Capitulum 40
Numérotation du verset
Ez. 40,1
In vicesimo et quinto anno transmigrationis nostre
in exordio
anni decima mensis quarto decimo anno postquam percussa est civitas
in ipsa hac die
facta est super me
manus Domini
et adduxit
me
illuc
Numérotation du verset
Ez. 40,2
in visionibus Dei
adduxit me in terram Israel et dimisit me super montem excelsum
nimis super quem erat quasi
edificium civitatis
vergentis ad austrum
Numérotation du verset
Ez. 40,3
et introduxit me illuc
et ecce vir
cuius erat species quasi
species aeris et funiculus lineus
in manu eius
et calamus mensure in manu eius
stabat autem in porta
Numérotation du verset
Ez. 40,4
et locutus est ad me idem vir fili hominis vide oculis tuis
et auribus tuis audi
et pone cor tuum
in omnia que ego ostendam tibi
quia ut ostendantur tibi adductus es huc
annuntia omnia que tu vides
domui Israel
Numérotation du verset
Ez. 40,5
et ecce murus forinsecus in circuitu domus undique
et in manu viri
calamus mensure
sex cubitorum
et palmo et mensus est latitudinem edificii
calamo uno
altitudinem quoque calamo uno.
Numérotation du verset
Ez. 40,6
Et venit
ad portam
que respiciebat viam orientalem
et ascendit
per gradus eius
et mensus est limen
porte
calamo uno latitudinem id est limen unum
calamo uno in latitudine
Numérotation du verset
Ez. 40,7
et thalamum
uno calamo in longum et uno calamo in latum
et inter thalamos quinque cubitos
Numérotation du verset
Ez. 40,8
et limen
porte
iuxta vestibulum
porte
intrinsecus
calamo uno
Numérotation du verset
Ez. 40,9
et
mensus est vestibulum porte
octo cubitorum
et frontem eius
duobus cubitis
vestibulum
autem porte erat intrinsecus
Numérotation du verset
Ez. 40,10
porro thalami
porte ad viam orientalem tres hinc et tres inde mensura una trium
et mensura una frontium
ex utraque parte
Numérotation du verset
Ez. 40,11
et mensus est latitudinem
liminis porte decem cubitorum
et longitudinem
porte
tredecim cubitorum
Numérotation du verset
Ez. 40,12
et marginem
ante thalamos cubiti unius
et cubitus unus
finis
utrimque
thalami autem sex cubitorum erant hinc
et inde
Numérotation du verset
Ez. 40,13
et mensus est portam
a tecto
thalami
usque ad tectum eius
latitudinem
viginti et quinque cubitorum
ostium
contra ostium
Numérotation du verset
Ez. 40,14
et fecit frontes
per sexaginta cubitos
et ad
frontem atrium
porte
undique
per circuitum
Numérotation du verset
Ez. 40,15
et ante faciem
porte
que pertingebat usque ad faciem vestibuli
porte interioris quinquaginta cubitos
Numérotation du verset
Ez. 40,16
et
fenestras obliquas
in thalamis
et in frontibus eorum
que erant intra portam undique per circuitum
similiter autem erant
et in vestibulis fenestre
per gyrum intrinsecus
et ante frontes
pictura
palmarum
Numérotation du verset
Ez. 40,17
et
eduxit me ad atrium exterius
et ecce gazophylacia
et pavimentum stratum
lapide
in atrio
per circuitum
triginta
gazophylacia in circuitu pavimenti
Numérotation du verset
Ez. 40,18
et pavimentum
in fronte
portarum
secundum longitudinem
portarum erat inferius
Numérotation du verset
Ez. 40,19
et
mensus est latitudinem
a facie porte
inferioris
usque ad frontem atrii
interioris
extrinsecus
centum cubitos
ad orientem et ad aquilonem
Numérotation du verset
Ez. 40,20
portam
quoque que respiciebat
viam
aquilonis
atrii exterioris mensus est tam in longitudine quam in latitudine
Numérotation du verset
Ez. 40,21
et thalamos eius tres hinc et tres inde
et frontem eius
et vestibulum eius
secundum mensuram porte
prioris
quinquaginta cubitorum
longitudinem eius et latitudinem
viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset
Ez. 40,22
fenestre
autem eius
et vestibulum
et scalpture
secundum mensuram
porte
que respiciebat ad orientem et septem graduum erat ascensus
eius
et vestibulum ante eam
Numérotation du verset
Ez. 40,23
et porta atrii
interioris
contra portam
aquilonis et orientalem
et mensus est a porta
usque ad portam
centum
cubitos
Numérotation du verset
Ez. 40,24
et duxit me ad viam australem et ecce porta que respiciebat ad austrum et mensus
est frontem eius
et vestibulum eius iuxta mensuras superiores
Numérotation du verset
Ez. 40,25
et fenestras eius
et vestibula in circuitu sicut fenestras ceteras quinquaginta cubitorum longitudine et latitudine viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset
Ez. 40,26
et in gradibus septem ascendebatur ad eam et vestibulum ante fores eius et celate palme erant una hinc
et altera inde in fronte eius
Numérotation du verset
Ez. 40,27
et porta atrii interioris in via australi
et mensus est
a porta usque ad portam in via australi centum cubitos
Numérotation du verset
Ez. 40,28
et introduxit me
in atrium interius
ad portam
australem et mensus est portam iuxta mensuras superiores
Numérotation du verset
Ez. 40,29
thalamum eius et frontem eius et vestibulum eius hisdem mensuris et fenestras eius et vestibulorum eius in circuitu quinquaginta cubitos longitudinis et latitudinis viginti quinque cubitos
Numérotation du verset
Ez. 40,30
et vestibulum per gyrum
longitudine viginti quinque cubitorum et latitudine quinque cubitorum
Numérotation du verset
Ez. 40,31
et vestibulum eius ad atrium exterius
et palmas eius
in fronte et octo gradus erant
quibus ascendebatur per eam
Numérotation du verset
Ez. 40,32
et introduxit me in atrium interius per viam orientalem
et mensus est portam
secundum mensuras superiores
Numérotation du verset
Ez. 40,33
thalamum eius et frontem eius et vestibula eius sicut supra et fenestras eius et vestibuli eius in circuitu longitudinem1 quinquaginta cubitorum et latitudine viginti quinque cubitorum
1 longitudinem] longitudine
Weber
Numérotation du verset
Ez. 40,34
et vestibulum eius id est atrii exterioris et palme celate in fronte eius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
Numérotation du verset
Ez. 40,35
et introduxit me
ad portam que respiciebat ad aquilonem
et mensus est secundum mensuras superiores
Numérotation du verset
Ez. 40,36
thalamum eius frontem eius vestibulum eius et fenestras eius per circuitum longitudine quinquaginta cubitorum
et latitudine viginti quinque cubitorum
Numérotation du verset
Ez. 40,37
vestibulum eius respiciebat2
2 respiciebat]
om. Weber
in atrium exterius et celatura palmarum in fronte illius hinc et inde et in octo gradibus ascensus eius
Numérotation du verset
Ez. 40,38
et per singula gazophylacia
ostium in frontibus portarum ibi
lavabunt
holocaustum
Numérotation du verset
Ez. 40,39
et in vestibulo
porte
due mense
hinc et due mense inde ut immoletur super eas holocaustum
et pro peccato
et pro delicto
Numérotation du verset
Ez. 40,40
et
ad latus exterius
quod ascendit ad ostium porte
que pergit ad aquilonem due mense
et ad latus alterum ante vestibulum porte due mense
Numérotation du verset
Ez. 40,41
quatuor mense
hinc
et quatuor mense inde per latera porte octo mense erunt
super quas immolabunt
Numérotation du verset
Ez. 40,42
quatuor autem mense
ad holocaustum
de lapidibus
quadris extructe
longitudine
cubiti unius
et dimidii et latitudine cubiti unius
et dimidii
et altitudine
cubiti unius
super quas ponant vasa
in quibus immolatur holocaustum
et victima
Numérotation du verset
Ez. 40,43
et labia earum
palmi unius reflexa intrinsecus per circuitum super mensas autem carnes oblationis
Numérotation du verset
Ez. 40,44
et extra portam interiorem gazophylacia cantorum
in atrio interiori quod erat in latere porte
respicientis ad aquilonem. Et facies eorum
contra viam australem
una ex latere porte orientalis
que respiciebat ad viam aquilonis
Numérotation du verset
Ez. 40,45
et dixit ad me
hoc est gazophylacium quod respicit viam
meridianam
sacerdotum
qui excubant
in custodiis templi
Numérotation du verset
Ez. 40,46
porro
gazophylacium quod respicit
ad viam aquilonis
sacerdotum erit qui excubant
ad ministerium altaris
isti sunt filii Sadoc
qui accedunt de filiis
Levi
ad Dominum ut ministrent
ei
Numérotation du verset
Ez. 40,47
et
mensus est atrium
longitudine
centum cubitorum
et latitudine
centum cubitorum
per quadrum
et altare
ante faciem
templi
Numérotation du verset
Ez. 40,48
et introduxit me in vestibulum templi et mensus est vestibulum quinque cubitis
hinc et quinque cubitis inde et latitudinem
porte trium cubitorum hinc
et trium cubitorum inde
Numérotation du verset
Ez. 40,49
longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum et latitudinem undecim cubitorum et octo
gradibus ascendebatur ad eam
et columne erant in frontibus
una hinc et altera inde
Capitulum 40
Numérotation du verset
Ez. 40,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR37.40T1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 83vb
marg.|
{LYR37.40T2}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 84ra
marg.|
{LYR37.40T3}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 84r
b
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
{4.1373}
In vicesimo : Hec est ultima pars principalis libri, in qua agitur de remuneratione bonorum usque ad finem libri. Hec tamen remuneratio secundum aliquos intelligitur de bonis fortune, secundum alios de bonis gratie, secundum alios partim de bonis gratie, et partim de bonis glorie, prout in fine libri magis videbitur Domino concedente.
