Capitulum 34
Numérotation du verset
Ez. 34,1
et factum est verbum Domini ad me dicens
Numérotation du verset
Ez. 34,2
fili hominis propheta de pastoribus
Israel propheta et dices pastoribus hec dicit Dominus Deus ve pastoribus Israel qui pascebant semetipsos
nonne greges pascuntur a pastoribus
Numérotation du verset
Ez. 34,3
lac comedebatis
et lanis operiebamini
et quod crassum erat occidebatis gregem autem meum non pascebatis
Numérotation du verset
Ez. 34,4
quod infirmum fuit non consolidastis et quod egrotum non sanastis quod fractum est
non alligastis
et quod abiectum est
non reduxistis quod perierat non quesistis
sed cum austeritate imperabatis eis et cum potentia
Numérotation du verset
Ez. 34,5
et disperse sunt
oves mee eo quod non esset pastor
et facte sunt in devorationem omnium bestiarum agri
et disperse sunt
Numérotation du verset
Ez. 34,6
erraverunt greges mei in cunctis montibus et in universo colle excelso
et super omnem faciem terre dispersi sunt greges mei
et non erat qui requireret
non erat inquam qui requireret
Numérotation du verset
Ez. 34,7
propterea pastores
audite verbum Domini.
Numérotation du verset
Ez. 34,8
vivo ego dicit Dominus Deus quia pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam et oves mee in devorationem omnium bestiarum agri eo quod non esset pastor neque enim quesierunt pastores gregem meum sed pascebant pastores semetipsos et greges meos non pascebant
Numérotation du verset
Ez. 34,9
propterea pastores
audite verbum Domini
Numérotation du verset
Ez. 34,10
hec dicit Dominus Deus ecce ego ipse super pastores
requiram gregem meum de manu eorum et cessare eos faciam ut ultra non pascant gregem nec pascant amplius pastores semetipsos
et liberabo gregem meum de ore eorum
et non erunt ultra eis in escam
Numérotation du verset
Ez. 34,11
quia hec dicit Dominus Deus ecce ego ipse requiram oves meas
et visitabo eas
Numérotation du verset
Ez. 34,12
sicut visitat pastor gregem suum
in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum sic visitabo oves meas et liberabo eas de omnibus locis quo disperse fuerant in die nubis et caliginis
Numérotation du verset
Ez. 34,13
et educam eas de populis et congregabo eas de terris et inducam eas
in terram suam
et pascam eas in montibus Israel
in rivis et in cunctis sedibus terre
Numérotation du verset
Ez. 34,14
in pascuis uberrimis pascam eas et in montibus excelsis Israel erunt pascue eorum ibi requiescent in herbis virentibus et in pascuis pinguibus pascentur super montes Israel
Numérotation du verset
Ez. 34,15
ego pascam oves meas
et ego eas accubare faciam dicit Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 34,16
quod perierat
requiram et quod abiectum erat
reducam et quod confractum fuerat alligabo
et quod infirmum erat consolidabo et quod pingue et forte custodiam
et pascam illas in iudicio
Numérotation du verset
Ez. 34,17
vos autem greges mei
hec dicit Dominus Deus ecce ego iudico inter pecus et pecus arietum et hircorum
Numérotation du verset
Ez. 34,18
nonne satis vobis erat pascuam bonam
depasci
insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis pedibus vestris et cum purissimam aquam
biberetis reliquam pedibus vestris turbabatis
Numérotation du verset
Ez. 34,19
et oves mee his que conculcata pedibus vestris
fuerant pascebantur
et que pedes vestri turbaverant hec bibebant
Numérotation du verset
Ez. 34,20
propterea hec dicit Dominus Deus ad eos
ecce ego ipse
iudico
inter pecus pingue et macilentum
Numérotation du verset
Ez. 34,21
pro eo quod lateribus
et humeris impingebatis
et cornibus vestris ventilabatis omnia infirma pecora donec dispergerentur foras
Numérotation du verset
Ez. 34,22
salvabo
gregem meum et non erit ultra in rapinam
et iudicabo inter pecus et pecus
Numérotation du verset
Ez. 34,23
et suscitabo super ea pastorem unum
qui pascat ea servum meum
David
ipse pascet ea
et ipse erit eis in pastorem
Numérotation du verset
Ez. 34,24
ego
autem Dominus ero eis in Deum
et servus meus David princeps
in medio eorum
ego Dominus locutus sum
Numérotation du verset
Ez. 34,25
et faciam cum eis pactum pacis
et cessare faciam bestias pessimas
de terra
et qui habitant in deserto securi dormient in saltibus
Numérotation du verset
Ez. 34,26
et ponam eos in circuitu collis mei benedictionem
et deducam imbrem in tempore suo pluvie benedictionis erunt
Numérotation du verset
Ez. 34,27
et dabit lignum
agri fructum suum
et
terra dabit germen suum
et erunt in terra sua
absque timore et scient quia ego Dominus
cum contrivero catenas iugi eorum et eruero eos de manu imperantium sibi
Numérotation du verset
Ez. 34,28
et non erunt ultra in rapinam gentibus
neque bestie terre devorabunt eos
sed habitabunt
confidenter absque ullo terrore
Numérotation du verset
Ez. 34,29
et suscitabo eis germen nominatum
et non erunt ultra imminuti fame
in terra neque portabunt amplius opprobria gentium
Numérotation du verset
Ez. 34,30
et
scient quia ego Dominus Deus eorum
cum eis et ipsi populus meus
domus Israel ait Dominus Deus
Numérotation du verset
Ez. 34,31
vos autem greges mei
greges pascue mee
homines estis et ego
Dominus Deus vester dicit Dominus Deus
Capitulum 34
Numérotation du verset
Ez. 34,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 83r
b
Numérotation du verset
Ez. 34,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1329}
Et factum : Hic prophetat specialiter contra pastores Israel : et primo declarat malitiam ipsorum, secundo denuntiat consolationem subditis eorum, ibi : Propterea pastores. Circa primum dicitur.
