string(58) "/var/www/html/gloss-e/sources/editions/lyr/GLOSS-lyr37.xml"
Nicolaus de Lyra

Capitulum 18

Numérotation du verset Ez. 18,1 

Et factus est sermo Domini ad me dicens:
Numérotation du verset Ez. 18,2 

quid est quod inter vos parabolam vertitis in proverbium istud
in terra Israel dicentes
patres comederunt uvam acerbam et dentes filiorum obstupescunt
Numérotation du verset Ez. 18,3 

vivo ego dicit Dominus Deus si
erit vobis ultra parabola hec in proverbium in Israel
Numérotation du verset Ez. 18,4 

ecce omnes anime mee sunt
ut anima patris ita et anima filii mea est anima que peccaverit ipsa morietur
Numérotation du verset Ez. 18,5 

et vir
si fuerit iustus
et fecerit iudicium
et iustitiam
Numérotation du verset Ez. 18,6 

in montibus
non comederit
et
oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et
uxorem proximi sui non violaverit
et
ad mulierem menstruatam non accesserit
Numérotation du verset Ez. 18,7 

et
hominem non contristaverit
pignus debitori reddiderit
per vim
nihil rapuerit
panem
suum
esurienti dederit
et nudum
operuerit vestimento
Numérotation du verset Ez. 18,8 

ad usuram
non commodaverit
et
amplius non acceperit
ab iniquitate
averterit manum suam et1 iudicium verum
1 et] om. Weber
fecerit inter virum et virum
Numérotation du verset Ez. 18,9 

in preceptis meis ambulaverit
et
iudicia mea custodierit ut faciat veritatem hic iustus est
vita vivet
ait Dominus Deus
Numérotation du verset Ez. 18,10 

quod
si genuerit filium latronem
effundentem sanguinem et fecerit
unum de istis
Numérotation du verset Ez. 18,11 

et hec quidem omnia non facientem
sed in montibus comedentem et uxorem proximi sui polluentem
Numérotation du verset Ez. 18,12 

egenum et pauperem contristantem rapientem rapinas pignus non reddentem et ad idola
levantem oculos suos abominationem facientem
Numérotation du verset Ez. 18,13 

ad usuram dantem et amplius accipientem numquid vivet non vivet cum
universa detestanda hec fecerit
morte
morietur sanguis eius
in ipso erit
Numérotation du verset Ez. 18,14 

quod si genuerit filium qui videns omnia peccata patris sui que fecit timuerit et non fecerit simile eis
Numérotation du verset Ez. 18,15 

super montes
non comederit et oculos suos non levaverit ad idola domus Israel et uxorem proximi sui non violaverit
Numérotation du verset Ez. 18,16 

et virum non contristaverit pignus non retinuerit et rapinam non rapuerit panem suum esurienti dederit et nudum operuerit vestimento
Numérotation du verset Ez. 18,17 

a pauperis iniuria averterit manum suam usuram et superabundantiam non acceperit iudicia mea fecerit in preceptis meis ambulaverit hic non morietur in iniquitate patris sui
sed vita vivet
Numérotation du verset Ez. 18,18 

pater eius quia calumniatus est et vim fecit fratri et malum operatus est in medio populi sui ecce mortuus est in iniquitate sua
Numérotation du verset Ez. 18,19 

et dicitis
quare non portavit filius iniquitatem patris videlicet
quia filius iudicium et iustitiam operatus est
omnia precepta mea custodivit et fecit illa vita vivet
Numérotation du verset Ez. 18,20 

anima que peccaverit ipsa morietur filius non portabit iniquitatem patris et pater non portabit iniquitatem filii iustitia iusti super eum erit et impietas impii erit super eum
Numérotation du verset Ez. 18,21 

si autem impius egerit penitentiam ab omnibus peccatis suis
que operatus est et custodierit universa precepta mea et fecerit
iudicium et iustitiam vita vivet non morietur.
Numérotation du verset Ez. 18,22 

