Capitulum 44
Numérotation du verset
Ez. 44,1
Et convertit me ad viam porte sanctuarii exterioris que respiciebat ad orientem et erat clausa
Numérotation du verset
Ez. 44,2
et dixit Dominus ad me porta hec
clausa erit non aperietur
et vir
non transiet per eam quoniam Dominus Deus Israel
ingressus est per eam
eritque clausa
Numérotation du verset
Ez. 44,3
principi
princeps ipse
sedebit in ea ut comedat
panem
coram Domino per viam vestibuli porte
ingredietur
et per viam eius
egredietur
Numérotation du verset
Ez. 44,4
et adduxit me
per viam porte aquilonis in conspectu domus
et vidi et ecce implevit gloria Domini domum
Domini et cecidi in faciem meam
Numérotation du verset
Ez. 44,5
et dixit ad me Dominus
fili hominis pone
cor tuum
et vide
oculis tuis
et
auribus tuis audi omnia
que ego loquor ad te de universis cerimoniis domus Domini et de cunctis legibus eius et
pones cor tuum
in viis templi per omnes exitus sanctuarii
Numérotation du verset
Ez. 44,6
et dices ad exasperantem me domum Israel hec dicit Dominus Deus sufficiant vobis omnia scelera vestra domus Israel
Numérotation du verset
Ez. 44,7
eo quod inducitis filios alienos incircumcisos corde et incircumcisos carne ut sint in sanctuario meo et polluant domum meam et offertis panes meos
adipem
et sanguinem
et dissolvitis pactum meum in omnibus sceleribus vestris
Numérotation du verset
Ez. 44,8
et non servastis precepta sanctuarii mei et posuistis custodes observationum mearum in sanctuario meo vobismet ipsis
Numérotation du verset
Ez. 44,9
hec dicit Dominus Deus omnis alienigena incircumcisus corde et incircumcisus carne non ingredietur
sanctuarium meum omnis filius alienus
qui est in medio
filiorum Israel
Numérotation du verset
Ez. 44,10
sed et levite
qui longe recesserunt a me in errore filiorum Israel et erraverunt a me post idola sua et portaverunt
iniquitatem suam
Numérotation du verset
Ez. 44,11
erunt
in sanctuario meo editui et ianitores portarum domus et ministri domus ipsi mactabunt holocaustosin et victimas populi et ipsi stabunt in conspectu eorum ut ministrent eis
Numérotation du verset
Ez. 44,12
pro eo quod ministraverunt illis in conspectu idolorum suorum et facti sunt domui Israel in offendiculum iniquitatis idcirco levavi manum meam super eos dicit Dominus Deus et portaverunt iniquitatem suam
Numérotation du verset
Ez. 44,13
et non appropinquabunt ad me ut sacerdotio fungantur mihi neque accedent ad omne sanctuarium meum iuxta sancta sanctorum sed portabunt confusionem suam et scelera sua que fecerunt
Numérotation du verset
Ez. 44,14
et dabo eos ianitores domus
in omni ministerio eius et universis que fiunt in ea
Numérotation du verset
Ez. 44,15
sacerdotes autem
levite filii Sadoc
qui custodierunt cerimonias sanctuarii mei cum errarent filii Israel a me, ipsi accedent ad me ut ministrent mihi et stabunt in conspectu meo ut offerant mihi adipem et sanguinem ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 44,16
ipsi ingredientur sanctuarium meum et ipsi accedent ad mensam meam ut ministrent mihi
et custodiant cerimonias meas
Numérotation du verset
Ez. 44,17
cumque ingredientur portas atrii interioris vestibus lineis
induentur
nec ascendet super eos quicquam laneum quando ministrant in portis atrii interioris et intrinsecus
Numérotation du verset
Ez. 44,18
vitte linee
erunt in capitibus eorum
et feminalia linea erunt in lumbis eorum
et non accingentur in sudore
Numérotation du verset
Ez. 44,19
cumque egredientur atrium exterius ad populum exuent se vestimenta sua in quibus ministraverunt
et reponent ea in gazophylacio sanctuarii
et vestient se vestimentis aliis et non sanctificabunt populum in vestibus suis
Numérotation du verset
Ez. 44,20
caput autem suum
non radent neque comam nutrient
sed tondentes attondent capita sua
Numérotation du verset
Ez. 44,21
et vinum non bibet omnis sacerdos quando ingressurus est atrium interius
