Capitulum 42
Numérotation du verset
Ez. 42,1
Et eduxit me
in atrium exterius per viam ducentem
ad aquilonem et eduxit
me in gazophylacium
quod erat contra separatum edificium
et contra edem vergentem ad aquilonem
Numérotation du verset
Ez. 42,2
in facie longitudinis centum cubitos
ostii aquilonis et latitudinis quinquaginta cubitos
Numérotation du verset
Ez. 42,3
contra viginti cubitos atrii interioris et contra pavimentum stratum lapide atrii exterioris ubi erat porticus
iuncta porticui triplici
Numérotation du verset
Ez. 42,4
et ante gazophylacia
deambulatio decem cubitorum latitudinis ad interiora respiciens vie cubiti unius et ostia earum ad aquilonem
Numérotation du verset
Ez. 42,5
ubi erant gazophylacia
in superioribus humiliora quia supportabant porticus que ex illis eminebant
de inferioribus et de mediis edificii
Numérotation du verset
Ez. 42,6
tristega enim erant et non habebant columnas sicut erant columne atriorum propterea eminebant de inferioribus et de mediis
a terra cubitis quinquaginta1
1 cubitis quinquaginta
S T
Φ
Rusch Clementina
]
om. Weber
Numérotation du verset
Ez. 42,7
et peribolus exterior
secundum gazophylacia que erant in via atrii exterioris ante gazophylacia longitudo eius quinquaginta
cubitorum
Numérotation du verset
Ez. 42,8
quia longitudo erat gazophylaciorum atrii exterioris quinquaginta cubitorum et longitudo
ante faciem templi
centum cubitorum
Numérotation du verset
Ez. 42,9
et erat subter gazophylacia hec introitus ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori
Numérotation du verset
Ez. 42,10
in latitudine periboli atrii quod erat contra viam orientalem in facie edificii separati et erant ante edificium gazophylacia
Numérotation du verset
Ez. 42,11
et via ante faciem eorum iuxta similitudinem gazophylaciorum que erant in via aquilonis secundum longitudinem eorum
sic et latitudo eorum et omnis introitus eorum et similitudines et ostia eorum
Numérotation du verset
Ez. 42,12
secundum ostia gazophylaciorum
que erant in via respiciente ad notum
ostium in capite vie que via erat ante vestibulum separatum per viam orientalem ingredientibus
Numérotation du verset
Ez. 42,13
et dixit ad me
gazophylacia aquilonis et gazophylacia austri
que sunt ante edificium separatum hec sunt gazophylacia sancta in quibus vescuntur sacerdotes qui appropinquant ad Dominum in sancta sanctorum ibi ponent sancta sanctorum et oblationem
pro peccato et pro delicto
locus enim sanctus est
Numérotation du verset
Ez. 42,14
cum autem ingressi fuerint sacerdotes non egredientur de sanctis in atrium exterius et ibi
reponent vestimenta sua
in quibus ministrant quia sancta sunt
vestienturque vestimentis aliis et sic procedent ad populum
Numérotation du verset
Ez. 42,15
cumque complesset
mensuras domus interioris eduxit me per viam porte
que respiciebat ad viam orientalem et
mensus est eam undique per circuitum
Numérotation du verset
Ez. 42,16
mensus autem est contra ventum orientalem
calamo mensure quingentos calamos in calamo mensure per circuitum
Numérotation du verset
Ez. 42,17
et mensus est contra ventum aquilonis2 quingentos calamos in calamo mensure per gyrum
2 aquilonis] aquilonem
Weber
Numérotation du verset
Ez. 42,18
et ad ventum australem mensus est quingentos calamos in calamo mensure per circuitum
Numérotation du verset
Ez. 42,19
et ad ventum occidentalem mensus est quingentos calamos in calamo mensure
Numérotation du verset
Ez. 42,20
per quatuor ventos mensus est illud murum eius undique per circuitum longitudine quingentorum cubitorum et latitudine quingentorum cubitorum dividentem inter sanctuarium et vulgi locum
Capitulum 42
Numérotation du verset
Ez. 42,1
differentia
differentia
marg.|
{LYR#T#.1}
De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 84va
Numérotation du verset
Ez. 42,1
marg.|
{4.1419}
Et eduxit me : Post descriptionem templi quantum ad tres partes eius, scilicet porticum, sanctum, et sanctumsanctorum, et quantum ad appendicia sibi adiuncta, hic consequenter describuntur duo edificia a muris templi per 20. cubitos distantia, unum in parte Aquilonari, alterum in Australi. Et dividitur in duas partes, quia primo describitur hoc duplex edificium, secundo, scriptura revertitur ad murum exteriorem totius edificii describendum, ibi : Cumque complesset. Prima in tres : quia primo describitur edificium Aquilonare, secundo, Australe, ibi : Et erant. tertio usus utriusque, ibi : Et di. ad me. Circa primum primo describitur situs, cum dicitur.
