Hugo de Sancto Caro

Capitulum 6

Numérotation du verset Idc. 6,1 

Fecerunt autem
filii Israel malum in conspectu Domini qui tradidit illos1 in manu Madian
1 illos] eos Weber
septem annis
Numérotation du verset Idc. 6,2 

et oppressi sunt
valde ab eis. Feceruntque sibi antra et speluncas in montibus et munitissima ad repugnandum loca.
Numérotation du verset Idc. 6,3 

Cumque sevisset Israel ascendebat Madian et Amalech et ceteri orientalium nationum
Numérotation du verset Idc. 6,4 

et apud eos figentes tentoria, sicut erant in herbis, cuncta vastabant usque ad introitum Gaze nihilque omnino ad vitam pertinens relinquebant in Israel: non oves non boves non asinos.
Numérotation du verset Idc. 6,5 

Ipsi enim et universi greges eorum veniebant cum tabernaculis suis2 et, instar locustarum, universa complebant innumera multitudo hominum et camelorum, quicquid tetigerant devastantes.
2 suis] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,6 

Humiliatusque est Israel valde in conspectu Madian
Numérotation du verset Idc. 6,7 

et clamavit ad Dominum postulans auxilium contra Madianitas.
Numérotation du verset Idc. 6,8 

Qui misit ad eos virum prophetam
et locutus est: Hec dicit Dominus Deus Israel: Ego vos feci conscendere de Egypto et eduxi de domo servitutis
Numérotation du verset Idc. 6,9 

et liberavi de manu Egyptiorum et omnium inimicorum qui affligebant vos. Eiecique eos ad introitum vestrum et tradidi vobis terram eorum
Numérotation du verset Idc. 6,10 

et dixi: Ego Dominus Deus vester. Ne timeatis deos Amorreorum in quorum terra habitatis et noluistis audire vocem meam.
Numérotation du verset Idc. 6,11 

Venit autem angelus Domini et sedit sub quercu que erat in Ephra et pertinebat ad Ioas patrem familie Ezri. Cumque Gedeon filius eius excuteret
atque purgaret
frumenta
in torculari ut fugeret Madian
Numérotation du verset Idc. 6,12 

apparuit ei et ait: Dominus tecum virorum fortissime.
Numérotation du verset Idc. 6,13 

Dixitque ei Gedeon: Obsecro, mi3 Domine, si Dominus nobiscum est, cur ergo4 apprehenderunt nos hec omnia? Ubi sunt mirabilia eius que enarraverunt5 patres nostri atque dixerunt: De Egypto eduxit nos Dominus? Nunc autem dereliquit nos Dominus6 et tradidit in manu7 Madian.
3 mi] om. Weber |
4 ergo] om. Weber |
5 enarraverunt] narraverunt Weber |
6 Dominus] om. Weber |
7 manu] manibus Weber |
Numérotation du verset Idc. 6,14 

Respexitque ad eum Dominus et ait: Vade in hac fortitudine tua et liberabis Israel de manu Madian. Scito quod miserim te.
Numérotation du verset Idc. 6,15 

Qui respondens ait: Obsecro, mi Domine8, in quo liberabo Israel? Ecce familia mea infima est in Manasse et ego minimus in domo patris mei.
8 mi D.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,16 

Dixitque ei Dominus: Ego ero tecum et percuties Madian quasi unum virum.
Numérotation du verset Idc. 6,17 

Et ille: Si inveni, inquit, gratiam coram te, da mihi signum quod tu sis qui loqueris9 ad me.
9 loqueris] loquaris Weber
Numérotation du verset Idc. 6,18 

Nec10 recedas hinc donec revertar ad te portans sacrificium et offerens tibi.
10 Nec] Ne Weber
Qui respondit: Ego prestolabor adventum tuum.
Numérotation du verset Idc. 6,19 

Ingressus est itaque Gedeon
et coxit hedum
et de farine modio azymos panes carnesque ponens in canistro et ius carnium mittens
in ollam tulit omnia sub quercum et obtulit ei.
Numérotation du verset Idc. 6,20 

