string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr37.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 36

Numérotation du verset Ez. 36,1 

Tu autem fili hominis propheta super montes Israel
et dices montes Israel audite verbum Domini
Numérotation du verset Ez. 36,2 

hec dicit Dominus Deus eo quod dixerit inimicus de vobis
euge altitudines sempiterne
in hereditatem date sunt nobis
Numérotation du verset Ez. 36,3 

propterea vaticinare et dic hec dicit Dominus Deus pro eo
quod desolati estis
et conculcati
per circuitum
et facti in hereditatem reliquis gentibus
et ascendistis super labium lingue
et opprobrium populi
Numérotation du verset Ez. 36,4 

propterea montes Israel audite verbum Domini Dei hec dicit Dominus Deus montibus et collibus
torrentibus vallibusque et desertis parietinis
et urbibus derelictis que depopulate sunt et subsannate a reliquis gentibus
per circuitum
Numérotation du verset Ez. 36,5 

propterea hec dicit Dominus Deus quoniam in igne zeli mei locutus sum de
reliquis gentibus et de Idumea universa
qui dederunt terram meam
sibi in hereditatem cum gaudio
et toto corde ex animo et eiecerunt
eam ut vastarent
Numérotation du verset Ez. 36,6 

idcirco
vaticinare super humum Israel
et dices montibus et collibus iugis et vallibus
hec dicit Dominus Deus ecce ego in zelo meo et in furore meo
locutus sum
eo quod confusionem gentium sustinueritis
Numérotation du verset Ez. 36,7 

idcirco hec dicit Dominus Deus ego levavi
manum meam
ut
gentes que in circuitu vestro sunt ipse confusionem suam portent
Numérotation du verset Ez. 36,8 

vos autem montes Israel
ramos vestros
germinetis et fructum vestrum
afferatis populo meo Israel prope est enim ut veniat
Numérotation du verset Ez. 36,9 

quia ecce ego
ad vos
et convertar ad vos
et arabimini
et accipietis sementem
Numérotation du verset Ez. 36,10 

et
multiplicabo
in vobis homines omnemque domum Israel et habitabuntur
civitates
et ruinosa instaurabuntur
Numérotation du verset Ez. 36,11 

et replebo vos hominibus
et iumentis
et multiplicabuntur
et crescent
et habitari vos faciam sicut a principio
bonisque donabo maioribus
quam habuistis ab initio et
scietis
quia ego Dominus
Numérotation du verset Ez. 36,12 

et adducam super vos homines populum meum Israel et hereditate possidebunt te et eris eis in hereditatem et non addes ultra ut absque eis sis
Numérotation du verset Ez. 36,13 

hec dicit Dominus Deus pro eo quod dicunt de vobis devoratrix hominum es et suffocans gentem tuam
Numérotation du verset Ez. 36,14 

propterea homines non comedes amplius
et gentem tuam non necabis ultra
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 36,15 

nec auditam faciam in te amplius confusionem gentium et opprobrium populorum nequaquam portabis et gentem tuam
non amittes amplius
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 36,16 

et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset Ez. 36,17 

fili hominis domus Israel
habitaverunt
in humo sua
et polluerunt eam in viis suis
et in studiis suis iuxta immunditiam
menstruate facta est via eorum coram me
Numérotation du verset Ez. 36,18 

et effudi indignationem meam super eos pro sanguine quem fuderunt super terram et
in idolis suis
polluerunt eam
Numérotation du verset Ez. 36,19 

et dispersi eos in gentes
et ventilati sunt in terris
iuxta vias eorum et adinventiones iudicavi eos
Numérotation du verset Ez. 36,20 

et ingressi sunt ad gentes
ad quas introierunt
et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur de eis
populus Domini iste est
et de terra eius
egressi sunt
Numérotation du verset Ez. 36,21 

et peperci nomini meo sancto
quod polluerat domus Israel in gentibus ad quas ingressi sunt
Numérotation du verset Ez. 36,22 

idcirco dices domui Israel hec dicit Dominus Deus non propter vos ego faciam domus Israel
sed propter nomen sanctum meum quod polluistis in gentibus ad quas intrastis
Numérotation du verset Ez. 36,23 