marg.|
£
.1.
%
Et eduxit me etc. Sicut dictum est supra, et patet ex textu, quod templum et edificium Aquilonare et Australe sunt in atrio exteriori. Igitur quomodo potest dici, quod propheta sit eductus de templo ad atrium exterius ? Dicendum quod frequenter circa ecclesias nostras est cimiterium, et similiter totum spatium ecclesie sive templi est cimiterium, et tamen aliquis dicitur exire de ecclesia in cimiterium, et econverso, ita similiter est in proposito.
marg.|
£
.2.
%
Et induxit me in gazophilacium : Aedificium enim Aquilonare secundum totalitatem suam habet centum cubitos in longitudine ab Oriente in Occidentem, et secundum hoc dicitur gazophylacium in singulari, est tamen divisum per parietes interiores ex transverso totius edificii transeuntes, et secundum hoc inferius dicitur gazophylacia in plurali propter plures divisiones, et quodlibet gazophylacium est longitudinis 50. cubitorum secundum latitudinem totius edificii.
marg.|
£
.3.
%
Quod erat contra sepa edificium, id est contra templum.
marg.|
£
.4.
%
Et contra edem, id est appenditiorum edificationem.
marg.|
£
.5.
%
Vergentem ad Aquilonem : Latus enim Aquilonare templi et appenditiorum sibi adherentium, est contra latus Australe Aquilonaris edificii.
marg.|
£
.6.
%
In facie, etc. Tantum enim protenditur longitudo talis edificii.
marg.|
£
.7.
%
Ostii Aquilonis : quasi dicat quamvis latus Australe huius edificii sit contra templum, tamen eius ostia sunt in eius latere Aquilonari. unde in Hebreo ponitur ostium in nominativo et ponitur etiam singulare pro plurali. nam ibi sunt plura ostia, ut exprimitur infra.
marg.|
£
.8.
%
Et latitudinis quinquaginta cubitos : includendo non solum spatium inter parietes, sed etiam parietes et pilarios. nam cap. precedenti dicuntur esse in porticibus atriorum, que sunt edificia multo minora.
marg.|
£
.9.
%
Contra viginti cubitos atrii interioris etc., id est una pars istorum 50. cubitorum est sita ex opposito 20. cubitorum atrii interioris, et reliqua pars contra pavimentum Aquilonare atrii exterioris. Et sic patet, quod illa pars, que est contra atrium interius est 20. cubitorum. nam 20. cubiti unius correspondent 20. cubitis alterius, et reliqua pars eius est 30. cubitorum. Sciendum etiam, quod in istis 20. cubitis atrii interioris includitur spissitudo muri {4.1420} claudentis atrium interius a parte Aquilonis, que spissitudo est 6. cubitorum.