Cui dixit angelus Domini: Tolle carnes et azymos panes11 et pone supra12 petram illam
11 a. p.] inv. Weber |
12 supra] super Weber |
et ius desuper funde. Cumque fecisset ita
Numérotation du verset Idc. 6,21 

extendit angelus Domini summitatem virge quam tenebat in manu et tetigit carnes et panes azymos13 ascenditque ignis
13 p. a.] inv. Weber
de petra et carnes azymosque panes14 consumpsit.
14 panes] om. Weber
Angelus autem Domini evanuit ex oculis eius.
Numérotation du verset Idc. 6,22 

Vidensque Gedeon quod esset angelus Domini ait: Heu mi15 Domine Deus quia vidi angelum Domini facie ad faciem.
15 mi] mihi Weber
Numérotation du verset Idc. 6,23 

Dixitque ei Dominus: Pax tecum. Ne timeas non morieris.
Numérotation du verset Idc. 6,24 

Edificavit ergo ibi Gedeon altare Domino vocavitque illud ‘Domini pax’ usque in presentem diem. Cumque16 adhuc esset in Ephra que est familie Ezri
16 C.] Cum Weber
Numérotation du verset Idc. 6,25 

nocte illa dixit Dominus ad eum. Tolle taurum patris tui et alterum taurum annorum septem destruesque aram Baal
que est patris tui et nemus quod circa aram est succide
Numérotation du verset Idc. 6,26 

et edificabis altare Domino Deo tuo in summitate petre huius super quam ante sacrificium17 posuisti tollesque taurum secundum
17 a. s.] inv. Weber
et offeres holocaustum super struem lignorum18 que de nemore succideris.
18 sr. l.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,27 

Assumptis ergo19 Gedeon decem viris de servis suis fecit sicut preceperat ei20 Dominus. Timens autem domum patris sui et homines illius civitatis per diem noluit facere21 sed omnia nocte complevit.
19 ergo] igitur Weber |
20 ei] om. Weber |
21 n. f.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 6,28 

Cumque surrexissent viri oppidi eius mane viderunt destructam aram Baal lucumque succisum et taurum alterum impositum super altare quod tunc edificatum erat.
Numérotation du verset Idc. 6,29 

Dixeruntque ad invicem: Quis hoc fecit? Cumque perquirerent auctorem facti dictum est: Gedeon filius Ioas fecit hec omnia.
Numérotation du verset Idc. 6,30 

Et dixerunt ad Ioas: Produc filium tuum huc22 ut moriatur quia destruxit aram Baal et succidit nemus.
22 huc] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,31 

Quibus ille respondit: Numquid ultores estis Baal ut23 pugnatis pro eo? Qui adversarius est eius24 moriatur antequam lux crastina veniat. Si Deus est, vindicet se de eo qui suffodit aram eius.
23 ut] et Weber |
24 e. e.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 6,32 

Ex illo die vocatus est Gedeon
Ierobaal
eo quod dixisset Ioas: Ulciscatur se de eo Baal qui suffodit altare eius.
Numérotation du verset Idc. 6,33 

Igitur omnis Madian
et Amalech
et orientales populi
congregati sunt simul
et transeuntes Iordanem castrametati sunt in valle Iezrael.
Numérotation du verset Idc. 6,34 

Spiritus autem Domini induit Gedeon
qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur se25.
25 s. se F² ΣM Ω Rusch Clementina ] inv. aliqui codd. , sequeretur Weber
Numérotation du verset Idc. 6,35 

Misitque nuntios in universum Manassen qui et ipse secutus est eum. Et alios nuntios in Aser et Zabulon et Nepthalim qui occurrerunt ei.
Numérotation du verset Idc. 6,36 

Dixitque Gedeon ad Dominum: Si salvum facis per manum meam populum26 Israel sicut locutus es
26 populum] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 6,37 

ponam hoc vellus27 lane
27 h. v.] inv. Weber
in area.
Si ros in solo
vellere fuerit et in omni terra siccitas
sciam quod per manum meam sicut locutus es liberabis Israel.
Numérotation du verset Idc. 6,38 

Factumque est ita et, de nocte consurgens, expresso vellere, concham
rore implevit28.
28 implevit] complevit Weber
Numérotation du verset Idc. 6,39 

Dixitque rursus ad Dominum: Ne irascatur furor tuus contra me si adhuc semel temptavero signum querens in vellere. Oro ut solum vellus siccum sit
et omnis terra
rore madens.
Numérotation du verset Idc. 6,40 

Fecitque Dominus nocte illa ut postulaverat et fuit siccitas in solo vellere et ros in omni terra.

