Hugo de Sancto Caro

Capitulum 8

Numérotation du verset Idc. 8,1 

Dixeruntque ad eum viri Ephraim: Quid est hoc quod facere voluisti ut nos non1 vocares cum ad pugnam pergeres contra Madian iurgantes fortiter et prope vim inferentes?
1 nos n.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,2 

Quibus ille respondit: Quid enim tale facere potui quale vos fecistis? Nonne melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer?
Numérotation du verset Idc. 8,3 

In manus vestras Dominus tradidit2 principes Madian, Oreb et Zeb. Quid tale facere potui quale vos fecistis? Quod cum locutus esset requievit spiritus eorum quo tumebant contra eum.
2 D. tr.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,4 

Cumque venisset Gedeon ad Iordanem, transivit eum cum trecentis viris qui secum erant et pre lassitudine fugientes persequi non poterant.
Numérotation du verset Idc. 8,5 

Dixitque ad viros Socoth date obsecro panes populo qui mecum est quia valde defecerunt ut possimus persequi Zebee et Salmana reges Madian.
Numérotation du verset Idc. 8,6 

Responderunt principes Socoth: Forsitan palme manuum Zebee et Salmana in manu tua sunt et idcirco postulas ut demus exercitui tuo panes.
Numérotation du verset Idc. 8,7 

Quibus ille ait: Cum ergo tradiderit Dominus Zebee et Salmana in manus meas, et cum reversus fuero victor in pace3, conteram carnes vestras cum spinis tribulisque deserti.
3 et cum reversus fuero victor in pace ΣOM ΦP Ψ Ω ΩL] om. Weber etc., Cor2 (quod hic solet interponi sic ET CUM... PACE nec hebr. nec antiq. habent hic sed sunt verba Gedeon ad viros Phanuel cito post [v. 9])
Numérotation du verset Idc. 8,8 

Et inde conscendens venit in Phanuel, locutusque est ad viros loci illius4 similia. Cui et illi responderunt sicut responderant viri Socoth.
4 loci illius] eius loci Weber
Numérotation du verset Idc. 8,9 

Dixit itaque5 eis: Cum reversus fuero victor in pace, destruam turrim hanc.
5 itaque] + et Weber
Numérotation du verset Idc. 8,10 

Zebee autem et Salmana requiescebant cum omni exercitu suo. Quindecim enim millia6 viri remanserant ex omnibus turmis orientalium populorum, cesis centum viginti milibus bellatorum et educentium gladium.
6 enim millia] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,11 

Ascendensque Gedeon per viam eorum qui in tabernaculis morabantur ad orientalem partem Nobe7 et Iecbaa percussit castra hostium qui securi erant et nihil adversi suspicabantur
7 Nobe] Nobee Weber
Numérotation du verset Idc. 8,12 

fugeruntque Zebee et Salmana quos persequens Gedeon comprehendit turbato omni exercitu eorum.
Numérotation du verset Idc. 8,13 

Revertensque de bello ante solis ortum,
Numérotation du verset Idc. 8,14 

apprehendit puerum de viris Socoth, interrogavitque eum nomina principum et seniorum Socoth et descripsit septuaginta septem viros.
Numérotation du verset Idc. 8,15 

Venitque ad Socoth et dixit eis: En Zebee et Salmana super quibus exprobrastis mihi dicentes: Forsitan manus Zebee et Salmana in manibus tuis sunt, et idcirco postulas ut demus viris qui lassi sunt et defecerunt panes.
Numérotation du verset Idc. 8,16 

Tulit ergo seniores civitatis et spinas deserti ac tribulos et contrivit cum eis atque comminuit viros Socoth.
Numérotation du verset Idc. 8,17 

Turrim quoque Phanuel subvertit occisis habitatoribus civitatis.
Numérotation du verset Idc. 8,18 

Dixitque ad Zebee et Salmana: Quales fuerunt viri quos occidistis in Thabor? Qui responderunt: Similes tui et unus ex eis quasi filius regis.
Numérotation du verset Idc. 8,19 

Quibus ille respondit8: Fratres mei fuerunt filii matris mee. Vivit Dominus quia9, si servassetis eos, non vos occiderem.
8 respondit] ait Weber |
9 quia] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 8,20 

