Capitulum 46
Numérotation du verset
Ez. 46,1
Hec dicit Dominus Deus porta atrii interioris que respicit ad orientem
erit clausa sex diebus
in quibus opus fit die autem sabbati
aperietur
sed et in die calendarum aperietur
Numérotation du verset
Ez. 46,2
et intrabit princeps
per viam vestibuli porte de foris
et stabit in limine porte
et facient sacerdotes
holocaustum eius
et pacifica eius et adorabit super limen porte et egredietur porta autem
non claudetur
usque ad vesperam
Numérotation du verset
Ez. 46,3
et adorabit populus terre
ad ostium porte illius in sabbatis
et in calendis coram Domino
Numérotation du verset
Ez. 46,4
holocaustum autem
hoc offeret
princeps Domino in die sabbati sex agnos immaculatos et arietem immaculatum
Numérotation du verset
Ez. 46,5
et sacrificium ephi
per arietem
agnis autem sacrificium
quod dederit manus eius
et olei hin
per singula
ephi
Numérotation du verset
Ez. 46,6
in die autem calendarum vitulum de armento immaculatum et sex agni et arietes immaculati erunt
Numérotation du verset
Ez. 46,7
et ephi per vitulum ephi quoque per arietem faciet sacrificium agnis autem sicut invenerit manus eius et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset
Ez. 46,8
cumque ingressurus est princeps
per viam vestibuli porte ingrediatur et per eandem viam exeat
Numérotation du verset
Ez. 46,9
et cum intrabit populus terre in conspectu Domini in sollemnitatibus qui ingreditur per portam aquilonis ut adoret egrediatur per viam porte meridiane
porro qui ingreditur per viam porte meridiane egrediatur per viam porte aquilonis non revertetur per viam porte per quam ingressus est sed e regione illius egredietur
Numérotation du verset
Ez. 46,10
princeps autem
in medio eorum
cum ingredientibus ingredietur et cum egredientibus egredietur
Numérotation du verset
Ez. 46,11
et
in nundinis et in sollemnitatibus
erit sacrificium ephi per vitulum et ephi per arietem agnis autem erit sacrificium sicut invenerit manus eius et olei hin per singula ephi
Numérotation du verset
Ez. 46,12
cum autem fecerit princeps spontaneum holocaustum
aut pacifica voluntaria Domino aperietur ei porta que respicit ad orientem et faciet holocaustum suum
et pacifica sua
sicut fieri solet in die sabbati et egredietur
claudeturque porta postquam exierit
Numérotation du verset
Ez. 46,13
et agnum eiusdem anni immaculatum
faciet holocaustum quotidie
Domino semper mane faciet illud
Numérotation du verset
Ez. 46,14
et sacrificium
faciet super eo cata mane
mane sextam partem ephi
et de oleo tertiam partem hin ut misceatur
simile
sacrificium Domino legitimum iuge
atque perpetuum
Numérotation du verset
Ez. 46,15
faciet
agnum
et sacrificium et oleum cata mane mane holocaustum sempiternum
Numérotation du verset
Ez. 46,16
hec dicit Dominus Deus si dederit princeps donum
alicui de filiis suis hereditas eius filiorum suorum erit possidebunt ea hereditarie
Numérotation du verset
Ez. 46,17
si autem dederit legatum de hereditate sua uni servorum suorum erit illius usque ad annum remissionis
et
revertetur ad principem hereditas autem eius filiis eius erit
Numérotation du verset
Ez. 46,18
et non accipiet princeps de hereditate populi per violentiam et de possessione eorum sed de possessione sua hereditatem dabit filiis suis ut non dispergatur populus meus unusquisque a possessione sua
Numérotation du verset
Ez. 46,19
et introduxit me per ingressum
qui erat ex latere
porte
in gazophylacia sanctuarii
ad sacerdotes
que respiciebant ad aquilonem et erat ibi locus vergens ad occidentem
Numérotation du verset
Ez. 46,20
et dixit ad me iste est locus ubi coquent sacerdotes pro delicto et pro peccato ubi coquent sacrificium ut non efferant in atrio exteriori et sanctificetur populus
Numérotation du verset
Ez. 46,21
et eduxit me
in atrium exterius
et circumduxit me per quatuor angulos atrii et ecce atriolum erat in angulo atrii atriola singula per angulos atrii
Numérotation du verset
Ez. 46,22
in quatuor angulos atrii atriola disposita quadraginta cubitorum per longum
et triginta per latum
mensure unius quatuor erant
Numérotation du verset
Ez. 46,23
et paries
per circuitum ambiens quatuor atriola et culine
fabricate erant subter porticus per gyrum
Numérotation du verset
Ez. 46,24
et dixit ad me hec est domus culinarum
in qua coquent ministri domus Domini victimas populi
Capitulum 46
Numérotation du verset
Ez. 46,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 85r
b
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 85va
Numérotation du verset
Ez. 46,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1455}
Hec dicit Dominus : Postquam descripta est oblatio principis in spiritualibus, hic consequenter describitur oblatio principis in temporalibus. Et dividitur in duas partes. Nam circa oblationem principis primo describitur modus veniendi. Secundo actus offerendi, ibi: Holocaustum autem. Circa primum dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Porta atrii interioris : Et patet littera expredictis usque ibi:
marg.|
£
.3.