Capitulum 6

Numérotation du verset Idc. 6,1 
marg.| {l} Fecerunt autem] Sextum capitulum, ubi de quinto iudice, scilicet Gedeone. Mortua enim Delbora fecerunt iterum malum filii Israel coram Domino, qui tradidit eos in manu Madian, et Amalech, qui singulis annis ascendentes in Israel vastabant segetes eorum, et universa iumenta trahebant in predam. Et clamavit Israel ad Dominum, qui suscitavit eis liberatorem Gedeon. Modus autem, quo electus est, et qualiter ipse vicerit Madian planus est in littera. Causam autem persecutionis aperit auctor in principio, dum dicit.
marg.| {m} Fecerunt] Modum cum subiungit. In herbis cuncta va.
marg.| {1. 200va} a Cumque sevisset] Qui seminat de spiritu, de spiritu metet vitam eternam.
marg.| {b} Ascendebat Madian] Madian interpretatur iniquitas, sive declinans iudicium. Et filii Israel, quia declinaverunt iudicium Domini, traditi sunt in manus iniquitatis, id est diaboli iniqui. De quo Iob. 39.c. Considerabam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam predam. Ita bonus Prelatus debet facere. Amalech interpretatur lingens sanguinem, et significat diabolum, qui toto desiderio sanguinem sitit, id est peccatum. 1Ptr. 5.b. Sobrii estote, et vigilate, etc. Orientales nationes similiter sunt demones, qui sicut lux nati, id est creati fuerunt in Oriente, id est in celo empyreo. Is. 14.c. Quomodo cecidisti Lucifer de celo, qui mane oriebaris. Per istos tres, Madian, Amalech, Orientales nationes, significantur demones de tribus peccatorum generibus tentantes, scilicet avaritia, superbia, luxuria. Per Madian enim significantur demones de avaritia tentantes. Avaritia enim proprie iniquitas, id est inequalitas dicitur. Unde Lc. 16.c. Facite vobis amicos de mammona iniquitatis, id est de pecunia inequalitatis. Per Amalech significantur demones, qui tentant de luxuria. Per nationes Orientales significantur demones, qui de superbia tentant. Hi spiritus tres, scilicet spiritus superbie, spiritus luxurie, et spiritus avaritie, ascendunt in montes, id est in Prelatos. Unde Za. 11.b. Succidi tres pastores in mense uno, scilicet superbos, luxuriosos, avaros Prelatos, hos succidit Dominus, id est succidet. Et ibi antra faciunt, et speluncas. Ibi dormiunt, ibi comedunt, ibi quiescunt. Iob. 40.b. Ecce Behemoth, quem feci tecum, id est sicut te, fenum quasi bos comedet, id est luxuriosos. Huic montes herbas ferunt, id est Prelati in monte dignitatis positi, omnes bestie agri ludent ibi : Habac. 1.c. Ipse de regibus triumphabit, et tyranni ridiculi eius erunt, ipse super omnem munitionem ridebit, comportabit aggerem, et capiet eam. Et infr. d. Incrassata est pars eius, et cibus eius electus. In hoc enim maxime laborant, ut possint illos, qui presunt deiicere in peccatum, et facere escam sibi, quia sciunt, quod scriptum, et verum est. Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Mt. 26.c. Quia maioribus superatis, de facili obtinent minores. Unde Lam. 1.b. Facti sunt hostes eius in capite. Et statim sequitur. Et parvuli eius ducti sunt in captivitatem ante faciem tribulantis, sequentes Prelatos suos, qui deberent eos ducere in celum, et ipsi ducunt eos in infernum. Quod previdens Habac. 1. dicebat : Facies homines, quasi pisces maris, et quasi reptile non habens principem.
