string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr37.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 26

Numérotation du verset Ez. 26,1 

Et factum est in undecimo anno prima mensis factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 26,2 

fili hominis pro eo quod dixit Tyrus
de Hierusalem
euge confracte sunt porte populorum
conversa est
ad me implebor
deserta est
Numérotation du verset Ez. 26,3 

propterea
hec dicit Dominus Deus ecce
ego
super te Tyre et ascendere faciam ad te gentes multas
sicut ascendit mare fluctuans
Numérotation du verset Ez. 26,4 

et dissipabunt muros Tyri
et destruent turres eius
et radam pulverem eius de ea
et dabo eam in limpidissimam petram
Numérotation du verset Ez. 26,5 

siccatio
sagenarum erit in medio maris quia ego locutus sum ait Dominus Deus
et erit in direptionem gentibus
Numérotation du verset Ez. 26,6 

filie quoque
eius
que sunt in agro
gladio interficientur
et scient
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 26,7 

quia hec dicit Dominus Deus ecce
ego adducam ad Tyrum Nabuchodonosor
regem Babylonis
ab aquilone regem regum
cum equis et curribus et equitibus et cetu populoque magno
Numérotation du verset Ez. 26,8 

filias tuas
que sunt in agro
gladio interficiet et
circumdabit te munitionibus
et comportabit aggerem in gyro et levabit contra te clipeum
Numérotation du verset Ez. 26,9 

et vineas et arietes temperabit in muros tuos
et turres tuas destruet in armatura sua
Numérotation du verset Ez. 26,10 

inundatione equorum eius operiet te pulvis eorum a sonitu
equitum et rotarum et curruum movebuntur
muri tui dum ingressus fuerit portas tuas quasi per introitus urbis dissipate
Numérotation du verset Ez. 26,11 

ungulis equorum suorum
conculcabit omnes plateas tuas
populum tuum gladio cedet et statue tue nobiles in terram corruent
Numérotation du verset Ez. 26,12 

vastabunt opes tuas diripient negotiationes tuas et destruent muros tuos et domos tuas
preclaras subvertent et lapides tuos
et ligna tua et pulverem tuum in medio aquarum ponent
Numérotation du verset Ez. 26,13 

et quiescere faciam
multitudinem cantorum1 tuorum
1 cantorum] canticorum Weber
et sonitus cithararum tuarum non audietur amplius
Numérotation du verset Ez. 26,14 

et dabo te in limpidissimam petram siccatio
sagenarum eris nec edificaberis ultra quia ego locutus sum dicit Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 26,15 

Hec dicit Dominus Deus Tyro: Numquid non a sonitu ruine tue et gemitu
interfectorum tuorum cum occisi fuerint in medio tui commovebuntur insule
Numérotation du verset Ez. 26,16 

et descendent de sedibus suis
omnes principes
maris et auferent exuvias suas
et vestimenta sua varia
abicient
et induentur stupore
in terra sedebunt
et attoniti super repentino casu tuo admirabuntur
Numérotation du verset Ez. 26,17 

et assumentes super te lamentum
dicent tibi quomodo peristi
que habitas in mari
urbs inclita
que fuisti fortis in mari
cum habitatoribus
tuis quos formidabant universi
Numérotation du verset Ez. 26,18 

nunc
stupebunt
naves in die pavoris tui
et turbabuntur insule in mari eo quod nullus
egrediatur ex te
Numérotation du verset Ez. 26,19 

quia hec dicit Dominus Deus cum dedero te urbem desolatam sicut civitates que non habitantur et adduxero super te abyssum
et
operuerint te aque multe
Numérotation du verset Ez. 26,20 

et detraxero te cum his qui
descendunt in lacum
ad populum sempiternum et collocavero te in terra novissima
sicut solitudines veteres
cum his qui deducuntur
in lacum
ut non habiteris porro dedero
gloriam in terra viventium
Numérotation du verset Ez. 26,21 

in nihilum redigam te
et non eris et requisita non invenieris ultra in sempiternum
dicit Dominus Deus