marg.|
Sciendum igitur quod in parte ultima est aliquid in quo conveniunt Iudei et Christiani, videlicet quod illa que dicuntur hic usque ad finem libri fuerunt ostensa Ezechieli in imaginaria visione, cuius tamen significationem intellexit, aliter non esset visio prophetica. Et est ibi aliquid in quo dissentiunt, videlicet in significatione huius visionis. Primo igitur exponetur littera usque ad finem libri quantum ad primum. Et quia hec visio imaginaria ponitur hic satis obscure, ideo circa descriptionem imaginarie etiam visionis et eius expositionem non solum variant Hebrei et Latini, sed Hebrei adinvicem, quia Rabbi Moyses et Rabbi Salomon ipsam varie describunt et exponunt. Similiter Latini, quia magister Richardus de Sancto Victore, et Dominus Hugo Cardinalis de ordine predicatorum, et frater Girardus de Pruvino
a
, ordinis fratrum minorum, circa dictam descriptionem et expositionem multipliciter variant.
a Gérard ou Giraud de Provins (Seine-et-Marne), France. Cet auteur ne figure pas dans le Repertorium Biblicum sous ces noms et formes, ni dans H. Denifle, E. Chatelain, Chartularium Universitatis Parisiensis, t. 1, 2 et 3.
marg.|
Nec est mirum de dictis variationibus, quia descriptio huius edificii valde obscure traditur in textu. Et etiam translatio nostra in multis discrepare videtur ab Hebraica veritate. Omnia vero eorum dicta repetere, et ubi deficere videntur improbare, esset negocium valde prolixum, et per consequens legentibus tediosum, maxime, quia in descriptione imaginaria et eius expositione non consistit{4.1374} principaliter utilitas prophetice visionis, sed in intellectu eius quod per visionem imaginariam designatur, sicut ex dictis in principio huius libri quia in descriptione imaginaria quatuor animalium et rotarum non consistit principaliter utilitas visionis illius, sed in intellectu eius, quod per rotas et animalia designatur, quod fuit revolutio quatuor regnorum que populum Israel successive afflixerunt, sicut ibidem plenius fuit dictum. Omissis igitur descriptionibus predictis intendo ponere modum unum, qui videtur mihi magis consonus littere et descriptioni Rabbi Salomon in pluribus convenire, dicta etiam aliorum que a veritate magis discrepare videntur exponendo litteram, improbare, secundum hoc igitur residuum huius libri in duas partes dividitur, quia primo premittitur brevis prefatio. Secundo subditur visionis imaginarie descriptio, ibi: Et mensus est. Prima in tres, quia primo ponitur huius visionis tempus. Secundo locus, ibi: Et adduxit me illuc Tertio fructus, ibi: Et ecce vir. Circa primam partem sciendum, quod transmigratio Babylonis incipit proprie a Ioachim rege Iuda, qui dictus est Iechonias, et tunc transmigravit Ezechiel et Mardocheus et post istam transmigrationem regnavit Sedechias. 11. annis, et in 11. eius anno destructa fuit civitas Hierusalem et templum, ut habetur. 4Rg. 25. et 14. anno post destructionem vidit Ezechiel hanc visionem, ut habetur hic in littera. Et sic patet, quod a tempore transmigrationis usque ad tempus huius visionis fluxerunt vigintiquatuor anni completi, et in principio vicesimiquinti anni facta est hec visio. Et hoc est quod dicitur.
marg.|
£
.1.
%
In vicesimo quinto, etc. Et patet ex dictis littera paucis exceptis que sequuntur.
marg.|
£
.2.
%
Decima : Scilicet die.
£
.3.
%
Mensis : Primi.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1375}
Facta est, etc. manus, id est virtus eius elevans me ad visionem sequentium.
marg.|
£
.2.
%
Et adduxit me : Hic consequenter ponitur huius visionis locus, qui est duplex. Unus subiective qui tangitur cum dicitur. Et adduxit me illuc in visionibus Dei. Non enim Ezechiel fuit eductus de Babylone corporaliter, sed tantum in visione prophetica que est in vidente subiective, et ideo locus huius visionis subiective fuit Babylonia, in qua fuit Ezechiel. Alius est locus obiective, qui tangitur cum subditur.
marg.|
£
.3.
%
Adduxit me in terram Israel : Quam imaginarie videbat propheta.
marg.|
£
.4.
%
Et dimisit me super montem excelsum nimis : Sic imaginarie videbatur prophete.
marg.|
£
.5.
%
Super quem erat quasi edificium civitatis : Et dicitur quasi, quia non erat edificium reale, sed similitudo representans.
marg.|
£
.6.
%
Vergentis ad austrum, et introduxit me illuc : Dicunt autem expositores nostri communiter, quod nomine civitatis et edificii idem importatur, nam templum cuius edificium infra describitur, habet multas mansiones, sicut civitas, et muri eius erant cum propugnaculis ad modum civitatis, mons tamen in quo erat edificium templi, aliquantulum erat demissus in parte australi magis quam aquilonari, ideo dicitur. Vergentis ad austrum. Sed quod isti dicunt de propugnaculis, non habetur, nam in tota descriptione templi sequente nulla fit mentio de propugnaculis, tamen est satis probabile, quia propugnacula faciunt ad decorem et fortitudinem edificiorum. Sed quod dicunt nomine civitatis et edificii templi idem significari, non videtur verum : nam in fine libri describitur civitas separatim a templo, et ideo Hebrei {4.1376} dicunt et melius ut videtur, quod propheta duo vidit, scilicet civitatem et templum, et quod templum erat in parte aquilonari, civitas autem in parte australi : et per edificium significavit templum, et nomine civitatis, civitatem vergentem ad austrum. Et ad hoc reducuntur doctores nostri predicti in fine libri in descriptione terre tribubus Israel dividende, saltem aliqui, situantes templum in parte aquilonari illius terre : et civitatem in parte australi, ut ibi videbitur plenius Domino concedente.
marg.|
£
.7.
%
Et ecce vir : Hic consequenter ponitur visionis fructus, qui consistit in hoc quod angelus ostendit Ezechieli descriptionem et mensuram eorum que sequuntur, ut annuntiaret filiis Israel per quos universitas fidelium intelligitur, ut studiosi per orationem et exercitium studii quererent intellectum visionis sibi aperiri, sicut dictum fuit Danielis. 12.b. Tu autem Daniel claude sermones, et signa librum usque ad tempus statutum, pertransibunt plurimi, et multiplex erit scientia. Et sic intelligendum est de aliis visionibus propheticis, quarum intellectus per prophetam non aperitur. Ponitur tamen aliquid unde habetur aliqualis via studiosis ad intelligendum, sicut dixi in Apocalypsi quantum spectat ad librum illum, et in fine huius visionis similiter dicam quantum ad ista Domino concedente. Dicit igitur. Et ecce vir, id est angelus in specie viri.
marg.|
£
.8.
