Nicolaus de Lyra

Capitulum 13

Numérotation du verset Ez. 13,1 

Et factus est sermo Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 13,2 

fili hominis vaticinare ad prophetas Israel
qui prophetant et dices prophetantibus de corde suo
audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 13,3 

hec dicit Dominus Deus ve prophetis insipientibus
qui sequuntur spiritum suum
et nihil
vident
Numérotation du verset Ez. 13,4 

quasi vulpes in desertis prophete tui Israel erant
Numérotation du verset Ez. 13,5 

non ascendistis ex adverso neque opposuistis murum pro domo Israel ut staretis in prelio in die Domini
Numérotation du verset Ez. 13,6 

vident vana et divinant mendacium dicentes ait Dominus cum Dominus non miserit eos et perseveraverunt confirmare sermonem
Numérotation du verset Ez. 13,7 

numquid non visionem cassam vidistis et divinationem mendacem locuti estis
et
dicitis ait Dominus cum ego non sim locutus
Numérotation du verset Ez. 13,8 

propterea hec dicit Dominus Deus quia locuti estis vana
et vidistis mendacium ideo ecce ego ad vos ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 13,9 

et erit manus mea super prophetas qui vident vana et divinant mendacium.
In concilio populi mei non erunt
et in scriptura domus Israel non scribentur
nec in terra
Israel ingredientur
et scietis quia ego Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 13,10 

eo quod deceperint populum meum
dicentes
pax pax1
1 pax²] om. Weber
et non est pax et
ipse edificabat parietem
illi autem liniebant eum luto absque paleis
Numérotation du verset Ez. 13,11 

dic ad eos qui liniunt absque temperatura
quod casurus sit erit enim imber inundans
et dabo lapides pregrandes
desuper irruentes et ventum procelle dissipantem
Numérotation du verset Ez. 13,12 

siquidem ecce cecidit paries numquid non dicetur vobis ubi est litura quam levistis
Numérotation du verset Ez. 13,13 

propterea hec dicit Dominus Deus et erumpere faciam spiritum tempestatum in indignatione mea et imber inundans in furore meo erit et lapides grandes in ira in consummationem
Numérotation du verset Ez. 13,14 

et destruam parietem
quem levistis absque temperamento et adequabo eum terre et revelabitur fundamentum eius et cadet et consumetur in medio eius et scietis
quia ego sum Dominus
Numérotation du verset Ez. 13,15 

et complebo indignationem meam in parietem et in his qui linunt eum absque temperamento dicamque vobis non est paries et non sunt qui linunt eum
Numérotation du verset Ez. 13,16 

prophete Israel
qui prophetant ad Hierusalem
et vident ei visionem pacis et
non est pax
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 13,17 

et tu fili hominis pone faciem tuam contra filias populi tui
que prophetant de corde suo et vaticinare super eas
Numérotation du verset Ez. 13,18 

et dic hec ait Dominus Deus ve que consuunt pulvillos
sub omni cubito manus et faciunt cervicalia
sub capite universe etatis ad capiendas animas cum caperent animas populi mei vivificabant animas eorum
Numérotation du verset Ez. 13,19 

et violabant me ad populum meum
propter pugillum ordei
et fragmen panis ut interficerent animas
que non moriuntur et vivificarent animas
que non vivunt
mentientes populo meo credenti mendaciis.
Numérotation du verset Ez. 13,20 

Propter hoc
hec dicit Dominus Deus ecce ego ad pulvillos vestros quibus vos capitis animas
volantes et dirumpam eos de brachiis vestris
et dimittam animas
quas vos capitis animas
ad volandum
Numérotation du verset Ez. 13,21 

et dirumpam cervicalia vestra
et liberabo populum meum de manu vestra neque erunt ultra in manibus vestris ad predandum
et
scietis quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 13,22 

pro eo quod merere fecistis
cor iusti mendaciter quem ego non contristavi
et confortastis manus impii
ut non reverteretur
a via sua mala et viveret
Numérotation du verset Ez. 13,23 

propterea vana
non videbitis et divinationes non divinabitis amplius
et
eruam populum meum de manu vestra et scietis
quoniam ego Dominus.

Capitulum 13

Numérotation du verset Ez. 13,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 81ra



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/07/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_13)

Notes :