Capitulum 26

Numérotation du verset Ez. 26,1 
differentia
marg.| {LYR37.26T} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 82vb
Numérotation du verset Ez. 26,1 
marg.| {4.1271} £ .1. % Et factum est in undecimo : Hic consequenter prophetizat contra duos populos diffuse, scilicet contra Tyrios et Egyptios, qui multas molestias Iudeis intulerunt, quia Tyri erant propinqui Iudeis a parte Aquilonis, Egyptii vero a parte Austri. Sic ergo dividitur in duas partes : Quia primo prophetizat contra Tyrum. secundo contra Egyptum cap. 29. Prima dividitur in tres secundum tres causas destructionis Tyri, et hoc in isto cap. et duobus sequentibus. Presens autem capitulum dividitur in duas partes : Quia primo ponitur causa destructionis, secundo stupor admirationis, ibi : Hec dicit Dominus. Prima in duas, quia primo ponitur. Tyri destructionis causa demeritoria, secundo effectiva, ibi : Quia hec dicit Dominus. {4.1272} primum sciendum, quod civitas Hierusalem fuit valde nobilis et famosa, ut patet ex 3Rg., quia Salomon nobilissime eam edificavit, et ideo postea habitatores Tyri contra Iudeam fuerunt invidia moti, et destructione civitatis et populi gavisi : propter quod meruerunt a Deo puniri, maxime quia Salomon et Hyram rex Tyri fuerunt adinvicem valde amici. 3Rg. 5. Primo igitur ponitur tempus huius revelationis, cum dicitur : Et factum est in undecimo anno, etc. scilicet transmigrationis Ioakim.
marg.| £ .2. % Prima mensis factus est, id est prima die.
marg.| £ .3. % Pro eo, id est habitatores Tyri de Hierusalem. destructa per Chaldeos.
marg.| £ .4. % Euge : Interiectio est gaudentis.
marg.| £ .5. % Confracte sunt, id est porte Hierusalem ad quam declinabant {4.1273} populi multi causa mercationis et causa negociationis.
Numérotation du verset Ez. 26,1 
marg.| £ .1. % Conversa est ad me : scilicet mercatorum multitudo.
marg.| £ .2. % Et implebor, scilicet mercationibus et lucris, eo quod Hierusalem destructa et deserta est.
marg.| £ .3. % Ecce ego super te Tyre, etc. Ad te destruendum. Et patet littera usque ibi:
marg.| £ .4. % Et radam pulverem eius de ea, etc., id est destruam omnia edificia, quod ventus tollet pulverem et remanebunt soli lapides.
marg.| £ .5. % Siccatio sagenarum in medio maris : Hoc dicitur, eo quod Tyrus erat undique clausa mari : ideo ipsa destructa piscatores siccabant ibi retia sua.
marg.| £ .6. % Filie quoque eius, id est civitates et ville ei subdite.
marg.| £ .7. % Que sunt in agro, etc., id est in arida site, et non in mari, sicut Tyrus.
marg.| £ .8. % Gladio interficientur : Cadent interfectis earum habitatoribus.
marg.| £ .9. % Quia hec dicit : Hic consequenter ponitur huius destructionis causa effectiva, que est duplex. Una principalis scilicet Deus. Alia instrumentalis, scilicet rex Rabylonis, qui in hoc fuit flagellum Dei : et utraque tangitur cum dicitur, in persona Dei.
marg.| £.10.% Ecce ego adducam etc. Per illam enim partem adduxit exercitum ad Tyrum.
marg.| £.11.% Regem regum, etc. Quia multos reges habebat tributarios : Cetera patent usque ibi:
marg.| {4. 1724 } £.12.% Et comportabit aggerem in gyro : Voluit enim a littore maris usque ad Tyrum ponere tantam congeriem lignorum terre et lapidum, quod haberet viam usque ad civitatem, sed complere non potuit : propter quod per navigium eam cepit.
marg.| £.13.% Et elevabit, etc., id est clypeos bellatorum suorum ad te invadendum.
marg.| £.14.% Et vineas et arietes temperabit, id est in debita proportione collocabit ad deiiciendum muros tuos. Est autem vinea instrumentum bellicum ad destruendum murum : et in libro qui Catholicon dicitur vinea, quia iungitur muro, et desubtus latent homines murum perforantes, sicut vinea adheret muro, et sub ea obumbrantur homines.
marg.| £.15.% Inundatione, id est ex maxima multitudine eorum.
marg.| £.16.% Operiet te pulvis eorum, id est tantus pulvis elevabitur, quod civitas existentibus extra aliquantulum a longe non videbitur.