%
Et intrabit etc., id est porticum porte deforis. Tota enim porta illa est extra atrium interius. ut supra descriptum est.
marg.|
£
.4.
%
Et stabit in limine porte : Ita quod non intrabit atrium interius.
marg.|
£
.5.
%
Et facient sacerdotes, id est offerent.
marg.|
£
.6.
%
Et adorabit : ipse princeps.
marg.|
£
.7.
%
Et egredietur : Per eamdem viam, per quam venit facta prius oratione.
marg.|
£
.8.
%
Porta autem non claudetur usque ad vesperam : Et subditur ratio, cum dicitur.
marg.|
£
.9.
%
Et adorabit populus, etc. Ex quo patet illud quod dictum est supra. 44. ca. quod hec porta aperietur principi ad offerendum et comedendum, sed ad eam admittitur populus ad orandum in sabbatis et calendis.
marg.|
£.10.%
{4.1456}
Holocaustum : Hic consequenter describitur actus offerendi. Et primo quantum ab oblationem obligatoriam. Secundo quantum ad voluntariam, ibi, Cum autem fecerit princeps spontaneum. Circa primum dicitur, Holocaustum autem offeret. Quod totum incenditur ad honorem divinum.
marg.|
£.11.%
Sex agnos immaculatos : id est sine defectu alicuius membri. Nam macula non accipitur hic pro pellis varietate, sed pro alicuius membri defectibilitate.
marg.|
£.12.%
Et sacrificium ephi per arietem, etc., id est cum ariete offeret ephi simile.
marg.|
£.13.%
In agnis autem sacrificium et cetera, id est cum sex agnis dictis offeret de simila quantum sibi videbitur scilicet unum ephi aut plura, ita tamen ut quot ephi simile offeret, tot hin olei offeret ad commiscendum cum simule. Consequenter agitur de obligatione principis in calendis, cum dicitur.
marg.|
£.14.%
In die autem : Et ex dictis patet littera usque ibi:
marg.|
£.15.%
Et arietes immaculati : scilicet duos. In Hebreo namque nomen plurale sine additione positum signat binarium. Cetera patent ex dictis usque ibi:
Numérotation du verset
Ez. 46,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1457}
Cumque ingressurus : ubi describitur differentia inter principem et populum in modo veniendi ad orationem et redeundi. Et patet littera usque ibi :
marg.|
£
.2.
%
Princeps autem in : Nam via porte orientalis per quam ingreditur et egreditur princeps, media est inter viam porte aquilonaris, et viam porta australis.
marg.|
£
.3.
%
Cum ingredientibus : id est simul tempore : nam ingressus eius et egressus non impediunt ingressum et egressum populi, eo quod sunt per diversas vias.
marg.|
£
.4.
%
Et in nundinis : id est festivitatibus, in quibus congregatur populus ad sacrificandum, sicut in nundinis ad mercandum. unde in Hebreo hic habetur : In festivitatibus.
marg.|
£
.5.
%
Sacrificium ephi : id est cum quolibet vitulo offertur ephi simile. Et similiter cum quolibet ariete.
marg.|
£
.6.
%
In agnis : scilicet simile cum ipsis oblate.
marg.|
£
.7.