marg.| {c} Apud eos] etc. Tentoria militantium sunt, et demones in Prelatos militant, quia per hos hodie quamplures capiunt, et seducunt, quia regis ad exemplum totus componitur orbis. Sub peccatis enim Prelatorum, quasi sub arbore requiescunt peccata subditorum, non enim invenitur, qui audeat reprehendere peccata subditorum, in quibus sunt ipsi Prelati. Ipsi enim Prelati nolunt reprehendere, quia in hoc condemnarent se, secundum quod dicitur Rm. 2.c. Qui alios doces, cur te ipsum non doces ? qui predicas non furandum, furaris, etc. usque. Nomen Dei blasphematur per vos inter gentes. Ez. 36.d. Ingressi sunt ad gentes, ad quas introierunt, polluerunt nomen sanctum meum, cum diceretur de eis : Populus Domini est iste.
marg.| {d} In herbis] etc. In herba dicitur esse semen, quando opus bonum est in proposito. Hoc vastare conantur demones quantum possunt, ne scilicet bonum propositum, ad effectum perveniat. Os. 8.b. Germen non faciet farinam, quod si fecerit, alieni comedent illam, quia demones ipsum bonum opus, postquam factum fuerit, conantur destruere per iactantiam, aut inanem gloriam, que sunt species superbie. Unde AUGUSTINUS Alia iniquitas in malis operibus exercetur, ut fiant : sola superbia bonis operibus insidiatur, ut pereant.
marg.| {e} Gaze] Gaza interpretatur fortitudo, quia fortium propositum bonum aliquando impediunt demones.
marg.| {f} Nihil omnino ad vitam pertinens] etc. Ad vitam pertinent virtutes, opera virtutum, doctrina vivendi. Et hec omnino destruere conantur demones in Israel, id est in clericis, maxime in Prelatis.
marg.| {g} Non oves] id est simplices subditos.
marg.| {h} Non boves] id est Prelatos, et predicatores. Prv. 14.a. Ubi non sunt boves, presepe vacuum est.
marg.| {i} Non asinos] id est imperitos. Iob. 1.c. Boves arabant, et asine pascebantur iuxta eos, irrueruntque Sabei, et tulerunt omnia. Sabei interpretantur captivi, vel clamantes. Hi sunt demones, qui capti sunt in hoc caliginoso aere, quasi in carcere, {1. 200vb} ut dicit Petrus, et clamant : Si eiicis nos hinc, mitte nos in porcos. Mt. 8.d. Vel, Non asinos, id est laboratores agricolas. Hos omnes diripiunt demones. 4Rg. 25.c. legitur, quod Nabuzardan reliquit in Hierusalem vinitores, et agricolas, columnas autem ereas, que erant in templo Domini, transtulit in Babylonem. Sed hoc est, quod custodes Ecclesie facti sunt vinitores, et agricole, quia de agris, et vineis est tota cura eorum. Et illi, qui erant columne, iam abierunt in captivitatem. Unde Ps. 78. Deus venerunt gentes in hereditatem tuam, etc.
marg.| {k} Ipsi enim] etc. Greges, demonum congeries inutilium cogitationum, quas immittunt in nobis, dicit GLOSSA Frequenter etiam contingit, ut quis in spirituali opere multum desudans, fructus plurimos fecerit, et repleverit horrea sua fruge iustitie, et multa bona opera condiderit in conclavi conscientie sue. Sed si negligat, et post laborem proclivius ad voluptatem vergat, omnia illa bonorum semina dominante libidine corrumpentur. Ideo dictum est : Omni custodia serva cor tuum. Prv. 4.d. Custodiendum est igitur cor ab omni peccato, precipue in tempore persecutionis. Si quis enim tunc deneget fidem, omnes iustitie fructus amisit, nudus repente factus, et inanis, et diu quesitus, et multo labore vix collectus, subito omnis labor effunditur, secundum illud Ez. 18.f. omnes iustitie eius quas fecerit, etc. Oremus ergo, ut persecutionem sustinere possimus, quia tribulatio patientiam operatur (Rm. 5.a.) patientia probationem, probatio vero spem, etc. pertendit enim probatio nostra, non solum usque ad verba, sed usque ad sanguinis effusionem, quia