Dixitque Ietther10 primogenito suo: Surge et interfice eos. Qui non eduxit gladium. Timebat enim quia adhuc puer11 erat.
10 Ietther Weber ] Iephter Ω M, Iepther ΩS, Iether ΨDM ΩJ Ed1530 Rusch |
11 a. p.] inv. Ω MS |
Numérotation du verset Idc. 8,21 

Dixeruntque Zebee et Salmana: Tu surge et irrue in nos quia iuxta etatem robur est hominis. Surrexit Gedeon et interfecit Zebee et Salmana et tulit ornamenta ac bullas quibus colla regalium camelorum decorari solent.
Numérotation du verset Idc. 8,22 

Dixeruntque omnes viri Israel ad Gedeon: Dminare nostri, tu et filius tuus et filius filii tui, quia liberasti nos de manu Madian.
Numérotation du verset Idc. 8,23 

Quibus ille ait: non dominabor vestri nec dominabitur in vos filius meus sed dominabitur vobis12 Dominus.
12 vobis] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,24 

Dixitque ad eos: Unam petitionem postulo a vobis. Date mihi inaures ex preda vestra. Inaures enim aureas Ismaelite habere consuerant.
Numérotation du verset Idc. 8,25 

Qui responderunt: Libentissime dabimus. Expandentesque super terram pallium proiecerunt in eo inaures de preda
Numérotation du verset Idc. 8,26 

et fuit pondus postulatarum inaurium mille septingenti auri sicli absque ornamentis et monilibus et veste purpurea quibus reges Madian13 uti soliti erant et preter torques aureas14 camelorum.
13 r. M.] inv. Weber |
14 aureas] aureos Weber |
Numérotation du verset Idc. 8,27 

Fecitque ex eo Gedeon ephod et posuit illud in civitate sua Ephra fornicatusque est omnis Israel in eo et factum est Gedeoni et omni domui eius in ruinam.
Numérotation du verset Idc. 8,28 

Humiliatus est autem Madian coram filiis Israel nec potuerunt ultra cervices elevare15 sed quievit terra per quadraginta annos quibus Gedeon prefuit16.
15 c. e.] inv. Weber |
16 ΩJ. p.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 8,29 

Abiit itaque Ierobaal filius Ioas et habitavit in domo sua
Numérotation du verset Idc. 8,30 

habuitque septuaginta filios qui egressi sunt de femore eius eo quod plures haberet uxores.
Numérotation du verset Idc. 8,31 

Concubina autem illius quam habebat in Sichem genuit ei filium nomine Abimelech.
Numérotation du verset Idc. 8,32 

Mortuusque est Gedeon filius Ioas in senectute bona et sepultus est17 in sepulcro Ioas patris sui in Ephra de familia Ezri.
17 est] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,33 

Postquam autem mortuus est Gedeon, aversi sunt filii Israel et fornicati sunt in18 Baalim percusseruntque cum Baal fedus ut esset eis in deum
18 sunt in] cum Weber
Numérotation du verset Idc. 8,34 

nec recordati sunt Domini Dei sui qui eruit eos de manu inimicorum suorum omnium19 per circuitum
19 inim. suorum – o.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 8,35 

nec fecerunt misericordiam cum domo Ierobaal Gedeon iuxta omnia bona que fecerat Israeli.