marg.|
£.10.%
Ubi erat porticus iuncta porticui triplici : Secundum Hebreos hec est littera : Exedra contra exedram in triplicibus. Est autem exedra idem, quod camera, vel gazophylacium. Igitur sicut divisiones edificii Aquilonaris dicuntur gazophylacia ita et exedre. Est igitur sensus : exedra contra exedram, id est divisiones edificii Aquilonaris, et divisiones edificii Australis (que per omnia sunt similes) mutuo correspondent, et ex opposito situantur, templo tamen intermedio. In triplicibus. Dicuntur autem edificium Aquilonare et Australe triplicia, et similiter eorum divisiones, eo quod sunt ibi tres mansiones una super aliam.
marg.|
£.11.%
Et ante gazophylacia : Hic secundo describitur quedam via existens inter alia gazophylacia per 20. cubitos, et inter atrium interius protensa ad oppositam partem usque ad 20. cubitos edificii Australis, cum dicitur : Et ante gazophilacia, a parte Orientali.
£.12.%
Deambulatio, id est via.
marg.|
£.13.%
Decem cubitorum latitudinis : Et hec via cap. precedenti dicta est platea centum cubitorum longitudinis.
marg.|
£.14.%
Ad interiora respiciens, id est versus templum.
marg.|
£.15.%
Vie cubiti unius : Secundum enim Richardum de sancto Victore, et Hugonem cardinalem, ibi ponitur quedam via latitudinis unius cubiti, per quam sacerdotes vadunt ad templum. Sed hoc non videtur verum, nam secundum ipsos oportet dicere, quod ista via sit longitudinis 30. cubitorum ad minus. Talis autem via deserviens transitui sacerdotum, debet esse sic lata, quod duo homines ad minus sibimet obviantes, possint transire unus iuxta alium : hoc autem est impossibile in via unius cubiti latitudinis. nam accipitur cubitus humanus, ut patet ex precedentibus : in cuius latitudine non posset transire unus homo grossus, nec unus satis tenuis per tantam vie longitudinem. Ideo dicendum quod via unius cubiti dicitur hic quidam introitus strictus de atrio interiori ad viam 10. cubitorum ductam ex transverso : et inde intratur porticus templi : antequam transit ista 10. cubitorum via. Et per talem modum oblato sacrificio in altari holocaustorum quod est in atrio interiori, procedit sacerdos ad consummandum sacrificium in templo per oblationem incensi. Dicitur autem dictus introitus ita strictus, ut ea, que sunt in templo, minus paterent existentibus in atrio exteriori propter quod etiam post transitum sacerdotis, ille introitus est claudendus. Sciendum etiam, quod iste introitus ex parte templi est unius cubiti : sed ex parte atrii interioris est maioris latitudinis, ut expeditior sit transitus sacerdotis, sicut videmus in fenestris turrium, que vocantur Gallice archiers, quod a parte exteriori habent latitudinem quasi unius palmi, et ex parte interiori duorum vel trium pedum. Ex dictis patet, quod via cubitorum 10. procedendo de gazophylaciis Aquilonaribus versus templum, recte venit ad introitum unius cubiti : et eodem modo procedendo ex parte opposita, scilicet de gazophilaciis Australibus ad templum.
Numérotation du verset
Ez. 42,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1421}
Et ostia : Hec est tertia pars, ubi agitur de situ ostiorum et altitudine gazophilaciorum, cum dicitur : Et ostia eorum, scilicet gazophylaciorum aquilonarium.
marg.|
£
.2.
%
Ad aquilonem : supple respicientia. Dicunt autem doctores Latini, quod ex parte altera istorum gazophylaciorum, sint etiam ostia versus templum, quod est in australi parte respectu aquilonarium gazophylaciorum. Sed hoc non videtur verum. Tum quia scriptura de hoc nullam fecit mentionem. Tum quia terra versus templum est altior 16. cubitorum quam ex parte altera. et ideo versus templum non possunt sic esse convenienter ostia. Item per illa ostia esset ingressus ad locum orationis, et sic inquietaretur a transeuntibus per ostia illa, cum tamen debeat esse quietus : propter quod sicut dicit scriptura, in parte aquilonari tantum sunt hec ostia ponenda. Quod autem ibi sint ostia precise, non habetur ex scriptura, sed habetur quod sunt plura, ex hoc quod dicitur : Ostia. Et secundum Hebreos duo sunt, quia communiter plurale positum sine adiectione, significat numerum binarium, et secundum hoc totum edificium aquilonare dividitur in duas portiones ex transverso : et quelibet portio est 50. cubitorum longitudinis et 50. cubitorum latitudinis comprehensa tamen spissitudine parietum.
marg.|
£
.3.