Christus, quem sequimur, pro redemptione nostra effudit sanguinem suum, ut inde exeamus loti in sanguine nostro. Baptismum enim sanguinis solum est, quod nos puriores reddat, quam aqua Baptismi. De quo dicitur Lc. 12.f. Baptismo habeo baptizari, quod vos nescitis. Profusionem ergo sui sanguinis baptisma nominavit. Etsi non ista docens offendo, vereor, ne baptisma istud eminentius sit illo baptismate, quod per aquam traditur, illud enim acceptum valde pauci immaculati usque ad exitum vite custodiunt. Hoc vero, qui baptizatus est, ultra peccare non potest. Et si temerarium non est in rebus talibus audere quicquam, possumus dicere quod per illud baptisma peccata preterita purgantur : Per istud etiam futura perimuntur, et veniens princeps huius mundi ad talem animam non invenit quicquam, immo sanguinis profusione sopitur, neque audet in aliquo criminari animam morte sua clarificatam, sanguine lotam. Nota GLOSSA istam, que dicit quod baptisma sanguinis puriores nos reddit, quam aqua baptismi, et quod eminentius est baptisma sanguinis quam aque. Hoc videtur falsum, quia baptisma aque omnino mundat, et a pena, et a culpa, quod non semper baptisma sanguinis, vel si semper, tamen habemus, quod non efficitur purior homo hoc quam illo baptismo, cum utrobique penitus a pena, et a culpa mundetur. Preterea de baptismo aque dicitur Io. 3.a. Nisi quis renatus fuerit, etc. hoc non dicitur de baptismo sanguinis : Ergo eminentius est baptisma aque, quam baptisma sanguinis. Solutio : Ad primum patet solutio per hoc, quod dicitur in fine GLOSSA Hieronymi enim hic dicit quod baptisma aque tollit tantum preteritas culpas, baptisma vero sanguinis et preteritas, et futuras. Baptizatus enim baptismo sanguinis, de cetero non potest peccare, sed baptizatus baptismo aque adhuc potest peccare. Item ut dicitur in eadem GLOSSA princeps huius mundi veniens ad talem animam, non invenit quicquam sui, nec audet in aliquo calumniari eam morte glorificatam, et sanguine lotam, post baptismum aque non sic. Quantum enim calumniatur diabolus animas sic baptizatas, et nulla est, que se possit penitus custodire : Item baptismus sanguinis statim facit animam evolare, ut dicit quedam GLOSSA super epistolam ad Hebreos, quod non baptismus aque. Et ideo purior redditur anima baptismo sanguinis, quam aque, quia ibi gloriosa anima fit, hic gratiosa tantum. Ad secundum dicimus, quod auctoritas Io. sic debet intelligi : Nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu sancto, id est ex gratia, que datur in aqua a Spiritu sancto, et eadem gratia datur in baptismo sanguinis, vel forte maior, quia ibi gratia consummans, hic autem gratia incipiens. Preterea illa auctoritas non facit, quod baptismus aque sit eminentior, {1. 201ra} sed necessarior, ut sic loquar, et hoc verum est.
marg.| {a} Cum tabernaculis] ut sic moram possent facere, nec cogerentur grandine, vel pluvia recedere in domos suas.
marg.| {b} Locustarum] id est omnino sicut locuste vastabant omnia. Unde. Residuum eruce comedit locusta, et residuum locuste comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
marg.| {b} Locustarum] Locuste iniqua sunt desideria.
marg.| {c} Multitudo hominum] peccata aliquem colorem excusationis habentia.