Numérotation du verset
Ez. 44,22
et viduam
et repudiatam
non accipient uxores sed virgines
de semine domus Israel sed et viduam
que fuerit vidua a sacerdote accipient
Numérotation du verset
Ez. 44,23
et populum meum
docebunt
quid sit inter sanctum et pollutum et inter mundum et immundum ostendent eis
Numérotation du verset
Ez. 44,24
et cum fuerit controversia
stabunt in iudiciis meis
et iudicabunt leges meas et precepta mea in omnibus sollemnitatibus meis custodient
et sabbata mea sanctificabunt
Numérotation du verset
Ez. 44,25
et ad mortuum hominem
non ingredientur
ne polluantur nisi ad patrem et matrem et filium
et filiam
et fratrem et sororem
que alterum virum non habuit in quibus contaminabuntur
Numérotation du verset
Ez. 44,26
et postquam fuerit emundatus
septem dies
numerabuntur ei
Numérotation du verset
Ez. 44,27
et in die introitus sui in sanctuarium ad atrium interius
ut ministret mihi in sanctuario offeret pro peccato suo ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 44,28
erit autem eis hereditas ego hereditas eorum et
possessionem non dabitis eis in Israel
ego enim possessio eorum
Numérotation du verset
Ez. 44,29
victimam et pro peccato
et pro delicto ipsi comedent et omne votum in Israel ipsorum erit
Numérotation du verset
Ez. 44,30
et primitiva omnium primogenitorum
et omnia libamenta ex omnibus que offeruntur sacerdotum erunt
et primitiva ciborum vestrorum dabitis sacerdoti ut reponat benedictionem domui sue
Numérotation du verset
Ez. 44,31
omne morticinum
et captum a bestia de avibus
et de pecoribus
non comedent sacerdotes
Capitulum 44
Numérotation du verset
Ez. 44,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 85ra
Numérotation du verset
Ez. 44,1
marg.|
{4.1435}
Et convertit : Post descriptionem dedicationis altaris, hic consequenter agitur de oblationibus ibi fiendis, et dividitur in duas partes, quia primo de hoc agitur quantum ad principes, secundo quantum ad ministros et sacerdotes, ibi : Et adduxit me. Circa primum sciendum, quod princeps est vicarius Dei in temporalibus. et ideo describitur hic habere prerogativam in modo veniendi ad offerendum : tamen per manus sacerdotum, et etiam quantum ad comedendum. Nam de obligatione pacifica una pars cedit in usum offerentium, quam debent comedere coram Domino, ut diffuse dictum fuit in Levitico.
marg.|
Quantum igitur ad primum, scilicet viam veniendi ad offerendum dicitur :
£ .1. % Et convertit : scilicet angelus me deducens.
£ .1. % Et convertit : scilicet angelus me deducens.
marg.|
£
.2.
%
Ad viam porte, id est atrii interioris, quod dicitur hic sanctuarium {4.1436} exterius. Nam ibi offerebatur sacrificium sub dio in altari holocaustorum, sed consummabatur per oblationem incensi intra templum. Cetera patent usque ibi :
marg.|
£
.3.
%
Et vir non transiet, id est homo de communi populo, et subditur ratio.
marg.|
£
.4.
%
Quoniam Dominus : propter quod debet esse maioris reverentie, et minus communis quam alie. De hoc autem ingressu Domini per eam habetur supra in principio precedenti cap.
marg.|
£
.5.
%
Eritque clausa : Hic est finis versus in Hebreo. Et est sensus, quod erit clausa communi populo. et sequitur principium sequentis versus. Principem, et subintelligitur, excipio. sicut 2Rg. 5.a. dicitur : Qui percusserit Iebuseum : et subintelligitur : erit princeps militie, sicut ibidem fuit declaratum. et sic est in proposito, ideo subditur :
marg.|
£
.6.
%
Princeps : ideo non solum poterit ibi intrare, sed etiam sedere : Et ad quid subditur.
£
.7.
%
Ut comedat panem, id est hostie sue partem. nam {4.1437} nomine panis intelligitur in scriptura omnis cibus, ut frequenter supra dictum est.
Numérotation du verset
Ez. 44,1
marg.|
£
.1.
%
Per viam vestibuli porte, etc., id est porticus orientalis interioris atrii.
marg.|
£
.2.
%
Ingredietur : ad offerendum.
marg.|
£
.3.