Omnium iniquitatum eius
quas operatus est non recordabor
in iustitia sua
quam operatus est
vivet
Numérotation du verset Ez. 18,23 

numquid voluntatis mee
est mors impii dicit Dominus Deus et non ut convertatur a viis suis
et vivat
Numérotation du verset Ez. 18,24 

si autem averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes quas operari solet impius numquid vivet
omnes iustitie eius quas fecerat non recordabuntur
in prevaricatione qua prevaricatus est et in peccato suo quod peccavit in ipsis
morietur
Numérotation du verset Ez. 18,25 

et
dixistis non est equa via Domini audite domus Israel numquid via mea non est equa et non magis vie vestre prave sunt
Numérotation du verset Ez. 18,26 

cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem morietur in eis in iniustitia quam operatus est morietur
Numérotation du verset Ez. 18,27 

et cum averterit se impius
ab impietate sua
quam operatus est et fecerit iudicium et iustitiam
ipse animam suam
vivificabit
Numérotation du verset Ez. 18,28 

considerans enim
et avertens se ab omnibus iniquitatibus suis quas operatus est vita vivet
et non morietur
Numérotation du verset Ez. 18,29 

et dicunt filii Israel non est equa via Domini numquid vie mee non sunt eque domus Israel et non magis vie vestre prave
Numérotation du verset Ez. 18,30 

idcirco unumquemque
iuxta vias suas iudicabo domus Israel ait Dominus Deus convertimini
et agite penitentiam ab omnibus iniquitatibus vestris et non erit vobis in ruinam iniquitas
Numérotation du verset Ez. 18,31 

proicite a vobis omnes prevaricationes vestras in quibus prevaricati estis et facite vobis cor novum
et spiritum novum
et quare moriemini domus Israel
Numérotation du verset Ez. 18,32 

quia nolo mortem morientis dicit Dominus Deus revertimini
et vivite.