Capitulum 8

Numérotation du verset Idc. 8,1 
marg.| {c} Dixeruntque] etc. Ut dictum est in fine capituli precedentis, Gedeon miserat nuntios ad Ephraim, ut descenderet, et occuparet aquas usque ad Iordanem, ne Madianite effugere possent. Quod et fecit Ephraim, apprehensosque duos viros Madianitas, scilicet Oreb, et Zeb interfecit, et capita eorum portavit ad Hedeon trans Iordanem. Iratusque dixit ad eum. Cur contempsisti vocare nos ad pugnam ? Et respondit Gedeon. Ne forte indignaremini. Melior est enim racemus Ephraim vindemiis Abiezer, quasi dicat minus vestrum est maior, et melior omni domo patris mei, et ideo non fui ausus vocare vos ad pugnam. Preterea, non debetis irasci super hac re, quia duo Reges dati sunt in manus vestras, scilicet Oreb, et Zeb, quos interfecistis, unde plus fecistis, quam aliquis nostrorum. Et quievit ira Ephraim propter mansuetam responsionem Gedeonis, secundum quod dicitur Prv. 15.a. Responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat furorem. Quo pacto transivit Gedeon Iordanem persequens Madianitas cum trecentis viris, invenitque Zebee, et Salmana cum quindecim millibus in valle quadam quiescentes, et nihil mali suspicantes, et irruit Gedeon repente super eos, et turbato exercitu eorum, Zebee, et Salmana comprehensos vivos reduxit secum in Ephraim, quos ibi interfecit. Et divisis spoliis habuit Gedeon inaures aureas de preda, de quibus fecit Ephod, et posuit in civitate sua Ephra, in quo omnis Israel postea fornicatus est, quod Gedeon, et toti domui eius factum est postea in ruinam. Et hoc est quod dicitur in hoc capitulo.
marg.| {d} Prope] id est fere.
marg.| {e} Tale facere] quasi dicat vos plus fecistis in hoc prelio, quam nos. Iterum vos estis meliores, nobiliores, quam ego, et ideo nolui vos vocare, quia presumptio esset. Et ita humili responsione fregit superbiam eorum. Unde legitur in vitis patrum, quod quedam demoniaca percussit quemdam eremitam in maxillam, et ille paravit aliam, et statim diabolus coactus est exire ab ea, propter humilitatem illius. E contrario, Roboam, quia dure respondit populo, secutus consilium iuvenum, amisit maiorem partem regni 3Rg. 12.c.
marg.| {g} In manus] Non sibi sed illis attribuit honorem pugne Gedeon, Iuxta illud Rm. 12.c. Honore invicem prevenientes. Quod in S. Mauro, et B. Benedicto videri potest, et B. Germano, et S. Martino.
marg.| {h} Spiritus eorum] id est indignatio.
marg.| {n} Soccoth] civitas.
marg.| {m} Fugientes] Madianitas, scilicet.
marg.| {p} Forsitan] etc. subsannatorie, et Ironice dixerunt hoc.
marg.| {q} Cum ergo] etc. assertive, accepit Gedeon, quod illi ironice dixerant. Et inde infert quasi dicat sic erit.
marg.| {p} Ergo] id est ideo cum tradiderit.
marg.| {1. 203ra} Δ a In Phanuel] civitas.
marg.| {b} Requiescebant] putantes evasisse Gedeonem, et nihil mali suspicantes.
marg.| {c} Quindecim] Quia dixerat, requiescebat cum exercitu suo, posset quis dicere, cum quo exercitu, putans omnes Madianitas fuisse mortuos. Et respondet auctor : Non fuerunt omnes mortui quindecim enim millia, etc.
marg.| {i} Puerum] quem invenit in agris, vel in via.
Numérotation du verset Idc. 8,moraliter 
marg.| Moraliter. {c} Dixeruntque] etc. Viri Ephraim sunt predicatores viriliter agentes, et in populo fructum facientes Domino. Hi quando vident Ecclesiam indigere predicatione, et doctrina verbi Dei, affectantes militiam predicationis, et zelantes Ecclesiam, sicut isti Gedeonem redarguunt, sic illi Episcopum, vel Prelatum, quando vident eum in hoc officio pigritari. Sed Prelati se excusant, respondentes cum Gedeone. Melior est racemus Ephraim vindemiis Abiezer, id est plus valet minima predicatio vestra, quam nostra abundans predicatio, vel doctrina, et sic molli responsione eorum evadunt redargutiones. Unde sequitur.