%
Et per viam eius : et in hoc quedam prerogativa principis tangitur. nam infra xlvj. cap. dicitur quod populus ingrediens per viam aquilonarem, egrediatur per australem, et econverso. Ad dictam sententiam inducitur etiam per expositores Latinos translatio nostra, ubi dicitur : Et erit clausa principi, id est pro reverentia principis per eam ingredientis, sicut si diceretur, hoc cellarium est sigillatum ori regis, id est appropriatum usui eius.
marg.|
£
.4.
%
Et adduxit me per viam : Hic consequenter agitur de oblationibus quantum ad ministros et sacerdotes. Et dividitur in duas partes, quia primo agitur de malis ministris, secundo de bonis, ibi : Sacerdotes autem et Levite. Prima in duas. nam primo arguitur extraneorum institutio, secundo intraneorum destitutio, ibi : Sed et Levite. Prima pars patet paucis exceptis que discurrentur.
marg.|
£
.5.
%
In conspectu domus, id est templi.
marg.|
£
.6.
%
Et ecce implevit gloria Domini : sicut supra expositum est in principio precedentis capituli.
marg.|
£
.7.
%
{4.1438}
De universis ceremoniis domus Domini, etc., id est oblationibus et sacrificiis.
marg.|
£
.8.
%
Et de cunctis legibus, id est de modis vivendi ministrorum et sacerdotum.
marg.|
£
.9.
%
Et pones cor, etc. ad retinendum in corde, sicut supra sunt descripte.
marg.|
£.10.%
Sufficiant vobis omnia, id est amodo debetis cessare ab eis et erubescere.
marg.|
£.11.%
Eo quod inducitis, id est induxistis, dum adhuc staret templum Salomonis. Dicit tamen inducitis in presenti : nam aliqui habebant voluntatem hoc faciendi, si possent.
marg.|
£.12.%
Filios alienos : Aliqui enim reges, et etiam sacerdotes eis consentientes non solum posuerunt idola in Hierusalem, sed etiam in atriis templi, et ad cultum illorum admittebant sacerdotes Gentiles cultum idolorum scientes, et cum eis sacrificabant Iudeorum sacerdotes, et postea offerebant sacrificia Domini : ideo subditur : Et offertis panes meos, etc.
marg.|
£.13.%
Et posuistis, id est in atriis meis et templo.
marg.|
£.14.%
Vobismetipsis : ad questum vestrum, et non honorem meum, Et subditur sententia Domini :
marg.|
£.15.%
Omnis alienigena : quantum ad Iudeos malos.
marg.|
£.16.%
Et incircuncisus carne : quantum ad Gentiles.
Numérotation du verset
Ez. 44,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1439}
Sed et Levite : Hic consequenter describitur intraneorum destitutio, scilicet sacerdotum malorum Levitici generis, quorum describitur hic destitutio a sacerdotis officio. et reductio ad officia vilia et minora. Dicit ergo. Sed et Levite, id est sacerdotes Levitici generis.
marg.|
£
.2.
%
Qui longe recesserunt : Per idololatriam.
marg.|
£
.3.
%
In errore : sequentes in hoc reges et populum.
marg.|
£
.4.
%
Et portaverunt : quia propter hoc erant dispersi in captivitatem.
marg.|
£
.5.
%
Erunt in sanctuario, id est custodes et servitores in edibus, scilicet aliis a templo, et interioribus gazophylaciis a quibus excludentur, ut patebit infra. et ideo sanctuarium accipitur hic large, prout se extendit ad loca intra murum exteriorem inclusa.
marg.|
£
.6.
%
Et ministri domus : in officiis minoribus. ideo subditur :
marg.|
£
.7.
%
Ipsi mactabunt holocausta : Interficere enim animalia et excoriare et lavare intestina a fecibus, scopare domos et consimilia, ista sunt vilia, quibus isti deputantur.
marg.|
£
.8.
%
Ipsi stabunt, scilicet sacerdotum et Levitarum officia maiora facientium.
marg.|
£
.9.