et sanctificabo nomen meum magnum
quod pollutum est inter gentes quod polluistis in medio earum
ut sciant gentes quia ego Dominus ait Dominus exercituum cum sanctificatus fuero in vobis coram eis
Numérotation du verset Ez. 36,24 

tollam quippe vos de gentibus et congregabo vos1 de universis terris et adducam vos in terram vestram
1 vos] om. Weber
Numérotation du verset Ez. 36,25 

et effundam super vos aquam mundam
et mundabimini ab omnibus inquinamentis
vestris et ab universis idolis vestris
mundabo vos
Numérotation du verset Ez. 36,26 

et dabo vobis cor novum
et spiritum novum ponam in medio vestri
et
auferam cor lapideum
de carne vestra et dabo vobis cor carneum
Numérotation du verset Ez. 36,27 

et spiritum meum ponam in medio vestri et
faciam ut in preceptis meis ambuletis
et iudicia mea
custodiatis
et operemini
Numérotation du verset Ez. 36,28 

et habitabitis in terra
quam dedi patribus vestris
et
eritis
mihi in populum et ego
ero vobis in Deum
Numérotation du verset Ez. 36,29 

et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris et vocabo frumentum
et multiplicabo illud
et non imponam in vobis famem
Numérotation du verset Ez. 36,30 

et multiplicabo fructum ligni
et genimina agri
ut non portetis ultra opprobrium famis in gentibus
Numérotation du verset Ez. 36,31 

et recordabimini
viarum vestrarum pessimarum studiorumque non bonorum et displicebunt vobis iniquitates vestre
et scelera vestra
Numérotation du verset Ez. 36,32 

non propter vos
ego faciam
ait Dominus Deus notum sit vobis
confundimini et erubescite super viis vestris domus Israel
Numérotation du verset Ez. 36,33 

hec dicit Dominus Deus in die qua mundavero vos ex omnibus iniquitatibus vestris et habitari fecero urbes
et instauravero ruinosa
Numérotation du verset Ez. 36,34 

et terra
deserta fuerit exculta
que quondam erat desolata
in oculis omnis viatoris
Numérotation du verset Ez. 36,35 

dicent
terra illa inculta
facta est
ut hortus voluptatis
et civitates
deserte
et destitute
atque suffosse
munite
sederunt
Numérotation du verset Ez. 36,36 

et
scient gentes quecumque derelicte fuerint in circuitu vestro
quia ego Dominus edificavi
dissipata plantavique inculta
ego Dominus locutus sum
et fecerim
Numérotation du verset Ez. 36,37 

hec dicit Dominus Deus
adhuc in hoc invenient me domus Israel
ut faciam eis
multiplicabo eos sicut gregem
hominum
Numérotation du verset Ez. 36,38 

ut gregem sanctum ut gregem Hierusalem
in sollemnitatibus eius
sic erunt civitates deserte pleneque gregibus hominum et
scient quia ego
Dominus