marg.| {h} Et requievit] etc. Hoc est, quod dicitur Prv. 15.a. Mollis responsio frangit iram. Vel per racemum Ephraim intelligitur contemplativa, que una est non divisa. Unde Ct. 1.a. Introduxit me Rex in cellam vinariam, non dicit {1. 202vb} cellas. Lc. 10.g. Unum est necessarium. Per vindemias Abiezer, qui interpretatur pater meus fortis, significatur activa, que divisa est per curas multiplices. Lc. 10.g. Martha Martha solicita es, et turbaris erga plurima. Excusant ergo se Prelati dicentes.
marg.| {f} Melior est] etc. Melior est contemplativa, quam activa. Unde Lc. 10.g. Maria optimam partem elegit, que non auferetur ab ea. Unde et Rachel plusquam Liam dilexit Iacob, et libentius dormiebat cum ea. Gn. 30.c. Et Elecana plus Annam, quam Phenennam, et tamen utilior est activa quam contemplativa, unde, et Lia, et Phenenna fecunde fuerunt, Rachel, et Anna steriles.
marg.| {i} Cumque] Gedeon Christus, qui transivit fluxum temporalium.
marg.| {k} Cum trecentis] id est omnibus fidem Trinitatis, et perfectionem operum habentibus.
marg.| {l} Pre] etc. Lassitudo est acedia, quia torpent aliquando socii Gedeonis, id est claustrales, et tunc opus est pane, id est verbo predicationis, ut eo reficiantur. Ps. 118. Dormitavit anima mea pre tedio, confirma me in verbis tuis, quasi dicat lassus sum, da mihi panem, qui confirmet cor hominis, non ventrem asini. Hoc est, quod Dominus ait Mt. 15.d. Misereor super turbam, quia iam triduo perseverat mecum, et non habent, quid manducent, et dimittere eos ieiunos nolo, ne deficiant in via. 3Rg. 19.a. Elias lassus invenit ad caput suum panem subcinericium, in cuius fortitudine ambulavit viam 40. Dierum usque ad montem Horeb.
marg.| {n} Dixitque] etc. Soccoth interpretatur tabernaculum, hoc est corpus quod est tabernaculum anime, in quo scilicet in fervore persecutionis corpus suum inhabitant, et pascunt. Viri Soccoth sunt illi, qui deserviunt tabernaculo corporis sui, id est qui delicias querunt, vel divitias congregant, ut molliter vivant. Hbr. 13.b. Habemus altare, scilicet corpus Christi, de quo edere non habeat potestatem, qui tabernaculo corporis deserviunt. Et super illud. Pro iniquitate vidi tentoria, etc. dicit HIERONYMUS Quisquis ad opes laborat, et divitias congregat, factus est tabernaculum, in quo diabolus habitat. Ab istis divitibus querit Gedeon, id est Christus pro populo suo lasso panem. Ad litteram : Eleemosynas petit a talibus, et ipsi non tantum non dant, sed subsannant pauperes, et derident. Unde Soccoth est Ecclesia militans, que est tabernaculum, in quo militat Christus. Vel figuratur per tabernaculum, quod fecit Moyses in deserto. Viri Soccoth sunt Prelati. Phanuel interpretatur facies Dei. Hec est sacra Scriptura, in qua sicut per faciem homo cognoscitur, ita Deus. Viri Phanuel sunt doctores, qui habent scientiam sacre Scripture. A viris ergo Soccoth, et Phanuel petit Ged, id est. Christus pro populo suo panem Verbi Dei, sed ipsi nolunt dare, sed quod peius est derident. Thr. 4.a. Parvuli petierunt panem, et non erat, qui frangeret eis, nec adhuc est, et ideo multi fame pereunt. Et ideo dicitur Thr. 2.c. Ecclesie. Leva manus tuas ad Dominum pro animabus parvulorum, quia fame pereunt in capite omnium compitorum. Is. 21.d. Occurrentes sitienti ferte aquam, qui habitatis terram austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie, enim gladiatorum fugerunt. Gladiatorum dicit pluraliter, quia triplex est gladius, quem fugere debemus. Gladius diaboli, mundi, et carnis, id est curiositas, vanitas, voluptas. Curiositas vult scire, vanitas querit scientie ostentationem, voluptas delectationem. De hoc triplici gladio dicitur Ez. 21.c. Duplicetur, ac triplicetur gladius.
marg.| {o} Ut possit] etc. Ecce Episcopus petit panem predicationis, ut possit ipse, et populus suus Zebee persequi, et Salmana. Zebee interpretatur victima lupi, et significat luxuriam, per quam fit homo victima lupi diaboli. Salmana interpretatur umbra commotionis, et significat avaritiam, que comparatur umbre, quia omnis terrena possessio vana est, et cito moritur, et transit ut umbra. Sir. 34.a. Quasi qui apprehendit umbram, et sequitur ventum, sic qui attendit ad visa mendacia id est ad divitias temporales. Ier. 8.b. Apprehenderunt mendacium, et noluerunt reverti.