%
Cuius erat species quasi species eris, id est similitudo eris. Aes enim est durabile et sonabile, et per durabilitatem significat immortalitatem spiritus angelici, et per sonabilitatem promptitudinem eius ad resonandum laudes divinas, secundum illud Iob. 38.a. Ubi eras cum me laudarent astra matutina, et iubilarent omnes filii Dei, et ad revelandum hominibus secreta Dei.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1377}
Et funiculus lineus, etc. In edificiis enim recte erigendis funiculus in cuius extremitate pendet plumbum deseruit.
marg.|
£
.2.
%
Et calamus mensure, id est aptus ad mensurandum, per ista duo designabatur edificiorum sequentium quantitas et rectitudo.
marg.|
£
.3.
%
Stabat autem in porta : muri exterioris.
marg.|
£
.4.
%
Et locutus est, etc. et patet ex dictis sententia usque ibi:
marg.|
£
.5.
%
Et in manu viri, id est angeli.
marg.|
£
.6.
%
Calamus mensure sex cubitorum : Hebrei dicunt : Sex ulnarum, sed est eadem sententia : nam ulna illa erat parva, habens quasi longitudinem cubitalem, ut postea videbitur.
marg.|
£
.7.
%
Et palmo : Dicunt autem expositores nostri communiter, quod palmus erat pars calami qua tenebat eum angelus, et residuo calami, quod continebat sex cubitos sive ulnas mensurabat, et erant isti cubiti sex signati {4.1378} distincte sicut in ulnis quibus mensurantur panni, signantur distincte medietates et quarte, ideo angelus aliquando mensurabat secundum partem calami, scilicet secundum unum cubitum tantum, vel duos vel tres. Hoc autem ultimum dictum de signatione cubitorum vel ulnarum in calamo satis apparet verum. Primum autem, scilicet quod non mensurabat secundum quantitatem palmi, non videtur verum, quia mensurantes pannos cum ulna brevi vel longa, ita mensurant secundum quantitatem ulne quam tenent in manu sicut secundum alias eius partes. Ideo ad intellectum huius partis sciendum, quod apud Hebreos pondera et mensure sanctuarii maiores erant, quam in aliis rebus communibus, sicut habetur manifeste in libris Exodi, {4.1379} Levitici, Nume<rorum> et Deuteronomii et similiter erat de ulna, que maior erat in sanctuario, qua mensurabantur tele, ex quibus fiebant vestes sacerdotum et Levitarum, et cetera simili modo mensurabilia. Ulna enim communis continebat quinque palmos : ulna vero sanctuarii sex palmos. Et accipitur hic palmus non secundum quantitatem manus extense sed clause, ita quod continet quantitatem quatuor digitorum ex transverso. Et vocatur hec quantitas Gallice tour. Hebraice cophac. et sic ulna vel cubitus sanctuarii continebat unum palmum ultra communem. Quinque vero palmi dicto modo accepti faciunt quasi magnitudinem cubitalem, ideo dixi quod ulna communis Hebraica et cubitus, sunt quasi eadem mensura. et sic patet, quod ulna vel cubitus sanctuarii continebat cubitum sive ulnam communem et palmum. et hoc probatur per illud quod dicitur, infra 43. cap. Iste autem mensure altaris in cubito verissimo, qui habebat cubitum et palmum. Verissimum cubitum sive ulnam verissimam vocat ulnam vel cubitum sanctuarii, et habet ultra ulnam communem vel cubitum unum palmum predicto modo acceptum. Est igitur sensus huius littere : Et in manu viri calamus mensure sex cubitorum, et palmo, id est sex cubitorum communium, et palmo, scilicet addito cuilibet sex cubitorum, tales enim sunt cubiti sanctuarii : ut dictum est secundum quod angelus mensurabat : et hoc clarius apparet in littera Hebraica, que talis est : Et in manu viri calamus mensure sex ulnarum in ulna et palmo, id est loquendo de ulnis que continent ulnam communem et palmum : ita quod hoc et palmo, non refertur ad partem calami qua angelus calamum tenebat, sed est determinatio quod sex cubiti debent intelligi de cubitis vel de ulnis sanctuarii.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
Et mensus est latitudinem edificii calamo : Posita prefatione hic consequenter describitur ipsa visio, et dividitur in tres partes : quia primo describitur templum et edificia ad ipsum pertinentia. secundo terra populo dividenda. cap. 45. tertio civitas edificanda, ultimo capitu. ibi : Et ibi egressus. Prima adhuc in duas : quia primo describitur templum et pertinentia ad ipsum. secundo, leges ministrantium, cap. 44. ibi : Et adduxit me. Prima adhuc in duas, quia primo ponitur descriptio templi, secundo altaris holocausti : cap. 43. ibi : Iste autem mensure altaris.
marg.|
Ad intellectum prime partis notandum, quod totum templi edificium erat situm in spatio quadrato, cuius unum latus erat directe ad orientem et oppositum latus ad occidentem, alia duo, unum ad aquilonem, alterum ad meridiem : et in hoc spatio erat triplex murus, unus exterior, secundus medius, et tertius interior. et spatium contentum inter murum medium et interiorem dicitur atrium exterius, et spatium contentum inter murum medium et exteriorem dicitur ab aliquibus vulgi locus : Hac forsitan ratione, quia Gentiles admittebantur ad locum illum ratione orationis. {4.1380} nam aliqui Gentiles ex devotione ad templum veniebant ad adorandum illuc, ut habetur. 3Rg. 8. et Io. 12. Sciendum tamen, quod istud spatium quadratum partim erat in summitate montis in plano, partim in montis pendulo, ut magis videbitur infra et hec gibbositas spatii seu inequalitas quantum ad latitudinem situs non potest in plano figurari, propter quod debet per imaginationem suppleri. Ad maiorem autem dictorum et dicendorum intelligentiam posita est in precedente pagina huius dispositionis figura.
marg.|
Sciendum tamen, quod illa figura et he sequentes non semper sunt protracte precise in illa proportione que dicitur hic, quia hoc est difficile fieri, sed supponatur sic esse : Sicut ad intelligendum conclusiones geometricas protrahuntur alique figure. que non semper sunt facte in illa proportione que a doctore dicitur, sed ab ipso et ab audientibus sic facte supponuntur. Item qui vult intelligere ea que dicuntur hic de edificio Ezechielis, non negligat habere dictas figuras et inspicere, nam aliter parum aliquid in tali posset intelligere nisi cum tedio et capitis sui fractione.
marg.|
Prima pars dividitur in duas partes, quia primo describitur pars anterior totius edificii, secundo posterior. Et dicitur hic pars anterior, que incipit a latere orientali muri exterioris, et protenditur usque ad murum occidentalem atrii interioris, ita quod linea imaginarie protracta a finibus illius muri versus aquilonem et versus austrum dividit partem anteriorem a posteriore, quia posterior est versus occidentem. Secunda pars incipit in fine presentis capituli, ibi : Et introduxit me. Prima adhuc dividitur in tres partes, quia primo describuntur porte muri exterioris. secundo porte medii, ibi : Et venit ad portam. tertio porte muri interioris, ibi : Et introduxit me in atrium interius.
marg.|
Circa primum sciendum quod in orientali parte muri exterioris in medio eius erat quedam apertura decem cubitorum latitudinis in qua erat porta, et similiter in secundo et tertio muro directe se respicientes. Quantum igitur ad primum murum dicitur : Et mensus est latitudinem edificii calamo uno, altitudinem quoque calamo uno. et secundum Hebreos edificium hic vocatur murus exterior, cuius spissitudo dicitur hic latitudo. et sic est equalis altitudini. Sed hoc non videtur convenienter dictum, nam intentio prophete est describere edificium decenter dispositum : non est autem decens dispositio muri, cuius spissitudo est equalis altitudini : Et ideo melius videntur dicere expositores alii dicentes, quod nomine edificii hic intelligitur quedam domuncula super portam edificata, cuius latitudo est unius calami secundum spissitudinem muri, ista tamen mensura unius calami accipienda est intra parietes domuncule, sicut infra dicetur de thalamis et porticibus, et similiter altitudo. Longitudo autem eius secundum latitudinem porte, scilicet decem cubitorum : Sed non fit hic mentio de ista longitudine : quia tres porte predicte se respicientes ab omnibus ponuntur {4.1381} eiusdem latitudinis : porte autem muri medii et interioris describuntur infra decem cubitorum latitudinis, et per consequens ista.