marg.| {d} Et camelorum] peccata enormia, que omni excusatione carent. Hec adducunt secum demones in tabernaculis suis, id est in cordibus peccatorum. Primo inutiles cogitationes, secundo prava desideria, tertio peccata minora, quarto peccata enormia, et flagitiosa. Ideo cavere debemus, ne recipiamus inutiles cogitationes immissas per angelos malos, quia postea sequuntur alia tria. Unde. Peccatum, quod per penitentiam non diluitur, pondere suo mox ad aliud trahit. Hoc est, quod dicitur Ioel. 1.a. Residuum eruce, etc. Amos 2.a. Super tribus sceleribus Moab, et super quatuor non convertam eum, eo quod dissecuerit pregnantes Galaad, id est doctores, quos dissecuit Moab, id est diabolus per pluralitatem beneficiorum.
marg.| {e} Humiliatus] id est deiectus.
marg.| {f} Virum prophetam] id est Angelum, qui predixit eis futura in specie viri, per quem exprobravit beneficia, que contulerat eis, et tamen noluerunt audire vocem eius.
marg.| {g} Eiecitque] a terra promissionis.
Numérotation du verset Idc. 6,moraliter 
marg.| Moraliter. {h} Venit Angelus] Angelus Domini, est Prelatus. Mal. 2.b. Labia sacerdotis, etc. Qui debet subditis nuntiare quinque. Primo, quid credendum, scilicet duodecim articuli. Secundo quid faciendum, scilicet decem precepta, Tertio quid cavendum, scilicet septem mortalia. Quarto quid timendum, scilicet undecim supplicia inferni. Quinto quid appetendum, scilicet duodecim gaudia paradisi. Hec sunt quinque verba, de quibus dicit Apostolus 1Cor. 14.d. In Ecclesia volo quinque verba loqui sensu meo, ut alios instruam, quam decem millia verborum in lingua.
marg.| {i} Hic sedit sub quercu] id est sub arbore crucis. Hec tantum debet esse sedes Prelati. Unde Ct. 2. Sub umbra illius, quem desideravi, sedi, id est crucis. Que benedicitur esse in Ephra, quod interpretatur fructificans, quia crux affert fructus multiplices. Ad presens duos dicimus, redemptionem humani generis, et reparationem Angelorum. Unde Ct. 7.c. Ascendam in palmam, et apprehendam fructus eius.
marg.| {i} Et pertinebat ad Ioas] qui interpretatur sperans, quia fructus non capiunt, nisi sperantes in crucem.
marg.| {k} Patrem] id est honorabiliorem inter homines familie Ezri. Unde dicit hic pater non generatione, sed dignitate.
marg.| {l} Cumque Gedeon] Gedeon interpretatur circumiens in utero. Et significat Christum, qui, ut dicit Isidorus, in utero Virginis incarnatus, intra uterum fuit per substantiam infirmitatis, et extra mundum per potentiam divinitatis. Ier. 31.d. Novum faciet Dominus super terram, femina circumdabit virum. Gremio, uteri sui, dicit GLOSSA Gedeon excutit frumenta in torculari, quia Christus in die {1. 201rb} iudicii separabit grana virtutum a paleis vitiorum. Hec recondens in horreis suis, et illa expellens in ignem eternum.
marg.| {m} Ut fugeret] id est ut haberet viaticum ad fugam. Et dicit IOSEPHUS, hoc fuisse indicium maximum divine propitiationis, quod utebatur torculari pro area Futurum enim erat per eum, ut aree, et torcularia replerentur. Vel torcular equivocum est ad vas, in quo fit purgatio tritici, et ad domum, in qua est hoc instrumentum, et ad pressorium, in quo uve premuntur.
marg.| {n} Dominus tecum virorum fortissime] In hoc notatur utraque natura Episcopi. Per, Dominus tecum, divinitas ; per, virorum fortissime, humanitas. Et dicitur Christus fortissimus, quia fortis fuit in tentatione post ieiunium. Mt. 4. contra diabolum. Fortior fuit Iudeorum insidias sustinendo. Fortissimus mortem in cruce superando, et infernum spoliando.
marg.| {o} Nunc autem] quasi dicat patres nostri dixerunt, quod Dominus eduxerit nos de Egypto ; ego autem dico. Nunc dereliquit nos, etc.
marg.| {p} Respexitque] in Angelo.