%
Sicut invenerit, id est pro sua voluntate, sicut dictum est supra.
marg.|
£
.8.
%
Cum autem : Hic consequenter describitur oblatio principis voluntaria. Et patet littera usque ibi :
marg.|
£
.9.
%
Et faciet : id est offeret non tantum per se, sed per manus sacerdotum a quorum spectat officium, sicut fieri solet in die sabbati modo supradicto.
marg.|
£.10.%
Et egredietur : scilicet princeps eius oblatione facta.
marg.|
£.11.%
{4.1458}
Claudeturque porta : In hoc differt oblatio principis spontanea ab eius oblatione in sabbatis et calendis, quia non dimittitur porta aperta ut populus veniat ad orandum, sicut dictum est in oblatione principis in sabbatis et calendis.
marg.|
£.12.%
Et agnum : Istam litteram continuat Hieronymus et eum sequentes, ad litteram immediate precedentem, in qua loquitur scriptura de sacrificio principis spontaneo, et non dicitur ibi de quo debeat fieri, propter quod hic consequenter exprimitur quod fiat de agno anniculo immaculato, cum certa mensura vini et olei. Et secundum hoc patet littera. Sed hoc non videtur mihi bene dictum propter duo. Primum est, quia oblatio non est simpliciter spontanea, in qua determinatur offerendi materia. Et ideo sicut offerre est in eius voluntate, ita videtur de animali, scilicet quod offerat quod placet sibi, dum tamen sit animal immolaticium. Plura vero animalia sunt immolaticia preter agnum, sicut hircus, bos, capra : et plura alia animalia. Secundum est, quia sacrificium spontaneum potest interrumpi et omnino pretermitti. de isto vero dicitur, quod fiat quotidie, et quod est sacrificium Domino legitimum iuge atque perpetuum. Et ideo dico sicut dividendo supra dixi, quod post oblationem sacerdotis summi et principis populi : hic consequenter agitur de oblatione iugis sacrificii que in lege precipitur omni die fieri. Et hoc est quod dicitur, Et agnum. id est natum eodem anno quo sumitur ad immolandum.
Numérotation du verset
Ez. 46,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1457}
Faciet : scilicet sacerdos hebdomadarius.
marg.|
£
.2.
%
Holocaustum Domino : id est totum incensum ad honorem divinum. Et dicitur ab holon Grece quod est totum Latine, et cauma quod est incendium.
marg.|
£
.3.
%
Quotidie : quia nulla dies poterat transiri absque oblatione iugi sacrificii.
marg.|
£
.4.
%
Semper mane : quia nullum sacrificium poterat fieri ante illud.
marg.|
£
.5.
%
Et sacrificium faciet : id est cum eo vel consequenter ad ipsum.
marg.|
£
.6.
%
Catamane : Est autem cata propositio Greca, et aliquando accipitur pro trans, ut catagrapho, id est transcribo. Aliquando pro per, ut, catatiphrasim, id est per antiphrasim, Et hoc modo accipitur hic catamane, id est per mane.
marg.|
£
.7.
%
Sextam partem : scilicet : simile. Cetera patent ex dictis.
marg.|
£
.8.
%
Faciet agnum : Repetitio est eiusdem sententie ad maiorem assertionem. Notandum autem hic quod iuge sacrificium veteris legis precipitur fieri bis in die, scilicet vespere et mane, ut patet in Ex. Et in Leviti. non fit mentio nisi de mane. Et per hoc innuitur, quod hec prophetia loquens de futuro loquitur principaliter de iugi sacrificio nove legis, scilicet Eucharistie, in quo offertur quotidie agnus immaculatus Iesus Christus, nec offertur in vespere : quia tunc non celebratur missa nisi ex aliqua necessitate, ut in ordinibus et potissime sabbato sancto propter protractionem officii et aliorum agendorum transit hora nona ante consecrationem hostie. Et similiter in natali Domini celebratur missa de nocte, eo quod tunc Dominus fuit natus de virgine. Sed contra istud dictum videtur esse quod dicitur supra. Agnum eiusdem anni, etc. Christus autem non fuit immolatus primo {4.1458} anno quo fuit natus. Ad quod dicendum quod veritas Hebraica non habet eiusdem anni, sed sic habet : Agnum anni sui. Omnis autem annus est ipsius Christi sicut et omne tempus, Hbr. x 3.b. Iesus Christus heri et hodie, ipse et in secula, maxime tempus gratie, cuius anni dicuntur anni Christi.
marg.|
£
.9.
