Hugo de Sancto Caro

Capitulum 15

Numérotation du verset Idc. 15,1 

Post aliquantulum1 autem temporis, cum dies triticee messis instarent, venit Samson invisere, volens uxorem suam et attulit ei hedum de capris. Cumque cubiculum eius solito vellet intrare, prohibuit illum2 pater illius3 dicens:
1 aliquantulum ΨD Ω M ΩS Ω X Rusch Clementina ] aliquantum ΩJ ΩL ΩP Ed1530 Weber |
2 illum Ω M ΩS Ω X Rusch ] eum ΩJ ΩL ΩP Weber |
3 illius ΩS ΩJ Ω X ΩL ΩP Rusch Weber ] eius Ω M (hapax) |
Numérotation du verset Idc. 15,2 

Putavi quod odisses eam et ideo tradidi illam amico tuo. Sed habet sororem que iunior et pulchrior illa est; sit tibi pro ea uxor.
Numérotation du verset Idc. 15,3 

Cui Samson respondit4: Ab hac die non erit culpa in me contra Philisteos. Faciam enim vobis mala.
4 S. r.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 15,4 

Perrexitque et cepit trecentas vulpes caudasque earum iunxit ad caudas et faces ligavit in medio
Numérotation du verset Idc. 15,5 

quas igne succendens dimisit ut huc illucque discurrerent. Que statim perrexerunt in segetes Philistinorum. Quibus succensis et comportate iam fruges et adhuc stantes in stipula concremate sunt in tantum ut vineas quoque et oliveta flamma consumeret.
Numérotation du verset Idc. 15,6 

Dixeruntque Philistiim: Quis fecit hanc rem? Quibus dictum est: Samson gener Thamnathei quia tulit uxorem eius et alteri tradidit hec operatus est. Ascenderuntque Philistiim et combusserunt tam mulierem quam patrem eius.
Numérotation du verset Idc. 15,7 

Quibus ait Samson: Licet hec feceritis tamen adhuc ex vobis expetam ultionem et tunc quiescam.
Numérotation du verset Idc. 15,8 

Percussitque eos ingenti plaga ita ut stupentes suram femori imponerent
et descendens habitavit in spelunca petre Etham5.
5 Etham Λ H L F² ΠC ΣM B ΦP ΘH P ΨFM Rusch ] Ethan ΩSM, Etam Ed1530 Clementina , Aetham Weber
Numérotation du verset Idc. 15,9 

Igitur ascendentes Philistiim in terram6 Iuda castrametati sunt7 in loco qui postea vocatus est Lechi8, id est Maxilla, ubi9 eorum fusus est10 exercitus.
6 terram Λ ΠD B Amiatinus ΦRAZGV²P ΘM P Ψ M Ω ΩL Clementina ] terra ΩP Ed1530 Weber |
7 sunt Π Σ Φ Ψ Ω MS ΩJ ΩL Ed1530 Clementina ] + et ΩP Weber |
8 Lechi Amiatinus M Ω JP Ed1530 Clementina ] Lethi ΠC Σ ΨDF ΩSP, Lebi Ω M, Lehi ΩL Weber |
9 ubi L ΦZ²VP ΨBD*FM Ω MS ΩJ ΩL ΩP Ed1530 Clementina ] om. Cor2 (antiq. sine adverbio UBI inchoa versum) Weber |
10 f. e. Cava X ΣM Amiatinus ΨF Ω MSJ²P Ed1530 ] inv. Weber , effusus est ΨBDM Cor2 +3 ( add. post. m. marg. “antiqui: effusus”) ΩJ* ( cancel. ef-) ΩL Clementina |
Numérotation du verset Idc. 15,10 

Dixeruntque ad eos de tribu Iuda: Cur ascendistis adversum nos? Qui responderunt: Ut ligemus Samson venimus et reddamus ei que in nos operatus est.
Numérotation du verset Idc. 15,11 

Descenderunt ergo tria millia virorum de Iuda ad specum silicis Etham. Dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philistiim imperent nobis; quare11 hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi sic12 feci eis.
11 quare ΩJ² ΩP Rusch Weber ] + ergo Λ L B² T Φ P Cor3 (aliter: QUARE ERGO) ΩJ* ( cancel. ) ΩL Ed1530 |
12 sic] om. ΩJ ΩL ΩP Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,12 