marg.|
£
.2.
%
Ve pastoribus, id est principibus et falsis prophetis.
marg.|
£
.3.
%
{4.1330}
Qui pascebant : Intenti carnalibus deliciis, et non curantes de suis subditis.
marg.|
£
.4.
%
Lac comedebatis : Bona eorum rapiendo ad victum vestrum et vestitum.
marg.|
£
.5.
%
Et quod : Divitibus crimina capitalia imponendo, ut sic haberetis bona eorum, ut patet de Naboth. 3Rg. 21. Et, scilicet creditur de pluribus aliis esse factum.
marg.|
£
.6.
%
Gregem autem : exemplo bone vite, et verbo sane doctrine.
Numérotation du verset
Ez. 34,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1331}
Quod infirmum : Pronos ad vicia impediendo.
marg.|
£
.2.
%
Et quod : Assuetos in malis revocando.
marg.|
£
.3.
%
Quod confractum : Per impatientiam.
marg.|
£
.4.
%
Non alligastis : Benigne consolando.
marg.|
£
.5.
%
Quod abiectum : De cultu divino per idololatriam.
marg.|
£
.6.
%
Non reduxistis : Ad latriam.
marg.|
£
.7.
%
Quod perierat : Per desperationem.
marg.|
£
.8.
%
Non quesistis : Promittendo eis ex Dei misericordia veniam.
marg.|
£
.9.
%
{4.1332}
Sed cum austeritate, etc. Imponentes eis onera gravia et importabilia.
marg.|
£.10.%
Et disperse sunt oves mee, etc. Per diversa vicia propter defectum boni regiminis et doctrine.
marg.|
£.11.%
Et facte sunt in devorationem, etc., id est demonum vel adversariorum crudelium, scilicet Assyriorum et Chaldeorum, ut patet per predicta in pluribus locis.
marg.|
£.12.%
Erraverunt greges mei in cunctis montibus, id est in locis omnibus ubi colebantur diversa idola.
Numérotation du verset
Ez. 34,1
marg.|
£
.1.
%
Propterea :
{4.1333} Hic consequenter promittitur subditis consolatio : Et dividitur in tres partes, quia primo ponitur necessitas huius consolationis. Secundo consolationis actus ibi: Hec dicit. Tertio modus, ibi : salvabo. Circa primum dicitur. Propterea pastores, id est propter defectum vestri regiminis.
marg.|
£
.2.
%
Audite verbum Domini : Vivo ego dicit Dominus, etc. Compatientis miserie populi sui.
marg.|
£
.3.
%
Pro eo quod facti sunt greges mei in rapinam : Modis predictis.
marg.|
£
.4.
%
Eo quod non esset pastor : Scilicet bonus, sed magis in lupum mutatus, ideo subditur.
marg.|
£
.5.
%
Neque enim quesierunt pastores gregem meum, etc. Et patet littera ex dictis.
marg.|
£
.6.
%
Hec dicit Dominus Deus, etc. Hic consequenter promittitur consolationis actus, cum dicitur in persona Dei.
marg.|
£
.7.
%
Requiram gregem meum de manu eorum, et cessare eos faciam, etc., id est malorum pastorum auferendo, et hoc fuit impletum tempore Christi, ut magis patebit infra tunc enim sacerdotes et scribe aliis onera gravia imponebant, et importabilia, {4.1334} ut habetur Matthei vigesimotertio de quibus liberati sunt fideles per libertatem Evangelii, secundum quod declarat Apostolus in epistola ad Gal. diffuse.
marg.|
£
.8.