marg.|
Item secundum Hebreos in muro exteriori describitur una porta tantum, scilicet in latere orientali, et tamen in muro medio et interiori ponunt duas portas, scilicet in latere aquilonari, et similiter in australi, que videntur pro nihilo poni. nisi in muro exteriori sint porte correspondentes ad introeundum, propter quod alii videntur melius dicere, dicentes quod in latere muri exterioris aquilonari et australi sunt due porte consimiles porte orientali. Ad capiendum vero facilius que dicta sunt et dicenda, ponitur hic talis figura.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
Et venit ad portam : Hic consequenter describuntur porte muri medii. Et dividitur in tres partes : quia primo describitur porta orientalis. secundo aquilonaris ibi : Porta quoque. tertio australis, ibi : Et eduxit me. Prima adhuc in duas, quia primo describitur orientalis porta, secundo, quedam extra illam portam existentia, ibi : Et eduxit me ad atrium. Ad intellectum prime partis considerandum quod hec porta describitur habere vestibulum porticum, frontes, thalamos, et gradus. Gradus autem sunt propter declivitatem montis, et ideo a loco vulgi erat ascensus ad portam istam per septem gradus. Vestibulum autem est quoddam spatium ante aperturam muri medii quinque cubitorum in latum, scilicet ab oriente in occidentem, et xxv. in longum ab aquilone in austrum : Porticus autem est edificium situm super aperturam muri medii, et ex parte interiori ipsius muri transiens ultra murum medium per octo cubitos intra atrium exterius et a terra usque ad summitatem huius porticus sunt cubiti quinquaginta, et iuxta postes ostii sunt due turres, quarum altitudo describitur. lx. cubitorum, sicut in portis castrorum et notabilium edificiorum fiunt due turres, una ex una parte ostii, altera ex altera, et vocantur frontes, quia sunt ad decorem porte et ad eius defensionem, sicut fortalicia in extremitatibus terrarum dicuntur frontarie, et in summitatibus istarum turrium erant pomelli, et super pomellos rami palmarum celati, sicut communiter videmus in pomellis turrium quod habent desuper folia celata vel ramos arborum, et iste tres erant edificate in spissitudine muri, tamen excedebant illam spissitudinem aliquantulum ex utraque parte. Iuxta turres istas describuntur sex thalami pro portariis, tres iuxta unam et tres iuxta aliam, qui in Hebreo vocantur appenditia, quia describuntur adherentes muro medio ab exteriori tamen parte eius, et ostia thalamorum describuntur ad vestibulum porte, ita quod ostia thalamorum ex una parte sunt directe contra ostia thalamorum existentium in alia parte per modum hic figuratum, prout potest in plano figurari, scilicet secundum situm fundamentorum, et ante thalamos ex utraque parte ostii describitur quoddam sedile latitudinis unius cubiti, quod in textu vocatur margo.
marg.|
Item sciendum, quod porta accipitur hic dupliciter. Uno modo large pro apertura ostii et edificiorum in lateribus porte et desuper existentium : sicut dicimus communiter, quod porta civitatis est bene turrita et desuper bene edificata. Alio modo stricte pro ipso ostio, sicut dicimus, quod porta civitatis est clausa, quando ostium est clausum, et aperta quando est apertum. Item sciendum, quod licet vestibulum proprie sit ante portam muri, et porticus post, tamen utrumque spatium, scilicet anterius et posterius aliquando vestibulum, aliquando porticus nominatur.
marg.|
Item iste tres porte sunt omnino similes, et ideo {4.1382} quod in descriptione unius omittitur, et in descriptione alterius exprimitur : intelligendum est esse in omnibus. Et idem dicendum de tribus portis tertii muri, exceptis illis in quibus differunt a portis muri medii, que inferius exprimentur. Hoc autem dico propter vestibulum quinque cubitorum latitudinis, quod solum exprimitur in descriptione porte australis tertii muri, quod similiter intelligendum est esse in aliis. Ad magis intelligendum que dicta sunt et dicenda posui hic presentem figuram cuius prima pars representat situm porte, porticus et vestibuli, frontium et thalamorum secundum lineas fundamentales : tamen intelligendum, quod fundamenta frontium non incipiunt a terra ne impediant spatium inter thalamos, sed quasi per centum cubitos in altitudine muri, prout exprimitur in figure secunda parte.
marg.|
Secunda vero pars representat altitudinem porte, porticus et frontium secundum spatium a porta orientali. Thalami vero non possunt sic convenienter figurari secundum altitudinem suam propter murum secundum cui iunguntur : sed de facili possunt imaginari tamquam elevati super sua fundamenta iuxta frontes : quanta tamen sit elevatio, non habetur ex textu. His premissis revertamur ad expositionem littere.
marg.|
Et venit ad portam. Hec est porta secundi muri, ad quam venit de porta orientali primi muri sive exterioris.
marg.|
£
.2.
%
Et ascendit : Ex hoc patet quod gradus isti erant extra portam in loco vulgi : quia prius ascendit dictos gradus, et postea occurrit sibi limen porte mensurandum. Si enim essent isti gradus intra portam, ut dicit magister Richardus de sancto Victore, vel in spissitudine muri porte, ut dicunt aliqui, propheta dixisset, mensus est limen porte, et ascendit per gradus eius, quia limen prius occurrisset mensuranti, quam gradus ascensus.
marg.|
£
.3.
%
Et mensus est limen porte : secundum muri medii spissitudinem : tamen in Hebreo sic habetur : Et mensus est postem porte, et dicitur postis ostii pars muri ascendens sursum secundum latitudinem ostii ex una parte, cuius latitudo est secundum spissitudinem muri sicut et liminis.
marg.|
£
.4.
%
id est limen unum : Hic videtur littera corrupta per scriptores ponentes, id est pro et : nam in Hebreo sic habetur : Et postem unum. nam ostium quod dicitur hic porta, habet duos postes, dextrum et sinistrum equalis mensure, et similiter duplex limen, scilicet inferius et superius et eiusdem mensure : propter quod non variatur mensura si dicatur limen secundum translationem nostram vel postem secundum Hebreos.
marg.|
£
.5.
%
Et thalamum, id est quemlibet sex thalamorum : quia frequenter accipitur hic singulare pro plurali.
marg.|
£
.6.
%
Uno calamo : Istud spatium quadratum intelligendum est intra parietes thalamorum, ita quod muri claudentes et dividentes thalamos sint extra mensuram istam : ideo subditur.
marg.|
£
.7.
%
Et inter thalamos quinque cubitos : Dicunt hic communiter expositores : quod quilibet murorum dividentium inter thalamos habebat quinque cubitos in spissitudine, cuius mensura hic ponitur : nam spissitudo muri dividit inter thalamum et thalamum : sed non est verisimile, quod spissitudo muri dividentis esset tanta, cum spatium cuiuslibet thalami sit tantum sex cubitorum in quadrum, ut dictum est : et ideo melius videtur quod per hoc quod dicitur hic : Et inter thalamum, etc. intelliguntur duo muri dividentes tres thalamos ex una parte, et spissitudo cuiuslibet {4.1383} sit duorum cubitorum et dimidii, et idem intelligendum est in tribus thalamis ex parte altera.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
Et limen porte, etc. sic habetur in Hebreo. Ex quo patet, quod supra non mensurantur duo limina : nam sic in eadem porta essent tria limina, quod est falsum : sed mensurantur ibi duo postes, ut dictum est : hic autem limina, et accipitur hic singulare pro plurali. nam mensurato uno limine, habetur mensura alterius, quia sunt eiusdem mensure, ut predictum est.
marg.|
£
.2.
%
Iuxta vestibulum porte intrinsecus : In Hebreo habetur : Iuxta porticum porte intrinsecus. quia porticus est intra portam in atrio exteriori, vestibulum autem extra in loco vulgi, ut supra dictum est.
marg.|
£
.3.
%
Calamo uno : Hec est mensura liminis, cuius latitudo est secundum spissitudinem muri medii.
marg.|
£
.4.