Ligare inquiunt te13 venimus et tradere in manus Philistinorum. Quibus Samson14: Iurate, ait, et spondete15 mihi quod non occidatis me16.
13 i. t. ΩL Rusch Weber cett.] inv. ΩP |
14 Quibus Samson Rusch Ed1530 Clementina ] Quibus respondit M ΦZ² ΨBDF Amiatinus ΩP, Quibus respondit Samson ΩSJL, respondit Λ ΣO B; « PHILISTINORUM quod sequitur QUIBUS RESPONDIT SAMSON plures antiq. non habent, hebr.: ET DIXIT EIS SAMSON » Cor1 ; « plures antiq. non habent QUIBUS RESPONDIT SAMSON , hebr. hab. ET DIXIT EIS SANSÔ » Cor3 ; « PHILISTINORUM IURATE ET SPONDETE MIHI antiq. propter frequentes responsiones nihil ponunt, licet hebr. habeat hoc: QUIBUS RESPONDIT SAMSON ; similiter 3Rg. 18, 8 EGO VADE, Lc. 7, 40-41 MAGISTER DIC. DUO DEBITORES sic et hic, sed quidam interposuerunt AIT, modo alii deleverunt et posuerunt QUIBUS RESPONDIT SAMSON ; diversitas hec contra se attestatur » Cor2 ; om. Ω M Weber ( Cava L) |
15 Iurate ait et spondete ΦV Ω MSJLP Rusch Ed1530 Clementina ] iurate respondentes Amiatinus, iurate respondit Weber ( Cava L, inv. X ΣT), iurate et respondete F* T* ΘHAM*ΩJ* P², iurate et spondete Λ ΣO B F² T² ΦRAZ*GVP ΘΩ P* ΩSJLP |
16 non o. - me ΩS Rusch Clementina ] inv. Λ H Π Amiatinus P Ψ Ω MP, non me occidatis ΩJ ΩL Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,13 

Dixerunt17: Non te occidemus18 sed vinctum tradimus. Ligaveruntque eum duobus novis funibus et tulerunt eum19 de petra Etham.
17 Dixerunt Ω MLP Rusch Weber ] Dixeruntque ΩSJ |
18 occidemus] occidimus Cor2 Weber |
19 eum] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,14 

Qui, cum venisset ad locum Maxille et Philistiim vociferantes occurrissent ei, irruit spiritus Domini in eum et sicut solent ad odorem20 ignis ligna21 consumi ita22 vincula quibus ligatus erat dissipata sunt et soluta.
20 odorem Weber ] ardorem Rusch Ed1532 ( sic ) |
21 ligna plerique codd., edd. ΩP ] lina ΩJ ΩL Ed1530 Clementina , « antiq. LIGNA sed hebr. LINA et magister exponit in historiis » Cor1 ; « antiq. LIGNA , hebr. LINA » Cor3 |
22 ita Ω M Rusch ] + et Π Σ Φ ΨBDF ΩSJLP etc. |
Numérotation du verset Idc. 15,15 

Inventamque maxillam, id est mandibulam asini
que iacebat arripiens
interfecit in ea mille viros
Numérotation du verset Idc. 15,16 

et ait: In maxilla asini,
in mandibula pulli asinarum, delevi eos et percussi mille viros.
Numérotation du verset Idc. 15,17 

Cumque hec verba canens23 complesset, proiecit mandibulam de manu et vocavit nomen loci illius Ramathlechi24 quod interpretatur elevatio maxille.
23 v. c.] inv. Ω MJLP Weber |
24 Ramathlechi Ω JP Rusch Ed1530 Clementina ] Ramathei Ω M, Ramathlei ΨBD ΩS, Ramathlehi ΩL Weber |
Numérotation du verset Idc. 15,18 

Sitiensque valde clamavit ad Dominum et ait: Tu dedisti in manu servi tui salutem hanc maximam atque victoriam et en siti morior incidamque in manus incircumcisorum.
Numérotation du verset Idc. 15,19 

Aperuit itaque Dominus molarem dentem in maxilla asini et egresse sunt ex eo aque.
Quibus haustis, refocillavit spiritum et vires recepit. Idcirco appellatum est nomen loci illius Fons invocantis25 de maxilla usque in presentem diem.
25 F. i.] inv. Ω M
Numérotation du verset Idc. 15,20 

Iudicavitque Israel in diebus Philistiim viginti annis.