Capitulum 36

Numérotation du verset Ez. 36,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 83va
Numérotation du verset Ez. 36,1 
marg.| £ .1. % {4.1341} Tu autem fili, etc. Superius Ezechiel prophetavit Iudeis aspera adiunxit tamen in fine. 34. ca. consolatione de liberatione eorum per Christum fienda, hic prophetat eis prospera : et primo facit hoc simplici sermone secundo prophetica visione {4.1342} capitulo sequenti. Circa primum agitur de liberatione populi Iudaici. Et dividitur in duas partes, secundum duas causas huius liberationis. Secunda ponitur, ibi: Et factum est. Prima autem causa relevatio populi a miseria. Et dividitur in duas partes, quia primo ponitur adversantium deiectio. Secundo populi Iudaici erectio, ibi : Vos autem. Circa primum dicitur.
marg.| £ .2. % Propheta super montes Israel : Prospera nuntiando.
marg.| £ .3. % Eo quod dixerit inimicus etc. Gaudendo de vestra destructione.
Numérotation du verset Ez. 36,1 
marg.| £ .1. % {4.1343} Euge etc. Interiectio est gaudentis.
marg.| £ .2. % Altitudines sempiterne, etc., id est terra Iudee montuosa.
marg.| £ .3. % In hereditatem date sunt nobis, etc. Sic enim dicebant Idumei, ut dictum est cap. precedenti.
marg.| £ .4. % Et ascendistis super labium lingue, et opprobrium populi, etc. Quia extranei loquuntur de vobis deridendo et improperando : Cetera patent usque ibi:
marg.| £ .5. % Propterea hec dicit Dominus Deus, id est propter talia improperia et vituperia.
marg.| £ .6. % Quoniam in igne zeli mei, id est in effectu vindicte mee.
marg.| £ .7. % Locutus sum de reliquis Gentibus et de Idumea universa : Sententialiter earum punitionem determinando.
marg.| £ .8. % Qui dederunt terram meam sibi in hereditatem, id est Iudeam que dicebatur specialiter terra Dei, eo quod in Hierusalem vigebat cultus Dei.
marg.| £ .9. % Cum gaudio, et toto corde et ex animo eiecerunt eam ut vastarent : Aliqui libri habent, Cum gladio, sed in Hebreo et in libris correctis est. Cum gaudio, quia cum magna libidine occiderunt populum Iudaicum, et captivaverunt, et terram vastaverunt. Cetera {4.1344} patent ex dictis usque ibi:
marg.| £.10.% Idcirco hec dicit Dominus, id est propter confusionem quam vos Iudei sustinuistis.
marg.| £.11.% Ego levavi manum meam, id est potentiam meam ad faciendum vindictam.
marg.| £.12.% Ut Gentes que in circumitu : Que ex odio erga vos regem Babylonis super vos adduxerunt, et cum eo in vestra destructione fuerunt.
marg.| £.13.% Ipse confusionem suam portent : Quia partim occidentur, et partim captivabuntur.
marg.| £.14.% Vos montes Israel ramos germinetis : Hic consequenter ponitur populi Iudaici erectio. Circa quod sciendum, quod ista erectio incepit in reditu captivitatis Babylonice, qui fuit figura liberationis per Christum fiende, propter hoc quantum mihi videtur littera sequens de uno tempore transit ad aliud, sicut Isaias. 14. loquendo de rege Babylonis, qui fuit figura demonis ; transit ad loquendum de lucifero. Dicit ergo. Vos autem Israel, ramos vestros. Redeunte enim populo de Babylone in Iudeam terra cepit melius fructificare propter adventum colentium.
marg.| £.15.% Prope : Scilicet populus de Babylone, qui intendit culture vestre.
Numérotation du verset Ez. 36,1 
marg.| £ .1. % {4.1345} Et ruinosa : Zorobabel enim et alii cum eo existentes instauraverunt templum, et Neemias et qui cum eo erant muros civitatis, et similiter populus habitationes suas in diversis locis.
marg.| £ .2. % Et habitare etc. Quando populus intravit terram sub Iosue duce.
marg.| £ .3. % Bonisque donabo maioribus quam habuistis ab initio etc. In Hebreo habetur. Ante, et istud videtur mihi debere referri ad tempus Christi, in quo maxima bona data fuerunt credentibus, quorum primi fuerunt Iudei. In toto enim tempore a reditu captivitatis de Babylone usque ad tempus Christi non legitur populus Iudaicus fuisse in tanta prosperitate de multo sicut fuerat ante captivitatem Babylonicam.