%
Et mensus est vestibulum porte : Hebreus sic habet : Et mensus est porticum porte octo cubitorum. Tantum enim occupabat de atrio exteriori ultra portam procedente ab oriente in occidentem.
marg.|
£
.5.
%
Et frontem eius duobus cubitis : De frontibus porte dicit Rabbi Salomon quod sunt pilarii rotundi adherentes muro medio a parte exteriori, unus ad dexteram porte : et alius ad sinistram, elevati sursum ultra totum porte edificium, et spissitudo cuiuslibet sui diametri est duorum cubitorum : et sic exponit quod dicitur hic : Et frontem eius, id est quamlibet duarum frontium.
marg.|
£
.6.
%
Duobus cubitis : scilicet spissitudine : Sed hoc non videtur verum. nam infra dicitur, quod in frontibus erant fenestre oblique ad dandum lumen interius, quod non esset, nisi esset intra frontes concavitas aliqua in qua saltem fieret ascensus sursum per cochleam, que Gallice dicitur vich : {4.1384} hoc autem non potest fieri intra circulum cuius diameter est duorum cubitorum tantum : et ideo melius dicitur, quod frontes iste sunt due turrelle ex utraque parte porte, ut predictum est tante latitudinis, quod intra concavitatem sit ascensus per modum cochlee, et murus circumdans spissus duobus cubitis. In talibus autem turrellis fiunt fenestre oblique : id est stricte exterius, et late interius ad diffusionem luminis, et Gallice vocantur archires. Et sic dicitur : Et frontem eius, id est quamlibet duarum frontium. Duobus cubitis : in spissitudine muri modo dicto. De istis vero frontibus dicunt expositores catholici irrationabilius et magis confuse quam Hebrei, quod propter prolixitatem repetere et improbare hic omitto.
marg.|
£
.7.
%
Vestibulum autem porte : Hebreus sic habet : Porticus autem porte.
marg.|
£
.8.
%
Erat intrinsecus, id est intra portam in atrio exteriori, ut supra dictum est.
marg.|
£
.9.
%
Porro thalami : Hebreus habet : Appenditia ad viam orientalem. In illa enim parte mensurabat, ut predictum est.
marg.|
£.10.%
Tres hinc, et tres inde : scilicet tres ex una parte, et tres ex altera.
marg.|
£.11.%
Mensura una trium : quia quilibet est sex cubitorum.
marg.|
£.12.%
Et mensura una frontium : Quia murus cuiuslibet est spissitudinis duorum cubitorum.
marg.|
£.13.%
Ex utraque parte : scilicet ostii porte.
marg.|
£.14.%
Et mensus est latitudinem liminis porte : Supra mensurata est spissitudo liminis que est procedendo ab oriente in occidentem, hic autem mensuratur latitudo eius que est ab aquilone in austrum, cum dicitur.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1385}
Decem cubitorum : et tanta est apertura ostii inter duos postes.
marg.|
£
.2.
%
Et longitudinem porte, id est altitudinem ostii porte, que vocatur hic longitudo, eo quod est maior dimensio eius.
marg.|
£
.3.
%
Tredecim cubitorum : et tanta est altitudo postium ostii.
marg.|
£
.4.
%
Et marginem ante thalamos cubiti unius, id est sedile pro portariis.
marg.|
£
.5.
%
Et cubitus unus finis utrinque : nam illud sedile non est ante ostium thalamorum : quia impediret ingressum, sed ex utraque parte ostii procedens usque ad finem muri.
marg.|
£
.6.
%
Thalami autem sex cubitorum erant hinc et inde : hoc patet ex dictis.
marg.|
£
.7.
%
Et mensus est portam a tecto : 25 cubitorum. Tantum est enim spatium a tecto thalami primi existentis ex una parte porte usque ad tectum thalami primi existentis ex altera parte porte, ita quod apertura porte tenet 10 cubitos, et spatium ex una parte porte inter aperturam {4.1386} et thalamum 7 cubitos cum dimidio, et tantum ex altera parte porte, qui simul iuncti sunt 25 cubiti, et notabiliter dicit : A tecto thalami usque ad tectum etc. nam a pede thalami usque ad pedem oppositi thalami sunt tantum 23 cubiti. nam margo sive sedile ante thalamos occupabat unum cubitum ex parte una, et alterum cubitum ex parte altera, ab ostio tamen unius thalami usque ad ostium alterius sunt 25 cubiti, quia non est ibi sedile ut predictum est.
marg.|
£
.8.
%
Ostium contra ostium : Sic enim est dispositum ostium thalami ex una parte, quod secundum rectam lineam opponitur ostio thalami ex altera.
marg.|
£
.9.
%
Et fecit frontes, id est mensuravit.
marg.|
£.10.%
Per sexaginta cubitos : Tantum enim sunt elevate a terra.
marg.|
£.11.%
Et ad frontem, id est ante frontem, a parte tamen interiori muri medii.
marg.|
£.12.%
Atrium porte undique, etc. et hoc est atrium exterius, et est quedam platea quadrata.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1387}
Et ante faciem porte : In Hebreo habetur. Et super faciem porte, et est eadem sententia, dum tamen ly ante, significet locum eminentiorem.
marg.|
£
.2.
%
Que pertingebat etc. In Hebreo habetur : Usque ad faciem porticus : et sic patet, quod in translatione nostra vestibulum ponitur pro porticu. Ad huius littere intellectum sciendum quod porticus est edificium supra portam edificatum, tamen transiens ultra portam in atrio exteriori, ut supra dictum est. et habet duas mansiones, scilicet superiorem et inferiorem, et inferior incipit a pede porte, et inde usque ad summitatem superioris mansionis. l. cubiti. Dicitur autem hec porta interior respectu porte claudentis vestibulum, que est in loco vulgi, ut dictum est supra.
marg.|
£
.3.
%
Et fenestras obliquas in thalamis : nam in thalamis sunt fenestre magis stricte exterius, et magis late interius ratione supra dicta.
marg.|
£
.4.
%
Et in frontibus eorum : sunt similiter fenestre oblique, et dicuntur hic frontes porte et frontes thalamorum nam habebant portam ex uno latere, et thalamos ex alio, ut patet in figura.
marg.|
£
.5.
%
Que : scilicet fenestre.
marg.|
£
.6.
%
Erant intra portam, etc. nam sunt in edificiis adherentibus porte undique.
marg.|
£
.7.
%
Similiter autem erant : Hebreus habet : Et in porticibus : dicitur in porticibus per gyrum : quia sicut sunt fenestre in porticu orientalis porte, sic sunt fenestre in porticibus portarum aquilonaris et australis.
marg.|
£
.8.
%
Et ante frontes pictura palmarum celata : In Hebreo habetur : Et in frontibus palme : nam in superiori parte frontium que tendit in acutum, est similitudo palme celata, ut dictum est supra. Et eandem sententiam continet translatio nostra, cum dicitur : Et ante frontes pictura palmarum celata. si ly ante denotet eminentiam, sicut dicitur Ioannis primo d. Qui post me venit ante me factus est, id est superior mihi {4.1388} vel prelatus.
marg.|
£
.9.
%
Et eduxit me ad atrium exterius : Hic describuntur aliqua que sunt ultra portam secundi muri, cum dicitur : Et eduxit me ad atrium exterius. quod est inter murum medium et tertium.
marg.|
£.10.%
Et ecce gazophylacia iuxta : Hebreus habet. Cameras.
marg.|
£.11.%
Et pavimentum stratum lapide : Est enim quedam platea sub divo, pavimentata tamen.
marg.|
£.12.%
Triginta gazophylacia in circumitu : excepto tamen spatio a porticu porte atrii exteriori occupato, et similiter spatio occupato a porticu et vestibulo et thalamis porte atrii interioris que omnia sunt situata in atrio exteriori, ut videbitur infra. De longitudine vero et latitudine istorum gazophylaciorum nihil dicitur in textu, nec de eorum equalitate vel inequalitate, sed de eorum situ dicitur, quod sunt in circumitu pavimenti, non tamen accipitur circumitus pro toto eius ambitu, ut predictum est : et sicut frequenter accipitur circumitus in descriptione huius edificii, ut infra videbitur. Debent igitur gazophylacia situari circa pavimentum orientale decentiori modo quo potest fieri, salvis tamen debitis situationibus aliorum que in textu exprimuntur. Que videtur mihi talis esse, scilicet quod ad latus aquilonare pavimenti ponantur decem que occupant centum cubitos, unum iuxta aliud, et ad latus australe similiter ponantur decem que occupant centum cubitos, unum iuxta aliud. Ad latus autem orientale octo, quatuor ex una parte porte atrii exterioris, et quatuor ex alia parte eiusdem porte que cum ipsa occupant centum cubitos, duo vero residua gazophylacia ponuntur iuxta thalamos porte orientalis atrii interioris, unum ex una parte, et alterum ex altera, que cum ipsa et eius thalamis occupant centum cubitos per modum inferius figuratum. Et ad maiorem distinctionem a thalamis gazophylacia sunt rubei coloris. Sciendum etiam, quod in angulis circa pavimenta ponuntur aliqua gazophylacia, quia non possent habere ostia super pavimentum, quod tamen esse debet.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1389}
Et pavimentum in fronte portarum : In Hebreo habetur : Ad latus portarum. et ponitur singulare pro plurali, scilicet latus pro latera.
marg.|
£
.2.