%
Ut ministrent eis : in officiis vilibus predictis sicut servi Dominis suis. Et subditur ratio huius cum dicitur :
marg.|
£.10.%
Pro eo, id est idololatris. de quibus supra dictum est.
marg.|
£.11.%
Et facti sunt domui : Licet enim sacerdotes assenserint primo regibus et maioribus de populo in idololatriam ut predictum est, tamen multi qui horrebant idololatriam videntes sacerdotes idololatrare, tracti fuerunt exemplo eorum ad idololatrandum.
marg.|
£.12.%
Idcirco levavi manum meam, id est virtutem iustitie mee.
marg.|
£.13.%
Super eos : Puniendo ipsos per regem Babylonis.
marg.|
£.14.%
Et portaverunt iniquitatem, id est iniquitatis sue penam.
marg.|
£.15.%
{4.1440}
Et non, etc. tamquam degradati a dignitate pristina.
marg.|
£.16.%
Neque accedent : Ex hoc patet, quod per sanctuarium hic intelliguntur gazophylacia sacerdotum, que sunt a dextris et a sinistris templi, et atrium interius, quod est in facie eius. Cetera patent ex dictis.
marg.|
£.17.%
Sacerdotes autem : Hic consequenter agitur de sacerdotibus bonis. Et primo describitur eorum approbatio, cum dicitur : Sacerdotes autem et Levite, id est generis Levitici.
marg.|
£.18.%
Filii Sadoch : hoc dicitur quia tempore Salomonis Sadoch fuit positus in summo sacerdotio, Abiathar inde deiecto, ut habetur 4Rg. 3.
marg.|
£.19.%
Qui custodierunt, id est debitum cultum templi.
marg.|
£.20.%
Ipsi accedent ad me, etc. in interiori atrio et in templo. ideo subditur.
marg.|
£.21.%
Et stabunt in conspectu etc. Ista enim offerebantur in atrio interiori, in altari holocaustorum.
marg.|
£.22.%
Ipsi ingredientur sanctuarium meum, id est templum.
marg.|
£.23.%
Et ipsi accedent : ad ponendum ibi panes propositionis. Vel per mensam hic intelligitur altare incensi, ut dictum est supra 41c. in quo sacerdotes consummabant sacrificia offerendo thymiama.
marg.|
£.24.%
Cumque : Hic secundo describitur eorum inductio, cum dicitur : Cumque ingredientur. ad ministrandum.
marg.|
£.25.%
Vestibus lineis : quod intelligitur de vestibus exterioribus non interioribus, ut dicunt aliqui. sed hoc videtur excludi per hoc quod subditur :
marg.|
£.26.%
Nec ascendet : Nec valet argumentum eorum s. quod sacerdotes aliter affligerentur nimis frigore. nam de lino possunt fieri vestes contra frigus sufficientes.
marg.|
£.27.%
Vitte linee : Debent enim sacerdotes uti mitris, ut habetur Ex. 18 mitris de bysso, que est genus lini candidissimi.
Numérotation du verset
Ez. 44,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1441}
Et non accingentur in sudore, id est sub ascellis, in quibus homines sudant de facili, sed in loco demissiori, ut exponunt Hebrei.
marg.|
£
.2.
%
Et non sanctificabunt populum : alloquendo eum in atrio exteriori.
marg.|
£
.3.
%
In vestibus suis : in quibus ministraverant Domino.
marg.|
£
.4.
%
Caput autem : Hec est tertia pars, in qua describitur eorum conversatio, cum dicitur. Caput autem suum non radent. Nam hoc faciebant aliqui sacerdotes idolorum.
marg.|
£
.5.
%
Neque comam nutrient : sicut per oppositum faciebant aliqui sacerdotes aliorum idolorum dimittentes crescere capillos suos sicut mulieres. Diversorum {4.1442} enim idolorum erat varius cultus, et aliquando contrarius, sicut in sacris Veneris colentes erant nudi, et in sacris Martis erant armati.
marg.|
£
.6.
%
Sed tondentes attondent capita sua : et sic capita non radant nec comam nutriant.
marg.|
£
.7.
%
Et vinum non bibet : ut discretius se habeant in ministerio Domini.
marg.|
£
.8.
%
Et viduam, etc. excipitur tamen vidua a sacerdote relicta, scilicet quando moriebatur sine herede. tunc enim frater suus tenebatur eam accipere ad suscitandum heredem defuncto.
marg.|
£
.9.
%
Et populum : Hec est quarta pars in qua agitur de sacerdotum doctrina, cum dicitur, Et pollutum. unum ad tenendum, aliud ad vitandum.
Numérotation du verset
Ez. 44,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1443}
Et cum fuerit : inter iudices urbium longinquarum.
marg.|
£
.2.