marg.| {r} Conteram carnes vestras] * Ecce quid sit Doctoribus, atque Prelatis predictum, qui nolunt dare panem predicationis populo Christi : Conterentur spinis, id est curis, et sollicitudinibus mundanis pungentibus, et infructuosis, sicut spine, et Tribuli deserti, scilicet pruritu carnis, et motibus vitiosis, et penitus infructuosi efficientur. Querunt desertum, quia a Christo deseruntur, et rore gratie non compluuntur, nec vomere predicationis excoluntur.
marg.| {d} Ascendensque Gedeon] sic predicator ascendere, et circumire debet viam illorum, qui tabernaculo corporis deserviunt, id est peccatorum, ut peccata eorum cognoscat, et liberius, et verius reprehendat. Unde in Ps. 49. Arguam te, et statuam contra faciem tuam.
marg.| {e} Ad Orientalem] plagam Hec est scientia.
marg.| {f} Nobe] latratus interpretatur : Hec est eloquentia.
marg.| {g} Iecbaa] torcular : Hec est bona vita : Cum predicator cum his tribus venit ad peccatores : de facili subvertit castra eorum.
marg.| {h} Qui securi erant] Tunc periculosum est, quando peccatores, securi remanent in peccatis, nec attendunt iusti iudicis ultionem. Unde : Cum dixerint pax, et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus.
marg.| {k} Et seniorum] quia ipsi fuerant auctores negationis, et subsannationis, et ideo ceteris manentibus impunitis, illi soli puniti fuerunt.
marg.| {l} Turrim] etc. hec est hypocrisis.
marg.| {m} Dixitque] postquam rediit in Ephraim civitatem suam, vel regionem.
marg.| {n} Filii matris] quasi dicat fratres mei erant uterini ex parte matris, non ex parte patris, quos occiderant Madianite, non hac vice sed alias, quia sepe ascenderant in terram Ephraim, ubi multa mala faciebant.
marg.| {o} Dixitque] Gedeon.
marg.| {p} Primogenito] Sic Christus prelato, qui est primogenitus eius. Habet enim duplicem portionem divisione in terra. In ferculis dicit, ut occidat vitia. Unde Actor. 10.c. dictum est Petro : Macta et manduca, id est destrue peccata, et Ecclesie peccatores incorpora.
marg.| {q} Tu surge] Magna superbia post mortem famam querebant. Vel forte ex timore hoc dixerunt, malentes a forti interfici quam a debili, ut citius morerentur, et minus doloris sentirent.
marg.| {r} Ac bullas] torques.
marg.| {s} Decorari solent] Simile fecit David. 2Rg. 12.g. capta {1. 203rb} Rabbath civitate Ammonitarum, tulit de capite Melchom idolo eorum diadema, et imposuit capiti suo.
marg.| {t} Non dominabor] Ita deberent dicere Episcopi : Non enim domini sunt, secundum quod dicitur. 1Ptr. 5.a. Non ut dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo. Neque enim Episcopus est nomen dignitatis, et dominii, sed officii, iuxta quod dicitur. 1Tim. 5.a. Si quis Episcopatum desiderat, bonum opus desiderat. Episcopati ergo, operari est, non dominari. Mentiuntur ergo quidam adulatores qui dicunt de Episcopis : ‘dominus Belvacensis’, ‘dominus Metensis’.
marg.| {u} Date mihi] Inauris, obedientia, quam Gedeon, id est Christus sibi postulat dari. Unde Iob. ult. c. legitur, quod quilibet de amicis suis dedit ei inaurem unam, et ovem unam, id est puram, et simplicem obedientiam : Et hoc est quod hic responderunt. Libentissime dabimus. Libenter dat, qui patienter sustinet mandatum : Libentius, qui festinanter implet mandatum : Libentissime qui gaudenter. AUGUSTINUS Verus obediens, qui mandatum non procrastinat, sed parat aures auditui, oculos visui, linguam voci, manus operi, pedes itineri, et se totum intus colligit, ut mandatum peragat imperantis.
marg.| {x} Torques] quas prius bullas appellavit.