%
Ubi erant gazophylacia in superioribus : mansionibus.
marg.|
£
.4.
%
Humiliora : In Hbr. habetur, strictiora, id est minus spissa : et est eadem sententia cum translatione nostra : quia sicut superbus dicitur grossus, ita humilis potest dici strictus. Et subditur causa cum dicitur :
marg.|
£
.5.
%
Quia supportabant, id est inferiores mansiones gazophylaciorum, que dicuntur hic porticus : quia per illas est ingressus ad superiores, sicut per porticum est ingressus ad domum.
marg.|
£
.6.
%
Que ex : scilicet medias et superiores mansiones. ideo subditur :
marg.|
£
.7.
%
De inferioribus et de mediis : aquilonaris.
marg.|
£
.8.
%
Tristega enim, id est habentes tres mansiones unam supra aliam.
marg.|
£
.9.
%
Et non habebant : sustentantes.
marg.|
£.10.%
Sicut erant columne atriorum, id est gazophylaciorum in atriis existentium. Sicut enim dictum est supra 40. cap. in atrio exteriori in parte orientali sunt 30. gazophilacia, et in atrio interiori sunt gazophylacia sacerdotum et cantorum hebdomadariorum, et in illis sunt columne sustentantes. In istis autem gazophylaciis que sunt maioris altitudinis et ponderis, non ponuntur tales columne sustentantes, sed murus spissus et fortis cum bonis pilariis : iste tamen murus est spissior in inferioribus mansionibus quam in mediis, et in mediis quam in superioribus secundum magnitudinem maioris ponderis supportati, et propter hoc dicitur supra quod gazophylacia sunt in superioribus humiliora, id est strictiora, quia murus mediarum mansionum est minus spissus, quia retractus est a parte exteriori, et per consequens est strictior quam inferior mansio. Et eodem modo dicendum est de superiori respectu medie.
marg.|
£.11.%
Propterea eminebant, etc. superiores mansiones.
marg.|
£.12.%
De inferioribus et de mediis, id est quia murus inferiorum mansionum est ita fortis, ideo mansiones superiores possunt tantum elevari.
marg.|
£.13.%
Et peribolus : Hec est quarta pars, in qua describitur murus claudens edificium aquilonare ab orientali parte secundum quod dicit {4.1422}
Rabbi Salomon et hoc quia ex illa parte est via veniendi ad gazophylacia in edificio aquilonari contenta. Dicit igitur. Et peribolus, id est murus claudens a parte orientis : Et dicitur a peri quod est circum, et ambulo as : quia iuxta murum illum est deambulatio sive via per quam sacerdotes de templo et atrio veniunt ad gazophylacia aquilonaria, et econverso.
marg.|
£.14.%
Exterioris : Hoc dicitur ad differentiam muri dividentis totum edificium australe per medium ex transverso : propter quod est interior murus, et ex parte occidentis habet tria gazophylacia, unum super aliud, et tria similiter ex parte orientis.
marg.|
£.15.%
Secundum gazophylacia, id est protensus est iste peribolus secundum longitudinem huiusmodi gazophylaciorum, que accipitur ex transverso totius edificii aquilonaris.
marg.|
£.16.%
Que erant, id est iuxta viam sacerdotum predictam.
marg.|
£.17.%
Atrii exterioris : Sicut dictum est supra templum et ista gazophylacia sunt in atrio exteriori et per consequens ista via.
marg.|
£.18.%
Ante gazophylacia, id est ex parte orientali que est anterior respectu istorum gazophilaciorum, sicut et totius edificii pars orientalis dicitur anterior, et pars occidentalis posterior, ut dictum est supra ca. 40.
