflictionis et ignominie dignissima.
marg.|
£.10.%
Et epotabis usque : Loquitur metaphorice quasi de homine qui {4.1258} potat nimis avide : et sic non solum bibit feces, que sunt in fundo, sed etiam videtur, quod velit quodammodo cyphum deglutire, et per hoc designatur magnitudo pene.
marg.|
£.11.%
Et ubera tua lacerabis : Pre dolore, sicut homines in magna tristitia existentes trahunt capillos suos, et lacerant se unguibus.
marg.|
£.12.%
Proiecisti me post corpus tuum : Loquitur de Hierusalem per modum adultere inverecunde, que a corpore suo elongat virum et currit ad adulterum : sic populus Hierusalem elongavit se a Deo, et idola coluit.
marg.|
£.13.%
Et ait Dominus : Hic iterum agitur de regno Iude et Samarie coniunctim. Et primo ponitur culpa. Secundo pena, ibi : Viri ergo. Circa primum exprimitur culpa coniunctim, cum dicitur :
marg.|
£.14.%
Numquid : quasi dicat ad te pertinet iudicium condemnationis earum nuntiare.
marg.|
£.15.%
Quia adulterate sunt : idololatria.
marg.|
£.16.%
Et sanguis in manibus : Per homicidia.
marg.|
£.17.%
Insuper et filios, id est quos debuerunt applicare meo cultui.
marg.|
£.18.%
Obtulerunt eis, id est idolis.
marg.|
£.19.%
Ad devorandum, id est comburendum per modum superius frequenter {4.1259} dictum de pueris oblatis idolo Moloch.
Numérotation du verset
Ez. 23,1
marg.|
£
.1.
%
Polluerunt sanctuarium, id est tempore Manasse, quo in templo posita fuerunt idola 4Rg. xxj.
marg.|
£
.2.
%
Cumque : Quia post talia nefanda eadem die volebant intrare templum, et Deo servire ut minus malum esset a sacro loco se retrahere.
marg.|
£
.3.
%
Miserunt ad : Loquitur de populo ad modum mulieris libidine ardentis, que aliquando mittit longe cum laboribus et sumptibus magnis pro adulteris advocandis, et in adventu eorum lavat se et ornat ut eis placeat, sic Iudei mittebant longe, et cum sumptibus magnis ad adducendum sacerdotes, Idololatrie de novo ab eis audite, et illis idolis offerebant bona, que Deo debebant offerri. Et patet littera usque ibi :
marg.|
£
.4.
%
Et mensa, id est altare idoli ornatum est ornamentis templi mei. Ideo subditur.
marg.|
£
.5.
%
Thymiama : De quo precipitur Ex. 30. quod mihi soli offeratur.
marg.|
£
.6.
%
Et unguentum, id est quo vasa mei cultus debent inungi.
marg.|
£
.7.
%
Posuisti super eam, id est applicasti ad idololatriam.
marg.|
£
.8.
%
Et vox multitudinis exultantis : Ad laudem idolorum.
marg.|
£
.9.
%
Et in viris, id est sacerdotibus idolorum.
marg.|
{4.1260}
£.10.%
Posuerunt armillas : Ornando eas ornamentis sacerdotum Domini.
marg.|
£.11.%
Et ingressi sunt : Polluendo per idololatriam.
marg.|
£.12.%
Viri ergo : Hic consequenter ponitur pena, cum dicitur : Viri ergo iusti sunt, id est aliqui viriles et potentes, qui in comparatione Iudeorum sunt iusti. Et per istos intelliguntur Assyrii, qui destruxerunt Samariam, et Chaldei, et alii, qui fuerunt cum eis in exercitu contra Hierusalem : ipsi enim non receperant legem Domini sicut Iudei. Et ideo quamvis essent idololatre tamen minus in hoc peccabant quam Iudei.
marg.|
£.13.%
Hi iudicabunt, id est erunt executores iustitie mee.
marg.|
£.14.%
Iudicio adulterarum : que secundum legem condemnantur ad mortem. Et hoc modo Chaldei iudicaverunt regnum Iuda, et Assyrii regnum Israel, ut frequenter dictum est supra. Ideo subditur :
marg.|
£.15.%
Adduc, scilicet exercitum ad eas totaliter disperdendum. Et patet lite. usque ibi :
marg.|
£.16.%
Et auferam scelus : Per captionem utriusque regni.
marg.|
£.17.%
Et discent omnes, id est alie Gentes.
marg.|
£.18.%
Ne faciant, scilicet rumpendo iuramentum, quod fecit Sedechias regi Babylonis qui adiuraverat eum per Dominum 2 Parali. ult. et Osee rex Israel regi Assyriorum.
Numérotation du verset
Ez. 23,moraliter
marg.|
{4.1251}
£
.1.
%
Et factus est, etc. Fili hominis due, etc. In hoc ca. describitur malitia Iudeorum punienda sub metaphora duarum mulierum adulterarum, et unius matris filiarum. Mystice vero per has mulieres intelligi possunt due religiones in generali, que filie sunt unius matris ecclesie. Una est religio possessiones habentium. Alia, mendicantium. Per maiorem filiam significatur religio possessiones habentium, quia secundum tempus est prior et fortior. Et ista vocatur Oolla, et interpretatur templum : quia religio possessiones habentium facit eleemosynas magnas et hospitalitates, {4.1252} et habet unde. Per minorem vero filiam que vocatur Ooliba, et interpretatur templum meum, significatur religio mendicantium, que non facit hospitalitatem communiter nisi fratribus eiusdem religionis. Et de utraque dicitur, infra quod non reliquit fornicationes Egypti, id est mores seculi, quia plures de mendicantibus et non mendicantibus portant religiosum habitum, et habent mores secularium. Et de maiori filia dicitur infra quod insanivit in amatores suos in Assyrios, qui interpretantur sustollentes vigilias Domini. Et per istos significantur principes huius mundi, qui priores et abbates accipiunt pro {4.1253} consiliis suis et temporalibus negotiis : Et sic sustollunt eos de Domini vigiliis, et ipsi sic sublati insaniunt post eos imitantes pompas eorum in equitaturis et familiis, dedecentes valde statum religionis.
Numérotation du verset
Ez. 23,moraliter
marg.|
£
.8.
%
Quod cum vidisset soror : Hic arguitur malitia religiosorum mendicantium, de qua dicitur :
marg.|
£
.9.
%
Plus quam illa insanivit libidine : Nam religiosi mendicantes citius declinaverunt, ut videtur a perfectione patrum suorum {4.1254} quam alii, unde contigit quod quidam de religione mendicantium arguebat quosdam Monachos de declinatione religionis sue. Et unus respondit : Frater, quando moneta vestra tantum cucurrerit sicut nostra, Iam erit multum deleta.
marg.|
† Ad filios Assyriorum : Sicut dictum est per Assyrios principes intelliguntur. Ad curias autem principum aliqui mendicantium impudenter se ingerunt non vocati, aliqui ut fugiant ordinis paupertatem, et aliqui ut per hoc promoveantur ad aliquam dignitatem. ideo de utrisque, scilicet mendicantibus et non mendicantibus malis concluditur in fine.
Numérotation du verset
Ez. 23,moraliter
marg.|
{4.1257} † Fili hominis : quasi dicat sic. Et exponatur, ut sit verbum directum ad Christum, qui dicitur in Evangelio filius hominis, ut sit sensus : {4.1258} Fili hominis, id est o tu Christe : Numquid iudicas Oollam et Oolibam, id est condemnas ad inferni penas malitiam predictorum ? quasi diceret, sic.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_23)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 09/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_23)
Notes :