marg.| {y} Ephod] GLOSSA Intelligendum est, quia prius humiliatus fuit Madian : Et Gedeon in fine vite sue fecit Ephod, sic Salomon omnibus hostibus superatis, in fine vite sue seductus a mulieribus, apostatavit. 3Rg. 11.a. Per prolepsim dictum est, quod fecerit Gedeon Ephod contra legem Dei ex auro, quod devictis hostibus erat ablatum, ut simul diceretur unde erat aurum, et quid de illo factum sit. Factum est enim hoc peccatum in fine dierum Gedeon, et consecuta sunt mala, que annectit Scriptura, postquam dixit, quot annis in diebus Gedeon quievit terra. Ephod equivocum est ad vestem pontificalem, que superhumerale dicitur. Ex. 28.a. et ad aliam vestem lineam, qua utebantur simplices Levite, et etiam nobiles, et maiores. Unde Samuel legitur habuisse Ephod lineum. 1Rg. 2.d. et David. 2Rg. 6.c. quod dicitur stola linea, vel byssina. 1Par. 15.d. Hic autem de veste pontificali intelligitur. Et querit AUGUSTINUS Ephod cum parvum sit, quomodo Gedeon de tanto auro fecerit illud, id est mille quingentis siclis auri, preter brachialia, et torquens, et ornamenta purpurea, et bullas camelorum. Et dicit quod per Ephod intelliguntur omnia ornamenta cetera, que ad cultum talem pertinent. Ipsum enim Ephod non fuit ex solo auro, sed ex hiacyntho, et purpura, et bysso, et cocco bis tincto fieri iussum est. Ex. 28. Vel aliter dicit quod fecit ex eo auro Ephod, non quod totum in eo expenderit, sed quantum sufficiebat. Unde est ibi synecdoche a parte totum.
marg.| {1. 203va} a Sua Ephra] In hoc redarguitur Gedeon, quod in civitate sua posuit Ephod, quod de spoliis hostium sibi datis fecit. Sic Prelatus si munera sibi data a subditis, in domo sua in parentibus expendat, et non in Ecclesia sua, peccat, et redarguendus est cum Gedeone.
marg.| {b} Fornicatusque est] fornicatione spirituali.
marg.| {c} Domui eius] Notandum autem, quod per Ephod, quod est dignius indumentum pontificis, intelligitur, quod Gedeon fecit omnia indumenta pontificalia, et fecit etiam in Ephra tabernaculum, et altare, preter illud, quod erat in Silo, et factus sacerdos immolavit super illud hostias contra mandatum Domini. Dt. 12.b. propter quod offensus Dominus, omnem domum eius fere delevit. Habuit enim septuaginta filios de uxoribus, et unum naturalem de concubina, scilicet Abimelech, qui occidit omnes fratres suos preter unum, ut melius patebit Infr. et hoc est, quod dicit hic. Factum est Gedeoni, et omni domui eius in ruinam. Quid ergo de his, qui faciunt de spoliis subditorum Ephod, si peccatum fuit illud facere de spoliis hostium Eccl. 34.d. Qui offert sacrificium de rapina pauperum, quasi, qui victimat filium in conspectu patris.
Numérotation du verset Idc. 8,moraliter 
marg.| Moraliter. Per Gedeon, qui spolia de preda quesivit ad faciendum Ephod, significantur Prelati, qui Ecclesias suas accipiunt ad usuras, et sic usurarios gibbosos, id est peccatores efficiunt occasione mutui, quod credo illicitum esse, tum propter scandalum, tum propter peccatum usurarum.
marg.| {d} In senectute bona] Hoc non consuevit dicere sacra Scriptura, nisi de bonis, unde patet, quod penituit Gedeon in fine.
marg.| {e} Percusseruntque cum Baal fedus] modus est loquendi, id est confederati sunt cum Baal. Simile Is. 28.d. Percussimus fedus cum morte, et cum inferno fecimus pactum.
marg.| {f} Domini Dei sui] Simile Eccl. 9.d. Civitas parva, et pauci in ea viri, venit contra eam rex magnus, et vallavit eam, extruxitque munitiones per gyrum, et perfecta est obsidio, inventusque est vir in ea pauper, et sapiens, et liberavit eam per sapientiam suam, et nullus deinceps recordatus est hominis illius pauperis. Idem Gn. 40.d. Succedentibus prosperis, prepositus pincernarum oblitus est interpretis sui.
marg.| {g} Cum domo] immo malum pro bono reddiderunt, adherentes Abimelech contra alios filios legitimos Gedeonis.
marg.| {h} Ierobaal Gedeon] id est vindicantis Baal, id est de Baal. Et quod sic debeat exponi, patet per hoc, quod dicitur Os. 10.d. Omnes munitione tue vastabuntur, sicut vastatus est Salmana a domo eius, qui vindicavit Baal in die prelii.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_8)

Notes :