%
Secundum longitudinem etc. in recta distantia earum ab oriente in occidentem. quasi dicat non solum est pavimentum ad latera portarum declinando ad austrum et aquilonem, sed etiam inter duas portas recte procedendo ab oriente in occidentem.
marg.|
£
.3.
%
Erat inferius : Hoc additur ad ostendendum, quod non loquitur de pavimento alicuius superioris mansionis vel solitarii, et quanta sit dimensio pavimenti inter duas portas predictas, ostenditur cum subditur.
marg.|
£
.4.
%
Et mensus est latitudinem, id est porte atrii exterioris.
marg.|
£
.5.
%
Usque ad frontem : In Hbr. habetur : Usque ad faciem.
marg.|
£
.6.
%
Atrii interioris, id est porte atrii interioris, dicuntur autem hic facies portarum parietes ipsarum ex opposito se mutuo respicientes.
marg.|
£
.7.
%
Extrinsecus centum : per quod ostenditur quod quantitas portarum non includitur in istis centum cubitis, sed excluditur.
marg.|
{4.1390}
£
.8.
%
Ad orientem, id est procedendo ab oriente in occidentem sunt centum cubiti inter duas portas.
marg.|
£
.9.
%
Et aquilonem, id est procedendo ab aquilone in austrum sunt similiter centum cubiti, et dicitur : A facie porte inferioris usque ad frontem. ad designandum, quod in lateribus portarum maior est dimensio pavimenti ab oriente in occidentem, quam inter duas portas, scilicet quantum porta atrii interioris plus intrat atrium exterius quam eius thalami, quod est per septem cubitos vel circiter.
marg.|
£.10.%
Portam vero : Hic consequenter describitur porta aquilonaris que similis est omnino porte orientali : propter quod ex dictis in descriptione illius patet hec littera usque ibi:
marg.|
£.11.%
Quinquaginta cubitorum : longitudinem eius, id est altitudinem que dicitur hic longitudo, eo quod est maior dimensio : A pede enim porte usque ad summitatem edificii supra ipsam sunt. l. cubiti, sicut dictum est de porta orientali.
marg.|
£.12.%
Et latitudinem xxv : cubitorum : que hic accipitur a tecto thalami ex una parte, usque ad tectum thalami ex altera, quod spatium est. xxv. cubitorum : Tantum enim spatium occupabat porta cum frontibus suis ab oriente in occidentem.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1391}
Et septem graduum, etc. Et idem numerus graduum intelligendus est in porta orientali prius descripta, de quibus loquitur ibi scriptura, sed non exprimitur ibi numerus.
marg.|
£
.2.
%
Et porta atrii interioris contra, etc. Hec littera apud Hebreos vocatur decurtata, id est indigens suppletione, sicut est in multis locis sacre scripture, et est sensus : Et porta atrii. scilicet aquilonaris.
marg.|
£
.3.
%
Atrii interioris, id est per quam intratur atrium interius.
marg.|
£
.4.
%
Contra portam aquilonis, id est contra portam aquilonarem atrii exterioris.
marg.|
£
.5.
%
Et orientalem, id est similiter in parte orientali porta atrii interioris est contra portam orientalem atrii exterioris. Iste enim porte secundum lineam rectam sunt opposite in parte orientali et aquilonari et australi, sicut dictum fuit in principio huius edificii.
marg.|
£
.6.
%
Et mensus est a porta : Hec est mensura pavimenti ab aquilone in austrum inter duas portas. In lateribus autem istarum portarum est {4.1392} maior dimensio pavimenti ab aquilone in austrum, quam in lateribus portarum orientalium, eo quod circa istud pavimentum non ponuntur aliqua gazophylacia, ut dicitur infra, mensura autem huius pavimenti ab oriente in occidentem hic tacetur, quia supponitur esse, c. cubitorum : sicut est dimensio pavimenti orientalis ab aquilone in austrum.
marg.|
£
.7.
%
Et eduxit me : Hic consequenter describitur porta australis atrii exterioris, que similis est aliis duabus predictis, propter quod ex dictis patet littera paucis exceptis.
marg.|
£
.8.
%
Et vestibulum eius iuxta mensuras, id est porticum : Sic enim est in Hebreo.
marg.|
£
.9.
%
Et vestibulum, id est porticus in plurali, quod dicitur eo quod tota porticus habet duas mansiones, scilicet superiorem et inferiorem. ut dictum est supra de porticu porte orientalis.
marg.|
£.10.%
Et vestibulum ante fores eius : Hic accipitur proprie vestibulum pro spatio vacuo, quod est ante portam inter thalamos ex una parte et thalamos ex altera, ut dictum est supra.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1393}
In fronte eius, id est in utraque frontium eius, quia super utramque est celata similitudo palme, ut predictum est.
marg.|
£
.2.
%
Et porta atrii, id est porta atrii interioris australis est directe opposita porte australi atrii exterioris.
£
.3.
%
Et mensus est : Hec est mensura pavimenti australis ab austro in Aquilonem.
marg.|
£
.4.
%
Et introduxit : Postquam descripte sunt porte muri medii cingentis atrium exterius, hic consequenter describuntur porte tertii muri cingentis atrium interius. Et dividitur in tres partes secundum tres portas, partes patebunt prosequendo. Circa primum dicitur : Et introduxit, scilicet angelus mensurans edificium.
£
.5.
%
In atrium : mensurando enim portas atrii exterioris ultimo mensuraverat portam australem, ut patet in parte immediate precedenti, ideo mensurando portas atrii interioris incipit a porta australi, que directe respicit portam australem atrii exterioris, ut supra dictum est.
marg.|
£
.6.
%
Et mensus : nam porte atrii interioris sunt omnino similes portis atrii exterioris, exceptis aliquibus que infra exprimuntur.
marg.|
£
.7.
%
Thalamum, id est thalamos.
marg.|
£
.8.
%
Et frontem, id est frontes.
marg.|
£
.9.
%
Et fenestras eius, id est porticum.
marg.|
£.10.%
Quinquaginta cubitos, id est altitudinis que dicitur hic longitudo eo quod est maior dimensio : Tot enim cubiti sunt in pede porte usque {4.1394} ad summitatem porticus sue, ut supra dictum est de aliis portis.
marg.|
£.11.%
Et latitudinis : Et accipitur hic latitudo a termino frontis porte a parte orientali usque ad terminum frontis porte a parte occidentali.
marg.|
£.12.%
Et vestibulum : Hic accipitur proprie vestibulum pro spatio vacuo, quod est ante portam, cuius longitudo est vigintiquinque cubitorum, accipiendo longitudinem ab ostio thalami ex una parte usque ad ostium thalami ex parte opposita, quod est vigintiquinque cubitorum, eo quod ostia thalamorum non habent margines sive sedilia ante se occupantia duos cubitos hinc et inde : et ideo equalis est distantia inter ostia sicut inter tecta, que supra dicta est 25. cubitorum, Et accipitur hec longitudo ab oriente in occidentem.
marg.|
£.13.%
Et vestibulum, id est porticus.
marg.|
£.14.%
Ad atrium, id est in atrio exteriori : et hoc est unum in quo differunt porte atrii interioris, quia non sunt in atrio interiori, sicut porte atrii exterioris sunt in atrio exteriori, ut predictam est.