marg.| £ .4. % Et adducam super vos : O montes Israelis.
marg.| £ .5. % Homines : Vos colentes.
marg.| £ .6. % Et eris eis : Tu terra Israel montuosa.
marg.| £ .7. % In hereditatem, non addes ultra, id est non captivabuntur ultra de te et quia postea fuerunt captivati a Romanis, dicunt expositores aliqui quod hoc est referendum ad terram, viventium, figuratam per terram Israel : de qua nullus eiicitur, qui intraverit ad eam. Potest tamen exponi de terra Israel ad litteram, dicendo quod per ly ‘ultra’ non importatur semper duratio perpetua a parte post, sed etiam aliquando non multum longa, sicut declaratum fuit diffusius. Is. 2.b. super illud verbum. Et non exercebuntur ultra ad prelium. Post adventum enim Christi facta sunt multa prelia in terra.
marg.| £ .8. % Pro eo quod dicunt de vobis : Scilicet montibus Israel vituperando.
marg.| £ .9. % {4.1346} Devoratrix hominum es et suffocans Gentem tuam : Quia in Iudea fuerunt multe occisiones per reges Assyriorum et Babylonis, et a pluribus aliis, ideo dicebant Gentiles improperando, quod illa terra devorabat habitatores suos.
marg.| £.10.% Propterea homines non comedes amplius, id est talis occisio non erit in te ultra.
marg.| £.11.% Nec auditam faciam in te amplius confusionem Gentium, id est improperium predictum contra te a Gentilibus.
marg.| £.12.% Et factum est : Hic ponitur secunda causa liberationis Iudeorum scilicet ut per hoc tollatur blasphemia contra nomen divinum. Et dividitur in duas partes, quia primo huius blasphemie modus ponitur, secundo tollitur ibi : Et peperci. Circa primum sciendum, quod ad captionem Iudeorum inter Gentiles secuta est blasphemia nominis divini : quia aliqui eorum erant valde mali, quam malitiam Gentiles retorquebant in Deum improperando ei, quod haberent ita malum populum. Alii autem erant valde boni : de quibus dicebant etiam Gentiles, quod Deus eorum non potuerat eos salvare, licet viverent iuste. Premittitur tamen hic malitia populi propter quam fuit eiectus de Iudea, cum dicitur.
marg.| £.13.% Domus Israel habitaverunt in humo sua, id est in Iudea.
marg.| £.14.% Et polluerunt eam in viis suis, id est peccatis idololatrie et luxurie et effusione sanguinis innocentis, ut patet ex supradictis.
marg.| £.15.% Et in studiis suis, iuxta immundiciam menstruate facta est etc. Ex quo patet, quod talia fecerunt ex magna libidine peccandi, quia ad hoc studiose intendebant.
marg.| £.16.% Et effudi indignationem meam super eos : Puniendo pro peccatis.
Numérotation du verset Ez. 36,1 
marg.| {4.1347} £ .1. % Et dispersi eos in Gentes etc. Captivando in diversis terris.
marg.| £ .2. % Et polluerunt nomen sanctum meum etc. In quantum occasione eorum dicte sunt blasphemie contra eum modis predictis, ideo subditur.
marg.| £ .3. % Cum dicetur de etc. a Gentibus.
marg.| £ .4. % Populus Domini iste est etc. Et ideo ex malitia aliquorum dicebatur Dominus malus : et ex bonitate aliorum impotens, ut predictum est, ideo quantum ad malos dicitur derisorie : Populus Domini iste est, et de bonis quod subditur.
marg.| £ .5. % De terra eius egressi sunt : Quasi diceret : Non potuit ibi eos servare.
marg.| £ .6. % Et peperci nomini sancto meo etc. Hic consequenter ponitur ablatio huius blasphemie per reductionem populi de Babylone, et ablata fuit Gentibus occasio dicte blasphemie. Et hoc est quod dicitur in persona Dei : Et peperci nomini sancto meo. Occasionem dicte blasphemie subtrahendo.
marg.| £ .7. % Non propter vos ego faciam etc., id est propter iusticiam vestram, sed propter nominis mei reverentiam.
marg.| {4.1348} £ .8. % Et sanctificabo nomen etc., id est sanctum ostendam in liberatione vestra mirabili ; ideo subditur.
marg.| £ .9. % Tollam quippe vos etc. Per Cyrum.