%
Ecce ego ipse requiram oves meas, et visitabo eas : Per assumptionem carnis humane.
marg.|
£
.9.
%
Sicut visitat pastor gregem suum in die quando fuerit in medio ovium suarum dissipatarum, sic visitabo oves meas : Misericorditer et benigne.
marg.|
£.10.%
Et liberabo eas de omnibus locis, etc. Congregando eas in unitate fidei et caritatis.
marg.|
£.11.%
Et inducam eas in terram suam, etc., id est in ecclesiam militantem, et postea in triumphantem, que est terra viventium.
marg.|
£.12.%
Et pascam, etc., id est in ecclesia militante per dona gratie, et in triumphante per dona glorie, que designatur hic per pascua uberrima et cetera corporalia : quia spiritualia sub similitudinibus corporalium in scriptura veteris ac novi testamenti frequenter designantur, ut secundum quod dicit Greg. hom. 37. Surgat animus ex his que novit ad ea que non novit : ac per hoc quod novit diligere, discat et incognita amare.
marg.|
£.13.%
Quod perierat : Per defectum regiminis.
marg.|
£.14.%
Requiram : Reducendo ad me per gratiam.
Numérotation du verset
Ez. 34,1
marg.|
{4.1335}
£
.1.
%
Et quod abiectum erat : Per pastorum tyrannidem.
marg.|
£
.2.
%
Reducam : Per benignam consolationem.
marg.|
£
.3.
%
Et quod infirmum fuerat : Per pronitatem ad malum : exemplo malorum pastorum.
marg.|
£
.4.
%
Consolidabo : firmando in bono.
marg.|
£
.5.
%
Et quod pingue et forte custodiam : Suo bono statu. In Hebreo autem habetur. Et quod pingue et forte consumam, id est divites et potentes qui inique oppresserunt pauperes puniam, ideo subditur.
marg.|
£
.6.
%
Et pascam illas in iudicio : Vos etc. Secundum demerita iuste puniendo, eo modo quo dicitur tertio Regum ultim. Tollite Micheam, etc. Et subditur. Mittite virum istum in carcerem, et sustentate eum pane tribulationis, et aqua angustie. Et huic expositioni magis concordat littera sequens, ut videbitur.
marg.|
£
.7.
%
Ecce ego iudico, id est distinguo quantum ad penam et premium.
marg.|
£
.8.
%
Inter pecus : Mansuetum.
marg.|
£
.9.
%
Et pecus : Ferox, id est inter simplices homines et feroces, ideo subditur.
marg.|
£.10.%
Arietem et hircum, id est bonorum et malorum, hoc modo dicitur, Matthei vigesimequinto. c. Statuet oves a dextris hedos autem a sinistris.
marg.|
{4.1336}
£.11.%
Nonne satis vobis, etc., id est sufficere debebat vobis petentibus.
marg.|
£.12.%
Pascua bona depasci, etc., id est melioribus bonis in presenti vita uti.
marg.|
£.13.%
Insuper et reliquias pascuarum vestrarum conculcastis, id est illa unde deberent pauperes vivere dedistis satellitibus vestris. Et eodem modo exponendum est quod dicitur. Et cum purissimam aquam etc.
marg.|
£.14.%
Propterea hec dicit Dominus, id est propter talem iniuriam simplicibus illatam.
marg.|
£.15.%
Ecce ego : Exponatur ut supra.
marg.|
£.16.%
Pro eo quod lateribus et humeris impingebatis : Fortitudine vestra et potentia simplices impugnando.
marg.|
£.17.%
Et salvabo gregem meum, et non erit ultra in rapinam, et cetera : Hic incipit versus in Hebreo, ubi ostenditur per quem fieri debeat ista salus ovium scilicet per pastorem Christum, cum subditur.
marg.|
£.18.%
Et suscitabo super eas pastorem unum qui pascat, etc. Scilicet Christum, secundum quod ipsemet dicit Io. 10.c. Et fiet unum ovile, et unus pastor.
marg.|
£.19.%
Servum meum David, id est regem de semine David, ut dicit Rabbi Salomon per quem intelligit Messiam venturum secundum errorem suum, nos autem Christum qui iam venit in mundum, factus ex semine David secundum carnem, ut patet Mt. 1.
marg.|
£.20.%
Ipse Pascet : Verbo Evangelico, virtutis exemplo.
marg.|
£.21.%
Ego autem Dominus ero : Per Christiane religionis cultum.
Numérotation du verset
Ez. 34,1
marg.|
{4.1337}
£
.1.