marg.|
£.15.%
Et palmas eius, id est in frontibus modo supra dicto.
marg.|
£.16.%
Et octo gradus : hoc est secundum in quo differunt porte atrii interioris a portis atrii exterioris, nam iste habent octo gradus, ille vero septem tantum, ut predictum est. Sunt enim edificia ista in pendulo montis, et ideo de loco inferiori ad superiorem describitur ascensus per gradus.
marg.|
£.17.%
Et introduxit me in, etc. Hec est secunda pars, in qua describitur {4.1395} porta orientalis atrii interioris. Et patet littera ex dictis in descriptione portarum precedentium usque ibi:
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
Et vestibulum eius id est atrii : In Hebreo habetur. Et porticus eius ad atrium exterius, scilicet vergens, quia ponitur in atrio exteriori, sicut dictum est de porta australi in parte immediate precedenti : et ideo littera nostra videtur esse corrupta per scriptores vel ignaros correctores. Nam in porta australi iam descripta et aquilonari immediate post describenda non ponitur : Et vestibulum eius, id est atrii exterioris : sed sic : Et vestibulum eius ad atrium exterius, ut patet ex textu. Et accipitur hic vestibulum pro porticu. Potest tamen littera nostra sic exponi, licet aliquantulum extorte. Et vestibulum eius, id est porticus porte orientalis.
marg.|
£
.2.
%
id est atrii exterioris : quasi dicat, cuius situs est in parte atrii exterioris. Cetera patent ex dictis in descriptione aliarum portarum.
marg.|
£
.3.
%
Et introduxit me : Hec est tertia pars, in qua describitur aquilonaris porta interioris atrii. Et patet littera ex dictis in parte precedenti.
marg.|
£
.4.
%
Et per singula gazophylacia etc. Occasione huius littere magister Richardus de sancto Victore, et Dominus Hugo cardinalis dicunt quod sicut in parte orientali sunt gazophylacia, sic in parte aquilonari iungentes hanc litteram littere immediate precedenti, et similiter in parte australi. Ad hoc etiam videtur facere quod supra dixi, scilicet quod illud quod exprimitur in descriptione unius porte, intelligendum est esse in aliis portis, exceptis his que per textum excluduntur, sicut est numerus graduum, qui est alius in portis atrii interioris et situs porticuum, ut supra dictum est, Rabbi Salomon. Hebreus non ponit gazophylacia nisi in parte orientali, quia si essent in parte aquilonari et australi sicut in orientali describendo portas aquilonares et australes, fieret aliqua mentio de gazophylaciis saltem breviter tangendo, sicut fit de porticibus, vestibulis, frontibus, thalamis et fenestris, que omnia simul iuncta et multo magis quodlibet eorum per se sumptum, sunt quid satis minus quam gazophylacia, {4.1396} quorum quindecim simul iuncta secundum latitudines suas occupant centum cubitos in longitudine, et alia quindecim tantum ex parte opposita in atrio exteriori in parte orientali secundum dictos doctores. Quod autem in descriptione portarum australium et aquilonarium fiat replicatio de minimis respective modo predicto, et non fiet de multo maioribus, scilicet gazophylaciis si essent ibi, non est verisimile nec rationabile videtur. Quod autem ad oppositum inducitur de similitudine portarum non valet, quia hoc intelligitur de pertinentibus ad portas, sicut sunt porticus, frontes et huiusmodi. Gazophylacia vero non sunt huiusmodi, cum porte sint propter gazophylacia magis quam econverso, et etiam, separata in situ secundum descriptiones dictorum doctorum. Item ipsi non observant in hoc similitudinem quam pro ratione inducunt. nam in parte orientali ponunt triginta gazophylacia, vigintiquinque ex una parte pavimenti, et vigintiquinque ex altera. In parte vero aquilonari ponunt vigintiquinque tantum ex una parte pavimenti, et similiter in australi. Quod autem obiicitur de textu, cum dicitur. Et per singula gazophylacia ostium in frontibus. non valet. Nam in Hebreo sic habetur : Et gazophylacium et ostium eius in frontibus portarum. Quod exponit Rabbi Salomon sic : Et gazophylacium erat ibi, scilicet in atrio interiori, ut patebit ex sequentibus.
marg.|
£
.5.
%
Ostium eius in frontibus portarum, id est versus frontes illius porte, que frontes aliquantulum transeunt in atrium interius, ut supra dictum est. Porticus autem illius porte est ex altera parte muri interioris in atrio exteriori, ut supra dictum est, et ideo ostium dicti gazophylacii non respicit porticum, sed frontes porte aquilonaris, que ponitur hic in plurali, cum dicitur : In frontibus portarum. nam in illa porta large sumpta sunt tria ostia, scilicet muri interioris, et porticus et vestibuli, que ostia porte dicuntur stricte accipiendo portam, ut supra dictum est. Potest etiam iste passus exponi secundum translationem nostram, cum dicitur : Et per singula gazophylacia ostium in frontibus. nam in atrio interiori sunt plura gazophylacia, ut patebit ex littera sequenti, et ostia eorum non possunt respicere porticus portarum, que porticus sunt in atrio exteriori, sed respicere possunt frontes non solum {4.1397} porte Aquilonaris, sed etiam aliarum quarum frontes partim sunt in atrio interiori modo supradicto. Et ideo melius dicetur, quod in hac parte describuntur aliqua que sunt in atrio interiori, sicut dictum est supra in divisione. Dicit igitur : Et per singula. intra atrium exterius existentia. Ostium in frontibus. diversarum, ut magis videbitur.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
Ibi lavabant holocaustum, id est carnes crematas in altari holocaustorum, quod ab omnibus expositoribus ponitur in atrio exteriori.
marg.|
£
.2.
%
Et in vestibulo porte due mense hinc : Hic interseritur de mensis quarum alique sunt in atrio exteriori, scilicet mense que deserviunt immolationi victime holocausti, eo quod immediate locutus est de holocausto. Dicit igitur : Et in vestibulo porte. scilicet aquilonaris : Et accipitur hic vestibulum pro porticu que est in atrio exteriori, ut sequenter dictum est.
marg.|
{4.1398}
£
.3.
%
Due mense hinc, id est in uno latere.
marg.|
£
.4.
%
Et due mense inde : scilicet in altero.
marg.|
£
.5.
%
Ut immoletur super eas holocaustum, id est victima totaliter cremanda.
marg.|
£
.6.
%
Et pro peccato et pro delicto, id est victima pro peccato commissionis, et pro peccato omissionis, quod dicitur delictum, quasi derelictum.
marg.|
£
.7.
%
Et ad latus exterius, id est extra porticum, iuxta tamen eius parietem.
marg.|
£
.8.
%
Quod ascendit, id est unde ascenditur ad ostium porte Aquilonaris existentis in muro interiori : nam ad illam est ascensus per octo gradus, ut patet ex precedentibus, et illi gradus sunt ante porticum.
marg.|
£
.9.
%
Due mense etc., id est porticum. Cetera patent ex predictis usque ibi:
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1399}
Super quas immolabant, id est immolationem disponebant, nam quatuor sunt pro ipsa immolatione, et quatuor pro vasis immolationis, de quibus subditur.
marg.|
£
.2.
%
Quatuor autem mense ad holocaustum : quarum materia et forma describitur, cum dicitur : De lapidibus quadris. et trina dimensio, cum subditur : Longitudine cubiti unius et dimidii, etc.
marg.|
£
.3.
%
Super quas ponant vasa in quibus immolatur, id est instrumenta immolationi deservientia : secundum enim modum loquendi Hebraicum, instrumenta cuiuslibet artis vocantur communiter vasa. unde Genesis xxvij.a. ubi dicitur : Sume arma tua, pharetram, etc. in Hebreo habetur : Sume vasa tua.
marg.|
£
.4.
%
{4.1400}
Et labia earum palmi unius : Hic accipitur palmus, non secundum longitudinem manus, sed secundum latitudinem : et vocatur Gallice dour, et est dimensio quatuor digitorum ex transverso.
marg.|
£
.5.
%
Reflexa intrinsecus per circumitum : Versus partem superiorem, sicut est in scacariis, et sunt ad hoc hec labia ut vasa super mensas posita, scilicet cultelli et bacini ad recipiendum sanguinem et huiusmodi ibi melius reponantur.
marg.|
£
.6.