Capitulum 15

Numérotation du verset Idc. 15,1 
marg.| {1. 209ra} Post aliquantulum autem] etc. In hoc capite dicitur, quomodo Samson vulpes cepit, et caudas colligavit, et in medio faces ligavit, et dimisit eas in segetes Philistinorum, et eas succendit : et hoc propter uxorem sibi acceptam fecit. Item qualiter cum mandibula asini mille viros occidit.
marg.| {b} Invisere] id est visitare.
marg.| {c} Solito] id est sicut solebat. Vel solito, sicut ubi consuevit intrare cubiculum uxoris.
marg.| {d} Pater illius] scilicet uxoris.
marg.| {e} Amico tuo] id est uni de pronubis tuis, id est uni illorum, qui erant sodales tui in convivio nuptiarum.
marg.| {f} Culpa] pugnare scilicet.
marg.| {g} Faciam enim] etc. Querebat enim occasiones mali contra eos.
marg.| {h} Comportate] in acervum.
marg.| {i} Quia tulit] scilicet pater uxoris, ille scilicet. Thamnateus.
marg.| {k} Uxorem eius] id est Samsonis.
marg.| {l} Patrem] mulieris scilicet.
marg.| {m} Quibus ait] scilicet Philisteis.
marg.| {n} Suram] id est tibiam. AUGUSTINUS dicit : Septuaginta : percussit alienigenas Samson ad tibiam super femur, id est tam mirabiliter, ut stupentes tibiam unius pedis super femur alterius ponerent. Vel forte dictum est illud, quia in tibiis incedimus, et super femur sedemus : sic exponunt quidam : Percussit tibiam super femur, id est preter equites in equis super femur sedentes percussit pedites tibiis ambulantes.
marg.| {o} Petre Ethan] illius loci.
marg.| {q} Ad eos] scilicet Philisteos.
marg.| {r} De Tribu Iuda] id est viri de Tribu Iuda.
marg.| {s} In nobis operatus] id est contra nos. Vel, In nobis, id est in rebus nostris.
marg.| {t} Ad specum] id est speluncam.
marg.| {u} Feci eis] scilicet malum pro malo reddens. Sed nonne fecit contra illud Rm. 12.d. Nulli malum pro malo reddentes ? Preterea non servavit tenorem iustitie, quia modum excessit. Solutio. Excusatur, quia hoc totum instinctu Spiritus sancti fecit.
marg.| {x} Inquiunt] scilicet viri Iuda.
marg.| {y} Iurate] ne occidatis me.   [Respondetis mihi] id est respondentes ad quesita, iurate ne occidatis me. Aliqui libri habent : Spondete mihi, etc. et forte melius 70. dicunt. Iurate, ne interficiatis me, et tradite me eis, ne forte occurratis in me, id est ne forte veniatis adversum me. Simile 3Rg. 2.e. secundum, aliam editionem, ubi iubente Salomone, ut homo occideretur dicitur : Vade occurre illi, id est interfice illum. Hoc autem ut dicit AUGUSTINUS, dicitur preter consuetudinem loquendi, sicut militares potestates dicunt : Vade, et alleva illum, id est interfice. Multum enim secundum Philosophum allevat pauperem, qui interficit illum.
marg.| {1. 209va} Δ a De petra] id est de loco illo.
marg.| {b} Ad locum maxille] Anticipatio est.
marg.| {c} Vociferantes] pre gaudio.
marg.| {d} In eum] scilicet Samsonem.
marg.| {e} Ad odorem ignis] id est ad sensum caloris,
marg.| {f} Ligatus] Samson,
marg.| {g} Iacebat] in terra scilicet.
marg.| {h} Et ait] canendo metrice.
marg.| {i} Sitiensque valde] Hoc Hebrei tradunt ei accidisse, quia de victoria gloriam dederat sibi ipsi, non Deo.
marg.| {k} Iudicavitque] Samson, scilicet.
Numérotation du verset Idc. 15,moraliter 