%
Hec dicit : Hic ponitur tertium incidens quod est de donationibus principis, quia si dederit portionem sue hereditatis uni de filiis suis, remanebit illi filio et heredibus suis. Si autem det alteri durabit donatio usque ad annum iubileum, et non ultra. De possessionibus vero populi sibi subiecti non poterit accipere et filiis suis dare. Ex his dictis patet littera, cum dicitur : Si dederit princeps domum alicui etc.
marg.|
£.10.%
Et introduxit : Hic ponitur quartum incidens, quod est de coquinis : et primo de coquinis pro sacerdotibus, cum dicitur : Et introduxit. scilicet angelus apparens in specie viri.
marg.|
£.11.%
Per ingressum etc. sicut supra descriptum est cum ageretur de gazophylaciis australibus et aquilonaribus habitationi sacerdotum deputatis.
marg.|
£.12.%
Et erat ibi locus : quo erant coquine pro sacerdotibus. Ideo subditur :
£.13.%
Ubi coquent sacerdotes etc. Istorum enim sacrificiorum una pars erat Domini, scilicet adeps, qui in altari holocaustorum comburebatur, et sanguis qui ad crepidinem altaris effundebatur, carnes vero cedunt in usum sacerdotum, ideo sancte dicuntur.
marg.|
£.14.%
Ut non efferant : id est ad loca ubi admittuntur laici.
marg.|
£.15.%
Et sanctificetur populus :tangat rem sanctam, vel communicet cum sanctis, id est sacerdotibus, quod non debet facere : Et sic, sanctificetur, magis hic accipitur per oppositum. Consequenter agitur de coquinis pro popularibus, cum dicitur :
Numérotation du verset
Ez. 46,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1451}
Et eduxit me in atrium exterius : Cuius figura descripta est superius.
marg.|
£
.2.
%
Et ecce atriolum, etc. Quoddam spatium quadratum erat in quolibet angulo exterioris atrii, ita quod murus medius cingens atrium exterius claudebat quodlibet atriolum in duobus lateribus, et murus bassus alia duo latera opposita.
marg.|
£
.3.
%
Quadraginta cubitorum per longum, et triginta per, etc. Et ideo ista atriola quadrata sunt non equilatera, sicut atrium interius describitur equilaterum et murus exterior totius edificii, ut patuit ex precedentibus. Sed de muro medio cingente atrium exterius non habetur aliqua certitudo ex textu, nec ponunt Hebrei ipsum equilaterum.
marg.|
£
.4.
%
Et culine : id est coquine. secundum Hebreos vero culine sunt fornelli, super aquas ponuntur caldarie, et de subtus ignis, et sic in idem redit.
marg.|
£
.5.
%
Subter porticus : scilicet atrii interioris. nam porticus iste sunt fabricate in superiori parte atrii exterioris. Iste vero culine in inferiori eius parte.
marg.|
£
.6.
%
{4.1452}
Per gyrum : id est in quatuor angulis. Ex quo videtur, quod expositores Latini ponentes istas culinas in lateribus porticuum male dicunt. sic enim ponuntur in equali situ montis cum porticibus : hic autem dicuntur expresse esse subter porticus. Item thalami porticuum orientalium secundum descriptionem eorum lumen habere non possunt, sicut et ipsimet concedunt : nisi ex illa parte in qua secundum eos ponuntur coquine. Et sic si super coquinas sit edificium dicti thalami, nullo modo lumen habere possunt. Si autem dicatur, quod sint sub divo, tamen fumus et fetor ascendentes de coquinis reddunt habitationem thalamorum ineptam : propter quod dicendum quod coquine sive culine ponende sunt in atriolis, propter quod immediate post atriola loquitur de coquinis : quod etiam exprimitur cum subditur.
marg.|
£
.7.
%
Hec est, id est locus.
marg.|
£
.8.
%
Culinarum in : id est Levite ad hoc dispositi et instituti.
marg.|
£
.9.