%
Super mensas autem carnes oblationis, id est offerende in altari holocaustorum.
marg.|
£
.7.
%
Et extra portam : Hic revertitur ad plenius describendum gazophylacia predicta in atrio interiori existentia, dicens : Et extra portam interiorem, id est atrii interioris.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1401}
Gazophylacia cantorum in atrio interiori : Ex hoc et sequentibus videtur manifeste, quod Richardus de sancto victore, et Hugo cardinalis et alii eos sequentes non dicant bene, dicentes quod nullum edificium nisi solum altare holocaustorum est in atrio interiori, nam gazophylacia cantorum dicuntur hic esse ibi : Nec contra hoc est quod dicitur hic. Et extra portam interiorem, etc. Nam illud quod est ultra portam, vel circa, potest dici extra eam, licet communius dicatur de eo quod est circa, propter quod ad excludendum hunc intellectum, subditur : In atrio interiori : et ad ostendendum in qua parte atrii sunt, subditur.
marg.|
£
.2.
%
Quod erat in latere porte respicientis ad aquilonem :
{4.1402} id est porte aquilonaris.
marg.|
£
.3.
%
Et facies eorum, id est ostia.
marg.|
£
.4.
%
Contra viam australem, id est contra austrum : ut melius apparebit in figura presenti.
marg.|
£
.5.
%
Una ex latere porte orientalis que respiciebat ad viam aquilonis : Hec littera videtur falsificata per scriptores vel imperitos correctores, nam sic debet esse : Unum ex latere porte orientalis : Ibi enim unum est gazophylacium. Quod respiciebat, etc. et sic habemus quatuor gazophylacia in atrio interiori existentia, duo pro cantoribus, et unum supra positum secundum litteram Hebraicam, et hic alterum : et pro quibus sint ista duo subditur.
marg.|
£
.6.
%
Hoc est gazophylacium, quod respicit viam meridianam : Ex transverso.
marg.|
£
.7.
%
Sacerdotum qui excubant in custodiis, etc. supple est.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1403}
Qui excubant in : ne aliquid indecens fiat ibi:
marg.|
£
.2.
%
Porro gazophylacium : frontes porte aquilonaris, ut dictum est, supra que porta est via intrandi atrium interius ab aquilone, sicut meridiana ab austro.
marg.|
£
.3.
%
Sacerdotum, etc., id est ad hoc vigilant : Sicut enim habetur 1Par. 24.b. David amplians cultum divinum instituit 24. sacerdotes maiores aliis, tamen sub summo pontifice, qui ministrarent per hebdomadas successive : et ideo proportionabiliter fuit ordinatum de minoribus sacerdotibus et cantoribus, propter quod in atrio interiori ponuntur quatuor gazophylacia, duo pro cantoribus, et duo pro sacerdotibus, ut maneret ibi tempore hebdomade sue ministrationis. Vel aliter potest dici, quod non manebant ibi de nocte nec comedebant, sed sacerdotes manebant et comedebant in edificiis aquilonari et australi existentibus in lateribus templi, ut infra dicetur : Cantores autem cum aliis Levitis in gazophylaciis existentibus in atrio exteriori in parte orientali : Dicebantur tamen dicta quatuor gazophylacia cantorum et sacerdotum, quia conservabantur ibi instrumenta eorum ministerio necessaria, ut cithare, cymbala et huiusmodi pro cantoribus : Acetabula vero et phiale, thuribula et huiusmodi pro sacerdotibus, ne bis in die pro sacrificio vespertino et matutino oporteret talia exportare et reportare, sicut in ecclesiis nostris remanent frequenter calices libri et vestimenta, et ministri in aliis locis comedunt et iacent.
marg.|
£
.4.
%
Isti sunt filii Sadoch : Hoc dicitur, quia Salomon 3Rg. 2. abiecto {4.1404} Abiathar de summo sacerdotio instituit Sadoch loco eius, et sic summum sacerdotium fuit reductum ad progeniem Eleazari filii Aaron, sicut dictum fuit plenius ibidem. Consequenter ponitur mensura atrii interioris, cum dicitur.
marg.|
£
.5.
%
Et mensus est atrium longitudine centum cubitorum, et latitudine centum cubitorum : Et patet littera : Et in hoc terminatur descriptio partis anterioris edificiorum templi, que incipit ab exteriori muro orientali, et terminatur in latere occidentali atrii interioris : et linea exinde imaginarie protracta usque ad muros exteriores aquilonarem et australem. Ad predicta vero facilius capiendum posui hic figuram predicta representantem, quantum ad lineas fundamentales.
marg.|
£
.6.
%
Et introduxit : Descripta parte anteriori edificiorum templi, hic consequenter describitur posterior, in qua secundum doctores Latinos sunt quinque edificia principalia : scilicet porticus templi, ipsum templum, edificium aquilonare ex uno latere templi, et edificium australe ex altero, et edificium separatum ab occidentali parte templi. Hebrei vero non ponunt istud ultimum edificium, dicentes quod edificium in textu dictum separatum est ipsum templum cum sua porticu. Quod rationabiliter potest dici, nam accipiendo sic templum cum sua porticu, inter ipsum et alia edificia est spatium, et sic est ab eis separatum in situ, similiter in altitudine : nam a terra in sursum excedit alia edificia in quadraginta cubitis vel circiter : similiter dignitate, quia dignius est ceteris edificiis. Sic igitur pars {4.1405} ista in tres partes dividitur, quia primo describitur porticus templi, secundo templum ipsum : in principio sequentis capituli, tertio edificium aquilonare et australe, cap. 42.
marg.|
Ad maiorem intelligentiam dicendorum sciendum quod accipiendo templum cum porticu : Templum habet tres partes. Prima est porticus habens 11. cubitos in latitudine, que accipitur ab Oriente in Occidentem, et 20. cubitos in longitudine secunda latitudinem templi ab Austro in Aquilonem. Secunda est sanctum vel sancta, habens 20. cubitos in latitudine, scilicet ab Austro in Aquilonem : et 60. in longitudine, scilicet ab Oriente in Occidentem. Tertia pars templi est sanctumsanctorum habens viginti cubitos in longitudine et viginti in latitudine : Et accipiuntur iste mensure intra parietes per modum hic figuratum. His premissis ad litteram accedamus : Et introduxit me investibulum templi, id est in eius porticum, ita quod hic vestibulum pro porticu sumitur, et similiter in littera sequenti.
Numérotation du verset
Ez. 40,1
marg.|
£
.1.
%
Et mensus est vestibulum quinque cubitis hinc, id est parietem vestibuli ex una parte ostii.
marg.|
£
.2.
%
Et quinque cubitis inde : ex altera ostii parte, et ostium est latitudinis {4.1406} decem cubitorum, sicut dictum est de aliis portis atriorum. Et hec est longitudo porticus iuxta latitudinem templi, ut predictum est.
marg.|
£
.3.
%
Et latitudinem porte trium cubitorum hinc, etc. Hic accipitur porta pro postibus existentibus ex utraque parte ostii, in quibus sunt quedam celature, et similiter in limine superiori, et quelibet celatura est trium cubitorum latitudinis per modum in margine figuratum.
marg.|
£
.4.
%
Longitudinem autem vestibuli viginti cubitorum, et latitudinem undecim cubitorum : Hoc patet ex predictis.
marg.|
£
.5.
%
Et octo gradibus ascendebatur ad eam :
ly octo, non est de textu, quia non est in Hebreo, ubi sic habetur : Et gradibus ascendebatur ad eam, templum enim cum sua porticu est in summitate montis, et ideo de atrio interiori est ascensus per gradus ad porticum templi, sed numerus graduum non ponitur hic, sed probabiliter potest dici, quod sint xv. sicut in templo Salomonis.
marg.|
£
.6.
%
Et columne erant in frontibus : Frontes hic dicuntur partes due parietis existentes ex utraque parte ostii, quarum quelibet dicitur superius v. cubitorum, et ante illos parietes in porticu erant due columne, una hinc et altera inde, sicut fuit in templo Salomonis, ut habetur tertii Regum septimo.
Numérotation du verset
Ez. 40,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1373}
In vicesimo et quinto anno, etc. Ab isto loco usque ad finem {4.1374} libri huius in expositione litterali posui breviter sensum mysticum, propter quod hic repetere non intendo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_40)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 40), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 16/12/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_40)
Notes :