%
Servus meus David, id est Christus, qui dicitur servus Dei ratione humanitatis assumpte, in qua minor est patre, secundum quod dicitur Io. 14.d. Pater maior me est.
marg.|
£
.2.
%
Et faciam cum eis pactum pacis, id est legem evangelicam, que est lex amoris, et per consequens pacis.
marg.|
£
.3.
%
Et cessare faciam bestias pessimas : Diminuendo demonum potentiam, que per mortem Christi sunt diminute.
marg.|
£
.4.
%
Et qui habitant in deserto : Religionis.
marg.|
£
.5.
%
Securi dormient : a perturbatione demonum.
marg.|
£
.6.
%
In saltibus, id est locis religiosis separatis a secularibus.
marg.|
£
.7.
%
Et ponam eos in circumitu collis, id est ecclesie militantis.
marg.|
£
.8.
%
Benedictionem : Benedictos pre ceteris.
marg.|
£
.9.
%
Et deducam : Scilicet gratie.
marg.|
{4.1338}
£.10.%
In tempore : Hoc potissime fuit in primitiva ecclesia, quando Spiritus Sanctus descendit super Apostolos in signo visibili, Ast. 2. et postea dabatur aliis per impositionem manuum, Act. 8.
marg.|
£.11.%
Et dabit : Quia adhoc sequebatur multiplicatio bonorum operum in ecclesia.
marg.|
£.12.%
Et erunt in terra : Quia in contumeliis hominum gaudebant, et demonibus imperabant, ut patet in Actibus apostolorum pluribus locis.
marg.|
£.13.%
Et suscitabo eis, id est Christum de semine David nasciturum, in lege et prophetis presignatum et aperte nuntiatum.
marg.|
£.14.%
Et non erunt : Scilicet spirituali ex defectu verbi divini.
marg.|
£.15.%
Neque portabunt amplius : Quia Gentiles ad fidem conversi non inferunt opprobria Christi discipulis, sed magis honorem.
marg.|
£.16.%
Et scient, quia ego Dominus Deus eorum cum : Per experientiam bonitatis mee in beneficiis sibi collatis.
Numérotation du verset
Ez. 34,moraliter
marg.|
£
.1.
%
{4.1329}
Et factum : Scilicet malis, ideo subditur.
marg.|
£
.2.
%
Ve pastoribus : Per malos pastores Iudeorum mystice significantur mali principes et prelati Christianorum, de quibus dicitur.
marg.|
£
.3.
%
{4.1330}
Qui pascebant : Nimis carnaliter et pompatice vivendo.
marg.|
£
.4.
%
Lac comedebatis : Per carnalitatem exquisitam.
marg.|
† Et lanis : Per excessivum apparatum exteriorem.
marg.|
£
.5.
%
Et quod : Divitibus imponendo crimina ad rapiendum eorum temporalia bona.
marg.|
£
.1.
%
{4.1331}
Quod infirmum : Per pronitatem ad peccandum.
marg.|
† Non consolidastis : Firmando exhortationibus vestris in bonum.
marg.|
£
.2.
%
Et quod : Per culpam.
marg.|
† Non sanastis : Inducendo ad penitentiam.
marg.|
£
.3.
%
Quod confractum : Per impatientiam.
marg.|
£
.4.
%
Non alligastis : Per debitam consolationem.
marg.|
£
.5.
%
Quod abiectum : Per excommunicationem.
marg.|
£
.6.
%
Non reduxistis : Procurando eorum absolutionem.
marg.|
£
.7.
%
Quod perierat : Per desperationem.
marg.|
{4.1332}
£
.8.
%
Non quesistis : Reducendo eos ad spem salutis. Affirmationes autem contrarias negationibus istis faciunt boni prelati in spiritualibus et boni principes in temporalibus. Et subditur adhuc de malis.
marg.|
£
.9.
%
Sed cum, Dando afflictionem afflictis.
marg.|
£.10.%
Et disperse, id est Christiani per diversa vicia propter defectum boni regiminis, ideo subditur.
marg.|
† Eo quod : Non enim prelatus vel princeps malus potest dici pastor, sed magis lupus.
marg.|
£.11.%
Et facte, id est demonum, qui potestatem accipiunt super homines propter devia viciorum et subditur pena malorum pastorum ibi :
Numérotation du verset
Ez. 34,moraliter
marg.|
{4.1333}
£
.7.
%
Ecce ego ipse requiram, etc. Scilicet penam debitam inferendo.
marg.|
{4.1334} † Hec dicit Dominus : Istud usque ad finem capituli litteraliter exposui de primo adventu Domini Iesu Christi propter quod de alia expositione spirituali supersedeo quoad presens.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 14/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_34)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 14/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_34)
Notes :