marg.|
£.19.%
Longitudo eius, id est dicti periboli. Quinquaginta cubitorum. Et subditur ratio.
marg.|
£.20.%
Quia longitudo erat gazophylaciorum : in edificio aquilonari contentorum.
marg.|
£.21.%
Quinquaginta cubitorum : quia tanta est latitudo totius edificii aquilonaris, secundum quam accipitur longitudo istorum gazophylaciorum, eo quod eorum ostia sunt in latere aquilonari totius edificii, ut dictum est supra. Dicuntur etiam ista gazophylacia atrii exterioris, eo quod sunt in ipso sita, ut dictum est supra.
marg.|
£.22.%
Et longitudo ante faciem : Ista est platea que supra 41. cap. dicitur latitudo centum cubitorum, de qua fit iterum mentio : quia per illam est via sacerdotum de templo ad ista gazophylacia per magnam partem.
marg.|
£.23.%
Et erat subter gazophylacia : nam eorum ostia sunt in inferioribus mansionibus, et in parte aquilonari ubi est terra demissior propter pendulum montis.
marg.|
£.24.%
Ab Oriente ingredientium : Licet enim venientes de templo ad hec gazophylacia, irent recte contra aquilonem usque ad angulum edificii aquilonaris clausum muro orientali et aquilonari, tamen ex illo angulo ad ostia gazophylaciorum est processus ab oriente in occidentem, ut in figura patet : et de facili sine figura potest imaginari. Et propter hoc non dixit propheta ab oriente venientium ad ea, sed ab oriente ingredientium in ea de atrio exteriori. Similis modus loquendi est, sicut cum dicitur apud nos aliquis in ecclesiam ingredi de cimiterio quamvis ipsa sit in cimiterio, ut dictum est supra.
marg.|
£.25.%
In latitudine : Post descriptionem aquilonaris edificii, hic consequenter describitur edificium australe, quod est per omnia aquilonari simile. Et quia descriptionem predictam terminavit in via veniendi et introeundi gazophylacia in edificio aquilonari contenta, ideo describendo gazophylacia australia, quasi continuans se precedentibus incipit a via veniendi de atrio interiori ad ipsa : que est eadem cum via veniendi de templo ad ipsa, eo quod hec via continetur ex una parte inter templum{4.1423} et atrium interius ex altera : Dicit igitur : In latitudine periboli, id est in spissitudine muri.
Numérotation du verset
Ez. 42,1
marg.|
£
.1.
%
Atrii : scilicet interioris quod dicitur atrium antonomastice propter altare holocaustorum, ubi offerebantur sacrificia.
marg.|
£
.2.
%
Quod erat contra : respectu templi : ideo subditur.
marg.|
£
.3.
%
In faciem edificii separati, id est templi cuius ingressus, qui hic dicitur facies est versus Orientem : et supplendum est, quod in peribolo atrii est ostium, per quod est exitus ad viam ducentem ad gazophylacia Australia, et istud ostium supra dicitur via unius cubiti.
marg.|
£
.4.
%
Et erant ante edificium : In Hebreo habetur : Ante templum. Ideo per edificium hic intelligitur templum.
marg.|
£
.5.
%
Gazophylacia : scilicet Australia, sicut dictum est, de Aquilonaribus ex parte altera.
marg.|
£
.6.
%
Et via, id est veniendi ad gazophylacia.
marg.|
£
.7.
%
Ante faciem, id est ante murum Orientalem ipsorum.
marg.|
£
.8.
%
Iuxta similitudinem : nam in omnibus sunt similia, propter quod ex dictis supra patet littera usque ibi:
marg.|
£
.9.