%
Victimas populi : id est illam partem victimarum pacificarum, que cedit in usum offerentium. pars autem que cedebat in usum sacerdotum coquebatur in gazophylaciis sacerdotum, ut supra dictum est.
Numérotation du verset
Ez. 46,additio Burgensis
prol.|
Hoc sacrificium de quo hic fit mentio, non potest exponi de iugi sacrificio, de quo agitur Nm. 28. Nam ibi precipitur cum eo offerri decima pars ephi simile, hic autem sexta pars ephi, ibi etiam quarta hyn olei, hic vero tertia. Ibi etiam precipitur fieri cum eo libamen, quarta pars hyn, hic vero nulla fit mentio de libamine vini. Constat autem, quod Ezechiel non poterat mutare ea que precepta erant in lege Mosaica, presertim in sacrificiis. unde 2Par. 8. Tunc obtulit Salomon holocausta Domino super altare Domini, quod extruxerat ante porticum, ut per singulos dies offerretur in ea iuxta preceptum Moysi. unde expositio Hie. videtur vera, scilicet quod hoc sacrificium est aliud ab illo iugi sacrificio, de quo supra Nm. 28 capitulo predicto, sicut etiam in sabbatis et calendis determinaverat sacrificia per principem offerenda alia a sacrificiis sabbatorum et calendarum, que Numeri predicto capitulo precipiuntur.
prol.|
Ad primum autem quod obiicit Postillator dicendum quod hec oblatio est simpliciter spontanea. Poterat enim princeps eam pretermittere sine peccato : sed si eam voluisset facere, determinatur sibi materia et tempus, que quidem determinatio non tollit spontaneitatem, cum in eius libera voluntate licitum fuerat ei facere et non facere.
prol.|
Ad secundum dicendum quod istud sacrificium poterat omnino pretermitti, quia multa de istis que traduntur ab Ezechiele non imponebant necessitatem precepti prout infra Deo dante dicetur : sed istud sacrificium non poterat interrumpi. nam si princeps acceptasset spontanee, hoc facere tenebatur quotidie continuare. Et propter hoc dicitur de eo quod fiat quotidie, etc. scilicet {4.1452} acceptante principe.
Numérotation du verset
Ez. 46,replica Doering
prol.|
In capitulo 46 ubi dicitur : Et agnum eiusdem anni, etc. quod beatus Hieronymus exponit de materia oblationis principum. Postillator autem de oblatione sacerdotis que dicitur iuge sacrificium. Burgensis autem pro beato Hieronymo dicit Postillatoris expositionem stare non posse : quia Nm. 28 autoritate Dei ponitur forma, quantitas, et qualitas offerendorum in iugi sacrificio. Constat autem Ezechielem legem Mosaicam non posse mutare.
prol.|
Ad quod respondeo quod precepta hic data non sunt Ezechielis sed Dei, cuius est condere legem et interpretari, secundum quantitatem et qualitatem, imo secundum substantiam sacrificiorum, ut patet Christo totaliter ceremonialia auferente, et legem in multis mutante : Nec valet expositio quam Burg. in adiutorium sue opinionis assumit : quia cum de hoc sacrificio dicitur in littera quod debeat fieri quotidie et semper mane, Burgens. exponit, id est principe acceptante quasi a principis voluntate debeat et oporteat Domini preceptum et eius executio dependere, quod falsum videtur : quia si princeps non acceptaverit interrumpitur : et non fit quotidie semper mane : et ita non meretur dici iuge legitimum et sempiternum ; que omnia de hoc sacrificio dicuntur in littera. Nec bene respondet Burgensis rationibus Postilla<toris>. Non prime, quia videtur, quod non fuit illa oblatio spontanea. Nam iuge legitimum et sempiternum non potest dici spontaneum. Et sic fingit Burgensis illud quod dicit. Ad secundam rationem, quod videlicet possit interrumpi, quia tunc non esset semper mane iuge, etc. que in littera dicuntur de hoc sacrificio. Burgen. autem usque ad finem huius libri aliqua dicit valde dubia, sed non probat. Et quia non sunt directe contra Postillatorem, non est prepositi negocii circa ea amplius immorari. Sequitur.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 14/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_46)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 46), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 14/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_46)
Notes :