marg.| £.10.% Et effundam super vos aquam mundam etc., id est peccata vestra preterita remittam. Doctores autem nostri litteram istam exponunt de reductione populi ad fidem Christi, et de ambulatione baptismi qua tollitur culpa et pena. Et huic etiam expositioni concordat quod dicitur in quodam libro Iudaico apud Hebreos autentico, qui dicitur Ioma Ierosolymitanum. Quemadmodum pelagus mundificat pollutos, ita Deus sanctus et benedictus erit mundans in futuro Israel, et sic est dicens Ezechielis. 36. Aspergam super vos aquas etc. Quod autem dicitur in futuro, in originalibus et glosis Hebreorum semper refertur ad tempus Messie.
marg.| £.11.% Et dabo vobis cor novum etc., id est voluntatem benefaciendi, et hoc referendo ad tempus reditus de Babylone, quia postea melius vixerunt quam ante. Melius tamen exponitur referendo ad tempus Christi de datione Spiritus Sancti apostolis et aliis credentibus.
marg.| £.12.% Et auferam cor lapideum de carne vestra etc., id est in peccatis obstinatum : dando veram contritionem de peccatis.
Numérotation du verset Ez. 36,1 
marg.| {4.1317} £ .1. % Et habitabitis in terra quam dedi patribus vestris, etc., id est in Iudea, referendo ad populum de Babylone redeuntem, vel in Ecclesia triumphante et humiliante, referendo ad populum in Christum credentem.
marg.| £ .2. % Et vocabo frumentum et multiplicabo : Quod intelligitur ad litteram de multiplicatione terre nascentium post reditum de Babylone. Vel per ista metaphorice intelliguntur bona spiritualia tempore Christi data ut Eucharistie que conficitur de frumento et alia Christi dona, que frequenter in scriptura signantur per corporalia.
marg.| £ .3. % Non propter vos : Quia reditus de Babylone, et adventus Christi processerunt ex mera bonitate divina.
marg.| £ .4. % Confundimini et erubescite, id est malis preteritis. Cetera patent usque ibi:
marg.| £ .5. % Terra illa inculta : Referendo ad reditum captivitatis Babylonice : intelligitur {4.1318} de terra Iudee que tempore captivitatis fuit deserta propter cultorum absentiam : sed in reditu captivitatis facta fuit fructifera et amena per cultorum penitentiam et diligentiam. Referendo autem ad tempus Christi intelligitur de Gentilitate, que ante adventum Christi fuit quasi terra inculta, quia non habuit doctores legis divine, nec prophetas qui eam excolerent ad fecundationem bonorum operum : sed post adventum Christi per predicationem Apostolorum et aliorum discipulorum facta est fructifera et amena per susceptionem fidei et morum. Et huic expositioni consonat quod subditur postea.
marg.| £ .6. % Multiplicabo : Quantum ad bonos mores ; qui prius erant bestialiter viventes.
marg.| £ .7. % Ut gregem sanctum : Per susceptionem fidei iustificantis.
marg.| £ .8. % Ut gregem Hierusalem : In quo designatur multitudo credentium de Gentilibus ; sicut in solennitatibus maxime Pasche, Pentecostes et Tabernaculorum, conveniebat in Hierusalem populus multus.
Numérotation du verset Ez. 36,moraliter 
marg.| £ .1. % {4.1341} Tu autem etc. Superius Ezechiel prophetavit Iudeis aspera : hic prophetat eis consolabilia : et hoc propter duo scilicet ad levandum eorum miseriam, et ad tollendum divini nominis blasphemiam. Circa primum sciendum, quod Iudeorum nomen secundum veritatem significati translatum est ad Christianorum gentem. Rm. 2.d. Non enim qui in manifesto Iudeus est, neque que in manifesto in carne est circumisio, sed qui in abscondito Iudeus est, et circumisio cordis in spiritu non littera. Igitur per afflictionem Iudeorum sub monarchia Chaldeorum fuit mystice significata {4.1342} Christianorum afflictio sub monarchia Romanorum : unde et Roma figuraliter Babylonia nominatur. 1. Petr. 5.d. Persecutio vero Christianorum incepit tempore Neronis usque ad tempora Constantini. Qui Christianorum afflictionem relevavit : ponens edictum, ut si quis molestiam inferret alicui Christiano, graviter puniretur. Igitur de hac relevatione exponitur mystice quod dicitur.