%
Et ostia eorum etc., id est ad Austrum. Videtur quod deberet dicere ad Aquilonem, quia loquitur de similitudine gazophylaciorum Australium ad Aquilonaria. Dicendum quod hec similitudo est mutua et ad hoc exprimendum loquitur hic de ostiis gazophylaciorum Aquilonarium assimilando ea ostiis gazophylaciorum Australium, ac si dicat, sicut Australia sunt similia Aquilonaribus, sic econverso. Potest etiam aliter exponi de ostiis gazophylaciorum Australium sic : Et ostia eorum. scilicet gazophylaciorum Australium.
marg.|
£.10.%
Secundum ostia : et supplendum est Aquilonarium, eo quod de ipsis supra locutus est, quod subditur.
marg.|
£.11.%
Que, scilicet ostia refertur ad ostia gazophylaciorum cum Australium.
marg.|
£.12.%
Erant in via, id est sicut ostia gazophylaciorum Aquilonarium respiciunt ad Aquilonem, sic ostia gazophylaciorum Australium respiciunt ad Austrum.
marg.|
£.13.%
Ostium in : supple est, quia supra dictum est quod in spissitudine muri Occidentalis est introitus strictus, propter quod dicitur via unius cubiti, et non est supra in textu expressum, quod ibi sit ostium : ideo hic exprimitur, cum dicitur : Ostium in. Dicitur autem caput vie locus unde est processus ad diversa loca, sicut dicitur supra 21. Stetit rex Babylonis in capite duarum viarum. A loco vero, qui est inter ostium istud et porticum templi incipit progressus versus gazophylacia Australia ex parte {4.1424} una, et versus Aquilonaria ex parte altera : ideo vocatur caput vie.
marg.|
£.14.%
Que via erat ante vestibulum, id est ante porticum templi, quod dicitur edificium separatum. In Hebreo habetur : Ante clausuram organizationis : et redit in eandem sententiam, tamen par alium modum, ad cuius intellectum sciendum, quod sicut supra dictum est ab atrio interiori est ascensus per 25. gradus sicut in templo Salomonis, in quibus stabant cantores tempore Salomonis : propter quod et 25. Psalmi vocantur cantica graduum, ad huius similitudinem ponuntur gradus in hoc edificio. In summitate vero horum graduum est ostium latitudinis cubiti unius predictum, et vocatur clausula organizationis, quia claudit inter gradus ubi est organizatio cantorum : et viam, que inter ipsum et templi porticum, propter quod ista eadem via est ante templi porticum ex una parte, et ante clausuram organizationis ex altera : Verumtamen quia hec clausura organizationis est a parte Orientali huius vie, ideo subditur : Per viam Orientalem.
marg.|
£.15.%
Et dixit : Post descriptionem gazophylaciorum Aquilonarium et Australium, hic consequenter describitur usus eorum cum dicitur : Et dixit. Angelus hec ostendens.
marg.|
£.16.%
Gazophylacia Aquilonis et gazophylacia : predescripta.
marg.|
£.17.%
Que sunt ante edificium separatum, id est ex utraque parte templi sita.
marg.|
£.18.%
Hec sunt gazophylacia, id est sanctis usibus deputata.
marg.|
£.19.%
In quibus vescuntur : alias. vestiuntur. Ad ministrandum.
marg.|
£.20.%
Ibi, id est gazophylaciis dictis.
marg.|
£.21.%
Ponent : scilicet sacerdotes.
marg.|
£.22.%
Sanctasanctorum, id est ea que sunt necessaria ad ministeria in sanctosanctorum.
marg.|
£.23.%
Et oblationes pro peccato et pro delicto, id est partes de istis oblationibus, que cedunt in usum sacerdotum : nam secundum legem comedi debent in loco sancto.
marg.|
£.24.%
Cum autem ingressi fuerint sacerdotes : gazophylacia dicta.
marg.|
£.25.%
Non egredientur de sanctis : in atrium exterius. Atrium exterius hic non potest accipi generaliter : nam sic accipiendo gazophylacia ista sunt in atrio exteriori, sicut frequenter dictum est supra, sed accipitur partialiter pro illis locis ad que ad mittebatur populus, ut magis patet ex sequentibus.
marg.|
£.26.%
Et ibi, id est in dictis gazophylaciis.
marg.|
£.27.%
Reponent vestimenta sua in quibus ministrant : Domino.
marg.|
£.28.%
Vestientur, etc. Et sic procedent ad populum, scilicet ad loca atrii exterioris ad, que admittitur populus.