marg.| £.17.% A sonitu, etc. movebuntur muri tui, etc., id est videbuntur moveri. Cetera patent usque ibi:
marg.| £.18.% Et statue tue, id est idola tua. Vel dicuntur hic statue nobiles imagines notabilium personarum, que antiquitus in civitatibus erigebantur ad honorem ipsarum.
marg.| £.19.% Et pulverem tuum, etc. quia ventus elevans pulveres de ruinis proiiciebat eos in mare. Ibi etiam fuit proiecta magna pars lapidum et lignorum, que fuerunt in edificiis.
marg.| £.20.% Et quiescere faciam : quia non habebis materiam cantandi, sed magis lugendi. Cetera patent ex predictis usque ibi:
Numérotation du verset Ez. 26,1 
marg.| {4.1275} £ .1. % Nec edificaberis ultra, id est usque ad magnum tempus, post quod tamen fuit reedificata et iterum destructa per Alexan. magnum et iterum reedificata, et postea a Christianis capta anno Domini 1125. ut habetur in chronica Helinandi.
marg.| £ .2. % Hec dicit Dominus Deus Tyro : Hic consequenter describitur stupor admirationis tante civitatis, cum dicitur.
marg.| £ .3. % Numquid non a sonitu, etc., id est auditis rumoribus ruine tue.
marg.| £ .4. % Commovebuntur, id est habitatores insularum, qui solebant frequentarer portum tuum. quasi dicat sic pre admiratione et stupore.
marg.| £ .5. % Et descenderunt de sedibus suis : in signum tristitie et humiliationis.
marg.| £ .6. % Omnes principes maris, id est navigiorum, qui frequentabant portum tuum.
marg.| {4.1276} £ .7. % Dicent tibi : compatiendo.
marg.| £ .8. % Quomodo peristi : q. dicerent, non videbatur possibile fieri virtute humana, et sine dubio ita fuit, quia victoria illa facta est principaliter virtute divina, ut dictum est.
marg.| £ .9. % Nunc stupebunt, id est portantes mercimonia in navibus.
marg.| £.10.% Eo, quod nullus egrediatur ex te, etc. qui eos recipiat et merces eorum emat.
marg.| £.11.% Et adduxero, id est omnimodam destructionem.
marg.| £.12.% Et detraxero te, etc., id est in mortem vel in infernum.
marg.| £.13.% Ad populum : Quia a morte et in inferno non est regressus ad presentis vite statum.
marg.| £.14.% Porro cum : Electis in iudicio dicendo : Venite benedicti patris mei, etc.
marg.| £.15.% In nihilum, etc. Quia cessabit status mortalis vite.
Numérotation du verset Ez. 26,moraliter 
marg.| {4.1271} £ .1. % Et factum est : Hic Ezechiel incipit prophetare contra civitatem Tyri, et hoc ex causa triplici. Quarum prima ponitur in hoc capitulo. Alie vero due in duobus sequentibus capitu. Prima vero causa secundum sensum litteralem fuit exultatio Tyri de destructione Hierusalem, et hoc ex maligna cupiditate. Hierusalem enim erat magna civitas et potens, et ideo multa mercimonia {4.1272} per portum Ioppe, qui propinquus est ei deferebantur, propter quod ipsa destructa cogitaverunt, quod illa mercimonia, que ad portum Ioppe declinabant, ut ad Tyri portum applicarent, et sic eorum lucra multipliciter augerentur propter quod de destructione Hierusalem letabantur : et hoc est quod dicitur.
marg.| £ .3. % Pro eo quod dixit Tyrus, etc. Ergo moraliter exponendo per Tyrios quantum ad hoc significantur generaliter illi, qui mortem {4.1273} vel casum aliorum desiderant : et de ipsis quando accidunt letantur, quod est valde malum. Proverbio. 17.a. Qui ruina letatur alterius, non recedet malum de domo eius. Tales autem, ut communiter sunt clerici quibus provisum est de prebendis et ecclesiis vel dignitatibus vacaturis. Et similiter illi, qui hereditatem expectant {4.1274} per tenentium mortem. Et similiter illi quibus promissa sunt officia in magnatorum curiis vacatura. Et per mala temporalia, que comminantur hic Tyriis inferenda cum dicitur.
Numérotation du verset Ez. 26,moraliter 
marg.| † Et ascendere faciem ad te Gentes multas, etc. Significantur mala perpetua desiderantibus mortem aliorum propter commodum temporale inferenda. Et sufficiat pro moralitate capituli presentis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 26), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_26)

Notes :