%
Stabunt : id est determinabunt controversiam illam. dicitur enim Dt. 17. quod de aliis civitatibus et villis debent venire ad sacerdotes in civitate electa ad cultum Dei, ut per eos determinentur dubia, firmiter teneatur eorum sententia. Cetera patent.
marg.|
£
.3.
%
Et ad : Hec est pars quinta, in qua describitur eorum mundatio ratione mortui cum dicitur, Et ad mortuum etc. passim sicut ceteri homines.
marg.|
£
.4.
%
Ne polluantur : et per consequens sint inhabiles ad ministrandum coram Domino. Excipiuntur tamen alique persone propinquitatis cum dicitur.
marg.|
£
.5.
%
Nisi ad patrem : in quibus contaminabuntur, id est poterunt ingredi ad plangendum et sepeliendum, tamen ex hoc contrahent immundiciam ab ingressu sanctuarii retardantem, ideo subditur.
marg.|
£
.6.
%
Et postquam : per aquam expiationis de qua habetur Nm. 19.
marg.|
£
.7.
%
Septa, antequam possit sanctuarium ingredi. Cetera patent usque {4.1444} ibi:
marg.|
£
.8.
%
Offeret, etc. scilicet oblationem determinatam in Levitico.
marg.|
£
.9.
%
Non erit autem : Hec est sexta pars in qua describitur eorum sustentatio cum dicitur, Non erit. sicut aliis tribubus, tamen assignanda sunt eis loca pro habitationibus suis et pecoribus alendis, ut habetur Ios. 21 et etiam. infra. ul. ca. in quibus debent succedere heredes eorum, et propter hoc dictum est supra, quod sacerdos tenebatur accipere uxorem fratris defuncti sine herede.
marg.|
£.10.%
Ego hereditas : id est de oblatis mihi, erit sustentatio eorum, ideo subditur.
marg.|
£.11.%
Victimam : scilicet pacificam. cuius una pars erat sacerdotum, et alia offerentium.
marg.|
£.12.%
Et pro : scilicet commissionis.
marg.|
£.13.%
Ipsi comedent : in quibus offerentes nihil habent.
marg.|
£.14.%
Et omne : id est promissum voluntarie Deo factum.
marg.|
£.15.%
Et omnia : Iste sunt oblationes de liquidis, ut vino et oleo.
Numérotation du verset
Ez. 44,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1447}
Et primitiva : id est frugum vestrarum terre nascentium, de quibus fiunt cibi hominum.
marg.|
£
.2.
%
Ut reponat : id est donum abundans.
marg.|
£
.3.
%
{4.1448}
Domui sue : ita quod sufficiat ad sustentationem sui et familie sue.
marg.|
£
.4.
%
Omne morticinum, id est animal quod languore moritur.
marg.|
£
.5.
%
Et captum a bestia : sicut sunt carnes ovis a lupo strangulate, et consimiles carnes non debent sacerdotes comedere.
Numérotation du verset
Ez. 44,additio Burgensis 1.
prol.|
{4.1447} In capitulo 44. ubi dicitur in Postilla. Et viduam.
prol.|
Omnes sacerdotes poterant secundum legem accipere viduas quascumque in uxores, licet antea non fuissent uxores sacerdotum seu fratrum suorum, excepto summo sacerdote, qui non poterat cum vidua contrahere, ut habetur Levitici. xxj.
Numérotation du verset
Ez. 44,additio Burgensis 2.
prol.|
In eodem capitulo ubi dicitur in postilla. Ut reponat benedictionem.
prol.|
In Hebreo habetur. Reponat benedictionem domui tue, et est sensus, {4.1448} quod ex debita solutione decimarum et primitiarum, sequitur quod Deus remunerando reponit benedictionem offerenti, ut in pluribus locis sacre scripture habetur. Item ex hoc quod dicitur, Omne morticinum et captum a bestia non comedent sacerdotes, non intelligitur quod alii Israelitici talia possent comedere : prohibetur enim esus talium omnibus Israeliticis, ut habetur Levitici. 22 et in aliis locis. Unde et in Actibus apostolorum habetur, quod etiam in primitiva ecclesia, quando aliqua legalia permittebantur custodiri ab apostolis, prohibebatur comedi suffocatum. Fit tamen hic mentio de sacerdotibus tantum, eo quod ipsi magis cavere debent immundicias, ut in glossa.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 15/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_44)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 44), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 15/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_44)
Notes :