Numérotation du verset
Ez. 42,1
marg.|
£
.1.
%
{4.1425}
Cumque complesset, etc. Superius descripte sunt interiorum mensure, hic consequenter describuntur exteriorum mensure. Sciendum tamen, quod expositores Latini dicunt quod hic describitur mensura muri medii, qui dividit inter atrium exterius, et locum vulgi : et mensura cuiuslibet lateris est quingentorum cubitorum, quod probant per hoc quod ponitur in fine huius capituli. Per quatuor ventos mensus est murum eius undique per circumitum longitudinem quingentorum cubitorum, et latitudinem quingentorum cubitorum, dividentem inter sanctuarium et vulgi locum. Sed contra hoc est quod premittitur de mensura eiusdem muri expressius et magis diffuse : quod enim in fine capituli dicitur : Per quatuor ventos mensus est, etc. est recapitulatio brevis sententie precedentis, de qua dicitur : Mensus est autem contra ventum orientalem calamo mensure quingentos, etc. Calamus vero continet vj. cubitos, ut dictum est supra 40 capitulo quinquies vero sex faciunt 30 et sic latus orientale muri qui mensuratur hic, habet tricesies 100 cubitos, qui faciunt tria milia cubitorum. Ad hoc autem respondent, quod sicut quelibet pars panis est panis, ita quelibet pars calami est calamus : et sic quantitas unius cubiti in calamo signata dicitur hic calamus. Ad hoc etiam probandum inducunt quod dicitur in textu. In calamo mensure. quasi dicat non in totali calamo, sed in una eius parte, que continet cubiti quantitatem. Dicunt enim et verum est quantum ad hoc, quod sex cubiti sunt distincte signati in calamo totali : nam mensure supra descripte alique dicuntur unius cubiti, alie duorum, alie trium, alie quatuor, etc. Sed dictum eorum, scilicet et cubitus dicatur calamus, non potest stare cum veritate Hebraica, ut magis patebit in fine huius ca. ubi translatio nostra est corrupta. Nec etiam potest stare cum ratione : nam hoc nomen calamus equivocum est ad significandum rem nature, et ad significandum quantitatem mensure, que est sex cubitorum. Et hoc secundo modo accipitur calamus in tota ista descriptione, ut patet ex supradictis xl. ca. Nunc autem ita est, quod licet quelibet pars calami sit calamus inquantum calamus est res nature, non tamen sic est ut signat quantitatem mensure. Ad hoc autem est exemplum sensibile in Normania ulna vocatur virga : Et sic virga equivoce dicitur de re naturali et de ulna : et licet quelibet pars virge sit virga prout dicitur de re naturali. non tamen quelibet pars virge est virga, ut est nomen ulne : sed sola ulna integra dicitur virga, et medietas eius dimidia virga, et quarta pars unum quartarium. Quod autem inducunt illud quod sequitur : In calamo mensure, non est pro eis, sed magis contra {4.1426} eos : nam per hoc ostenditur manifeste quod calamus non accipitur hic prout est res nature, sed prout est determinata quantitas mensure, scilicet sex cubitorum. Et sic patet propositum, scilicet quod calamus non posset dici unus cubitus, nec econverso. Item si sic acciperetur, eo quod quelibet pars calami potuit dici calamus, ut dicunt, eadem ratione posset dici de dimidio cubito, et de duobus cubitis et de tribus, etc. et sic in tota descriptione huius edificii ubicumque exprimitur mensura nomine calami, nihil esset certum, eo quod indifferenter posset accipi pro toto calamo et singulis eius partibus : et per consequens dictum istorum destruit ipsorum dicta superiora pro magna parte. At textum autem quem pro se inducunt de fine huius capituli dicetur ibi: Dico igitur cum Rabbi Salomon. Quod hic describitur mensura muri exterioris totum edificium claudentis. Et hoc patet ex modo loquendi, cum dicitur : Cumque complesset mensuras domus, etc. scilicet angelus in specie viri.
marg.|
£
.2.