marg.| £ .2. % Propheta super, etc., id est super prelatos principes Christianos. Et posita breviter afflictione Christiana, que precessit Constantini tempora, cum dicitur. £ .3. %  Eo quod dixerit inimicus etc. Vocabant tyranni, {4.1343} et eorum ministri : (ironice tamen) Catholicos altitudines sempiternas, eo quod contemnebant transitoria et predicabant celestia et eterna, quam predicationem frivolam reputabant. Et fidelium subditur consolatio cum dicitur infra. Idcirco vaticinare super humum Israel. Per iuga que sunt capita montium, intelligi possunt episcopi quorum status est summus in ecclesia Dei, cum sint Apostolorum successores : Per montes vero sacerdotes curati, qui sunt sub Episcopis, per colles vero religiosi, per valles vero simplices {4.1344} Christiani. De statibus istis multi fuerunt afflicti per Neronem et alios tyrannos sequentes, aliqui per mortem, aliqui per exilium, et aliqui per servitutem que est mors civilis et alii modis pluribus, sicut patet ex sanctorum gestis, ideo subditur.
Numérotation du verset Ez. 36,moraliter 
marg.| † Pro eo : Sed a tempore Constantini valde sunt honorati, ideo subditur.
marg.| £.14.% Vos autem montes Israel ramos vestros : Per dilationem fidei Christiane.
marg.| † Et fructum : Pascentes ipsum verbo et exemplo, et quantum ad pauperes temporali subsidio.
Numérotation du verset Ez. 36,moraliter 
marg.| {4.1347} £ .2. % Et polluerunt nomen sanctum meum cum diceretur etc. Hic ponitur secunda causa dicte revelationis, que fuit ut Christi blasphemia tolleretur. Circa quod sciendum, quod Christianorum qui fuerunt tempore tyrannorum, aliqui fuerunt mali : et eorum malitiam Gentiles retorquebant in Christum, eo quod talem populum elegisset. Et hoc notatur cum dicitur : Et polluerunt nomen sanctum meum. Cum diceretur de eis : Populus Domini iste {4.1348} est, scilicet ironice, ad significandum, quod non esset populus Domini sed magis diaboli. Alii erant valde boni pro fide Christi gravissima sustinendo. Et de illis dicebant aliqui Gentiles, quod Christus non poterat eos liberare, ut patet in legendis plurium sanctorum, et ad istas et consimiles blasphemias tollendum sublevati sunt Christiani per Constantinum, ideo subditur : Et peperci nomini sancto meo, quod polluerat domus Israel etc. Et quod subditur post : Et sanctificabo nomen meum magnum quod pollutum est.
Numérotation du verset Ez. 36,additio Burgensis 
prol.| {4.1351} In capitulo 36. ubi dicitur in Postilla “Et sanctificabo nomen meum”, ea que in hoc capitulo principaliter continentur, non possunt rationabiliter intelligi ad litteram de liberatione a Babylonica captivitate. In illa enim liberatione non leguntur aliqua miracula facta manifeste pro quibus posset dici : Sanctificabo nomen meum, id est sanctum ostendam in liberatione mirabili, prout dicit Postillator. Licentia enim data per Cyrum, licet fuerit a Deo voluntatem ipsius movente, non tamen fuit miraculose facta, imo secundum cursum communem reges huius seculi contradicunt ea que fuerunt facta per inimicos quos debellaverunt. Unde Cyrus qui devicit Chaldeos, rationabiliter detestatur {4.1320} destructionem Hierusalem per eos factam. Nec hoc debet inter miracula reputari, licet hoc sit a Deo misericorditer factum. Item hoc quod dicitur : Effundam super vos aquam mundam etc. Omnes Hebrei antiqui referunt ad tempus Messie, in quo debebant purgari peccata. Similiter quod dicitur : Dabo vobis cor novum, et spiritum novum, et auferam cor lapideum proprie refertur ad tempus Christi, non ad tempus reditus de Babylone, quia licet postea melius vixerunt quam ante, ut dicit Postillator, non tamen proprie diceretur, dedit Deus illis redeuntibus cor novum, et spiritum novum. Nam multi existentes in captivitate Babylonica habebant spiritum rectum et cor mundum, ut Ieremias : Daniel : et Ezechiel et huiusmodi, quorum similes non multi leguntur post reedificationem templi.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 17/11/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_36)

Notes :