marg.| Moraliter. {p} Igitur ascendentes] etc. Philistiim sunt demones, qui videntes factum Samsonis, et vulpium, id est fructum predicationis Christi, et Apostolorum, ascenderunt in terram Iuda, ut ligarent Samsonem, id est per Iudam, et Iudeos machinati sunt mortem Christi. Unde sequitur, quod viri Iuda ad petitionem Philistinorum : Samsonem ligaverunt. Et Iudas, et Iudei ad suggestionem demonum, Christum crucifixerunt. Duo funes, quibus ligatus est Samson, sunt mors, et sepultura Christi. Et dicitur novi, quia novum fuit, et inauditum, quod filius moneretur, et sepeliretur. Sed Samson vincula rupit, et Christus mortis, et sepulture vincula in Resurrectione dissolvit. Unde Ps. 115. Dirupisti {1. 209rb} Domine, vincula, etc. In membris meis, scilicet Samson in mandibula asini, quam invenit in terra, interfecit Philisteos : Et Christus per predicatores, quos de mundo elegit, occidit demones in cordibus peccatorum. Sicut enim Christus per peccatum occiditur in anima peccatoris, sic diabolus interficitur per gratiam in corde penitentis. Per mandibulam asini recte predicator designatur : Asinus enim est animal vile, et abiectum, et oneriferum, simplex, et obediens : Et hec quidem debent habere predicatores propria cum asino, ut sint viles, et abiecti. Unde egregius predicator pro se, et aliis dicit. Cor. 4.b. Puto, quod Deus nos Apostolos novissimos ostendit, tamquam morti destinatos, quia spectaculum facti sumus mundo, et Angelis, et hominibus : Nos stulti propter Christum. Et postea c. Tamquam purgamenta huius mundi facti sumus, peripsema omnium usque adhuc. Et beati, qui huiusmodi sunt. Lc. 6.d. Beati eritis, cum vos oderunt homines, etc. Sic letantur veri Christiani Ps. 89. Letati sumus pro diebus, quibus nos humiliasti, etc. Sic Apostoli gaudebant Act. 3.g. Ibant Apostoli gaudentes, etc. Item mandibula molit escas, et conterit ad corporis nutrimentum. Sic predicator molere debet, et terere sententias scripturarum ad eruditionem corporis Christi, quod est Ecclesia. Habita victoria Samson cecinit : Et Christus de conversione fidelium gratias egit, et quotidie agit. Samson mandibulam, in qua Philisteos straverat, de manu proiecit : Et Dominus predicatores per quos de demonibus, et peccatoribus triumphavit, de manu sua proiicit, id est tribulationi, et martyrio exponit. Ps. 58. Ostendisti populo tuo dura, etc. Samson licet mandibulam proiecerit, non tamen comminuit : Et Christus licet predicatores suos tribulationi exponat, non tamen deiicit, sed protegit. Is. 54.b. Ad punctum in modico dereliqui te, et in miserationibus magnis congregabo te : In momento indignationis mee abscondi faciem meam parumper a te, et in misericordia sempiterna misertus sum tui. Hoc est, quod Io. 16.d. Modicum, et non videbitis me, et iterum modicum, et videbitis me. Proiectio igitur mandibule, est predicatorum exaltatio. Unde et locus ille vocatus est Ramatha, id est elevatio. Predicator enim quanto magis tribulatur, tanto amplius exaltatur. Ex. 1.c. Quanto magis opprimebant eos Egyptii, tanto magis multiplicabantur, et crescebant. Hoc est, quod legitur Gn. 7.c. Factum est diluvium super terram, et multiplicate sunt aque tribulationis, scilicet et elevaverunt arcam, id est Ecclesiam in sublime a terra. Samson victis Philisteis, sitivit usque ad mortem. Et Christus in cruce victo diabolo, dixit : Sitio, salutem generis humani scilicet Adhuc sitit Christus recordans abundantie predicationis, quam solebat habere in initio Ecclesie. Impleta est enim prophetia Amos 8.d. Mittam famem in terram, non famem panis, neque sitim aque, sed audiendi verbum Dei. Sed tandem aperuit Dominus dentem molarem in maxilla, et egresse sunt aque, et refocillatus est spiritus Samsonis, id est suscitavit ordinem pauperum, et humilium predicatorum, de quibus egresse sunt aque doctrine, mundantes sordes peccatorum, et refrigerium dantes contra fervorem luxurie, et avaritie, et sic refocillatus est spiritus Samsonis, id est Christi



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 15), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_15)

Notes :