%
Mensuras domus : Ex quo videtur, quod includit omnia prius mensurata : inter que continentur plura extra murum medium existentia, scilicet thalami portarum atrii exterioris, et vestibula earum, et domuncule edificate super portas muri exterioris pro excubiis, sicut ex precedentibus patet.
marg.|
£
.3.
%
Eduxit me : Extra totum edificium.
marg.|
£
.4.
%
Per viam porte, id est per portam orientalem primam.
marg.|
£
.5.
%
Et mensus : scilicet spatium latitudinis porte et muri orientalis ex utraque eius parte.
marg.|
£
.6.
%
Per circumitum, id est a parte exteriori que longior est interiori 12. cubitis propter spissitudinem murorum que est sex cubitorum : et sic pars interior restringitur sex cubitis in qualibet eius extremitate.
marg.|
£
.7.
%
Mensus est, id est partem muri orientalem : Quatuor enim venti principales frequenter accipiuntur in scriptura, et etiam in communi modo loquendi pro quatuor partibus mundi, scilicet oriente, occidente, aquilone et austro.
marg.|
£
.8.
%
Quingentos calamos, etc. qui faciunt tria milia cubitos, ut dictum est supra.
prol.|
Et hoc modo exponatur littera de tribus aliis partibus usque ibi :
marg.|
£
.9.
%
Per quatuor ventos mensus est, etc. ubi ponitur recapitulatio brevis dictorum.
marg.|
£.10.%
Longitudinem : Latera enim muri exterioris sunt equalia. Ex hoc autem quod ponitur hic cubitorum in aliquibus libris, arguunt expositores Latini communiter, quod per calamos predictos intelliguntur cubiti. ut predictum est et male : nam in Hebreo non ponitur cubitorum, sed absolute ponitur : Longitudinem quingentorum et latitudinem.
marg.|
{4.1427} Ex quo patet, quod iste numerus refertur ad calamos predictos, propter quod Hieronymus super Ez. retractat quantum ad hoc translationem dicens, quod ex celeritate transferendi male posuit hic cubitorum : propter quod libri Latini bene correcti non habent : cubitorum.
Numérotation du verset
Ez. 42,1
marg.|
£
.1.
%
Dividentem inter sanctuarium : In Hebreo vero sic habetur : Dividentem inter sanctum et vile : Quidquid autem est intra murum exteriorem dicitur sanctum, etiam spatium inter murum exteriorem et medium contentum, quia divino cultui deputatum : nam ibi est orationis {4.1428} locus, ut supra dictum est xl. ca. propter quod Dominus de illo loco eiecit vendentes et ementes, Io. 2 tamquam de loco sancto. Quod autem est extra murum exteriorem dicitur vile, quia non est divinis usibus applicatum. Notandum quod magister Richardus de sancto victore quidquid nititur probare de mensuris atriorum, et murorum ipsorum, fundat super hoc quod medius murus sit. cccc. cubitorum in quadro prout dicitur hic secundum suam opinionem que videtur falsa, ut dictum est : propter quod non videtur valere quod dicit de dictis mensuris excepta mensura atrii interioris que dicitur in textu centum cubitorum per quadrum.
Numérotation du verset
Ez. 42,additio Burgensis
prol.|
{4.1427} In capitulo 42 ubi dicitur in postilla. Dividentem inter sanctum et vile, Ubi nos habemus : Dividentem inter sanctum et vile, in Hebreo habetur : {4.1428} Dividenter inter sanctum et prophanum : quod videtur magis proprie dictum, quia vile pretioso opponitur, prophanum autem sancto.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 14/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_42)
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (Ez. 42), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2026. Consultation du 14/01/2026. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=37&chapitre=37_42)
Notes :