Capitulum 18

Numérotation du verset Ez. 18,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 81va
Numérotation du verset Ez. 18,1 
marg.| £ .1. % {4.1209} Et factus est : Hec est quarta pars, in qua arguitur malitia populi ex parabola uve acerbe. Et ad intellectum huius cap. sciendum, quod Iudei murmurabant contra iusticiam Dei, dicentes quod iniuste eos puniebat pro peccatis parentum : quod in hoc capitulo ostenditur esse falsum : Pene enim sunt in duplici genere : quia alique sunt corporales, et alique spirituales. Item corporalium alique sunt temporales tantum. alie eterne sicut pene gehenne : Pene vero corporales et temporales sunt quedam medicine, vel eis qui puniuntur, ut cum aliquis flagellatur vel incarceratur ad sui correctionem vel aliis, ut cum aliquis pro malefactis suis occiditur ut alii terreantur, et sic emendentur. Sunt nihilominus tales pene medicine illis qui occiduntur si patienter sustineant : quia valent ad bonum anime sue, ad quod bona corporis finaliter ordinantur : Et talibus penis corporalibus et temporalibus bene puniuntur filii a Deo et ab homine pro parentibus : quia secundum corpus sunt res ipsorum parentum : et sic Deus pro peccato David fecit filium suum de Bethsabee nothum mori. 2Rg. 12. Penis vero spiritualibus non puniuntur a Deo filii pro parentibus, quia secundum animum non sunt res parentum, quia anime immediate a Deo per creationem {4.1210} infunduntur. Et in hoc sensu loquitur istud capitulum in parte, quia quod filii non puniantur pro patribus, pro ratione inducit Dominus, dicens : Ecce omnes anime mee etc. Quia sunt a me creante et infundente : Et quia pene eterne etiam corporales non inferuntur nisi pro peccato mortali et proprio, ideo talibus penis non puniuntur filii pro parentibus. Sciendum tamen, quod filii parentum malorum frequenter imitatores sunt paternorum scelerum, eo quod sunt inter eos nutriti, et facta parentum habent in autoritate maiori, et sic frequenter puniuntur etiam corporaliter pro peccato parentum : Occasionaliter tamen inquantum accipiunt ab eis exemplum sed pro peccatis propriis simpliciter : et hoc modo proceditur in hoc capitulo quia Iudei erant imitatores parentum in idololatria et in aliis facinoribus, et sic iniuste contra Deum murmurabant dicentes quod puniebat eos tantummodo pro peccatis parentum.
marg.| His premissis presens capitulum in duas partes dividitur : quia primo malitia populi arguitur, secundo ad penitentiam inducitur, ibi : Convertimini. Prima in duas : quia primo ponitur parabola tamquam falsa, secundo declaratur per exempla, ibi : Et vir : Circa primum dicitur in persona Dei.
marg.| £ .2. % Quid est quod in vos : Inter vos frequenter de mea iusticia murmurando quasi dicat : Male loquimini.
marg.| £ .3. % Dicentes : patres comederunt uvam acerbam, id est commiserunt peccata Deum exacerbantia.
Numérotation du verset Ez. 18,1 
marg.| £ .1. % {4.1211} Et dentes filiorum, id est filii penam sustinuerunt.
marg.| £ .2. % Vivo ego, id est sicut verum est, quod ego vivo, sic verum est, quod hec parabola non est a vobis rationabiliter dicta, Et accipitur ibi si, pro non, cum dicitur : Si erit vobis etc.
marg.| £ .3. % Ecce omnes anime : Exponatur ut supra.
marg.| £ .4. % Anima que peccaverit, ipsa morietur : Morte culpe et postea morte gehenne, si perseveret in peccatis.
marg.| £ .5. % Et vir si fuerit iustus : Hic ad propositum inducuntur exempla. {4.1212} Et dividitur in duas partes, quia primo ponuntur exempla de perseverantibus in bono vel in malo, secundo, de non perseverantibus, ibi : Si autem impius. Circa primum ponuntur tria exempla, et est primum de patre iusto in iusticia perseverante, et patet littera paucis exceptis. Et vir si fuerit iustus etc. In animo.
marg.| £ .6. % Et fecerit etc. Opera iusticie de facto.
marg.| £ .7. % In montibus non comederit : De sacrificiis idolorum ad eorum reverentiam.
marg.| £ .8. % Et oculos suos non levaverit ad idola : Sperando ab eis bona consequi.
Numérotation du verset Ez. 18,1 
marg.| {4.1213} £ .1. % Pignus debitori reddiderit : Sibi necessarium, secundum quod precipitur Ex. 22.d. quod si accipiat pro pignore operimentum pauperis necessarium sibi de nocte reddat ante solis occubitum : poterat tamen {4.1214} in mane recipere.
marg.| £ .2. % Et iudicium : Quod pertinet ad iudices sive sint ordinarii, sive arbitrarii.
marg.| £ .3. % Vita vivet, ait Dominus Deus : Non solum nature, sed etiam gratie.
Numérotation du verset Ez. 18,1 
marg.| {4.1215} £ .1. % Quod si genuerit : Hic ponitur secundum exemplum de iniusto filio hominis iusti, patet similiter littera paucis exceptis.
marg.| £ .2. % Et fecerit unum, id est de lege prohibitis.
marg.| £ .3. % Hec quidem omnia non facientem, id est omiserit aliqua de preceptis affirmativis. Cetera patent in littera usque ibi:
marg.| £ .4. % Cum universa : Hec detestanda fecerit, li, universa non tenetur hic collective, quia pro singulis incurrit mortem culpe.
marg.| £ .5. % Quod si genuerit filium : Hic ponitur tertium exemplum de filio iusto, patris iniusti qui timore ductus paterna scelera non imitatur : patet littera ex supradictis usque ibi:
marg.| £ .6. % Et dicitis : Quare non etc. Ubi ponitur quedam questio et eius {4.1216} solutio circa predicta : et patet littera.
marg.| £ .7. % Si autem impius : Hic consequenter ponuntur exempla de avertentibus se a suo proposito, et primo de avertente se a malo, secundo, de avertente se a bono : ibi : Si autem : Circa primum dicitur : Si impius etc. Quia non valet nisi sit integra.
marg.| £ .8. % Et custodierit omnia : Quia transgressio unius facit hominem iniustum.
marg.| £ .9. % Omnium iniquitatum, id est ad puniendum eternaliter, punientur tamen bene temporaliter.
marg.| £.10.% Numquid voluntatis mee est mors, id est ut moriatur in impietate sua. Quasi dicat non. Impietas enim non potest esse a Deo volita : punitio autem impietatis bene est ab eo volita, in quantum est iusta.
Numérotation du verset Ez. 18,1 
marg.| {4.1217} £ .1. % Si autem : Hic ponitur exemplum de avertente se a iustitia : et patet littera usque ibi:
marg.| £ .2. % Numquid vivet : Quasi dicat, non, vita gratie que statim perditur per peccatum mortale.
marg.| £ .3. % Omnes iustitie : In gratia existens.
marg.| £ .4. % Non recordabuntur : Ad premiandum eternaliter, si perseveret in malo, si autem recuperet gratiam vivificabuntur, et sic premiabuntur non solum temporaliter, sed etiam eternaliter.
marg.| £ .5. % Et dixistis : Erronee.
marg.| £ .6. % Non est : In sic puniendo.
marg.| £ .7. % Numquid via mea : Quasi dicat, immo, quia sum regula equitatis.
marg.| £ .8. % Cum enim : In tali enim puncto in quali reperitur in morte, in {4.1218} tali iudicandus est, ideo finaliter concluditur. Idcirco unumquemque iuxta vias suas iudicabo etc.
marg.| £ .9. % Convertimini : Hic post reprehensionem malitie ponitur monitio ad penitentiam, cum dicitur : Convertimini. ad Deum.
marg.| £.10.% Et agite : Detestando peccatum.
marg.| £.11.% Ab omnibus : Quia non valet penitentia, nisi sit integra.
marg.| £.12.% Et non erit vobis in ruinam : Scilicet in foveam gehenne.
marg.| £.13.% Iniquitates : Per penitentiam deleta.
marg.| £.14.% Et facite vobis cor : Talis novitas est per gratiam que a solo Deo datur : tamen homo adhoc facit in quantum per liberum arbitrium cum Dei adiutorio se ad hoc disponit, ideo subditur.
marg.| £.15.% Revertimini : Per penitentiam.
marg.| £.16.% Et vivite : Per gratiam que ducit ad vitam glorie sempiternam.
Numérotation du verset Ez. 18,moraliter 
marg.| {4.1209} £ .1. % Et factus est etc. In hoc capitulo secundum litteralem sensum arguitur malitia populi Israel in hoc, quod omnem afflictionem eis provenientem retorquebant in patres precedentes murmurando dicentes, quod hoc eis provenerat propter eorum peccata : et sic patet quod sensus litteralis est totus moralis. Nec videtur mihi addendum, nisi quod in hoc habemus documentum tolerandi mala penalia patienter hec attribuendo nostris demeritis et non alienis. Exemplum habetur ad hoc de quodam monacho scabioso, et pediculoso, qui propter hoc frequenter contra primum {4.1210} hominem murmuravit dicens : Adam tu fecisti mihi ista mala. Et reprehensus super hoc ab abbate non cessabat : propter quod abbas accepit unam aviculam bene vividam, et posuit eam in arca vacua et clavem dedit illi monacho inhibens districte ne illam arcam aperiret : sed recedente abbate, statim ille fuit tentatus aperire. Quod et fecit, et statim avis evolavit : Et tunc ille monachus percepit, quod abbas hoc fecerat ad ipsum de inobedientia convincendum : propter quod abbate redeunte statim culpam recognovit, veniam postulando. Et tunc abbas dixit ei : Cessa murmurare de inobedientia Ade, qui per unam horam noluisti obedire.
Numérotation du verset Ez. 18,additio Burgensis 
prol.| {4.1217} In capitulo 18. ubi dicitur Postilla : Et dixistis erronee, non est equa via Domini.
prol.| Circa hoc Iudei etiam moderni vehementer errant. Est enim determinatum apud eos, quod homo iudicatur iustus vel iniustus, apud Deum secundum numerum meritorum et demeritorum sic quod si aliquis habens plura merita, postea labatur in peccata, dum tamen non fuerint tot peccata numero, sicut fuerint merita, quod talis iudicatur iustus apud Deum, unde : Rabbi Moysi in suo. Deu. ubi tractat de penitentia ca. 3. dicit sic : Quilibet homo cuius merita sunt plura numero quam peccata, iustus est : et cuius peccata sunt plura numero quam merita impius est {4.1218} qui autem habet tot merita sicut peccata mediocris est. Hec ille : Quam sententiam falsam et erroneam, omnes communiter tenent nemine contradicente : Ex qua falsa sententia sequitur, quod si quis habens decem merita, postea committeret novem peccata esset iustus etiam non penitendo de peccatis : quod est maxime erroneum, et contra litteram huius ca. ubi dicitur : Cum enim averterit se iustus a iustitia sua et fecerit iniquitatem, morietur in ea : Et infra. 33.c. Et si dixero iusto quod vita vivet : et confisus in iustitia sua fecerit iniquitatem : omnes iusticie eius oblivioni tradentur, et iniquitate sua quam operatus est, in ipsa morietur. Quod est manifeste contra errorem predictum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 16/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_18)

Notes :