marg.| {q} In hac fortitudine] etc. quam scilicet modo confero tibi, respiciendo, vel mittendo.
marg.| {r} Scito] <GLOSSA> INTERLINEARIS AUGUSTINUS auctoritate Domini loquitur, a quo missus est.
marg.| {s} In domo] Humilitatem pretendit, propter quod sublimari meretur. Simile 1Cor. 15.b. Ego sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus.
marg.| {t} Dixitque ei Dominus] in Angelo.
marg.| {u} Qui loquaris] Humano more loquitur Gedeon. Vel quod tu sis Dominus. Vel quod ponitur pro quis. Et est sensus : Da mihi signum, quis tu sis, homo, vel Angelus. Et nota quod non credidit statim, sed voluit probare quis esset. Sic fecit Ios. 5.d. qui dixit Angelo tenenti gladium. Noster es, an adversariorum ? Sciebant enim non esse credendum omni spiritui, quia sepe transfigurat se Angelus tenebrarum in Angelum lucis 2Cor. 11.c. Ideo dicitur 1Io. 4.a. Probate spiritus, utrum ex Deo sint. Et hoc nobis in exemplum relinquitur, sicut dixit B. Antonius discipulis suis.
marg.| {x} Portans sacrificium] Hoc dicit, non quia vellet querere signum in sacrificio (hoc enim esset tentare Deum) sed ad notandum quod ante omnia sacrificandum est Domino. Sed quid est, quod Gedeon sacrificavit Domino, et non in loco electo a Domino, cum Dominus hoc prohibuisset. Dt. 12.b. Cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem videris, sed in eo, quem elegit Dominus. Solutio : Prohibitio illa iam cessaverat per contrariam consuetudinem. Et credendum est, quod Dominus revocaverat eam, vel occulte, vel aperte, quod patet ex eo, quod exaudiebat alibi sacrificantes, ut Eliam in monte Carmeli. 3Rg. 18. Vel excusatur Gedeon, quia consilio Angeli hoc fecit, qui poterat dispensare. Dominus enim constituit non sibi, sed hominibus.
marg.| {y} Offerens tibi] id est Domino terre.
marg.| {z} Ponens in canistro] vase vimineo. a   Et obtulit ei] id est presentavit ad comedendum, quia potius putabat illum esse {1. 201va} hominem, quam Angelum, vel credebat illum esse Prophetam Domini. Unde obtulit ei sacrificium suum, non quia vellet ei sacrificare, sed volebat illum esse ministrum sacrificii sui, quem credebat Deo acceptum.
marg.| {a} Extendit] etc. Patet hic, quod Angelus officium ministrantis implevit.
marg.| {b} Vidensque] etc. Denique tunc cognovit Gedeon, quod Angelus Domini esset. Hoc enim scriptura continuo subdidit. Et vidit Gedeon, quod Angelus domini est. Prius enim tamquam cum homine loquebatur, quem tamen hominem Dei credidit, ut coram illo sacrificium vellet offerre, velut adiuvandus presentia sanctitatis eius. Vidensque Gedeon per hoc, quod evanuit. Prius enim cum eo quasi eum homine loquebatur, quia credebat illum esse hominem Dei.
marg.| {c} Facie] conversa scilicet.
marg.| {d} Ad faciem] id est aperte.
marg.| {e} Pax tecum] Hinc sumitur salutatio Episcoporum in Missa. Simplicium vero sacerdotum sumitur, ubi dixit Angelus : Dominus tecum, vel de Ruth. 2.a. ubi dixit Booz messoribus suis, Dominus vobiscum.
marg.| {f} Non morieris] hoc timebant Iudei, quia reputabant se indignos videre Angelos Domini, vel quia dixerat Dominus Ex. 33.d. Non videbit me homo, et vivet, quod ipsi male intelligebant. Credebant enim, quod statim, ut quis vidisset Dominum, vel Angelum eius, moreretur. Sed sensus est. Non videbit me homo, et vivet, id est dum est in hac vita corruptibili non poterit me videre facie ad faciem. Nec est obiectio de Paulo, qui raptus ad tertium celum vidit Dominum facie ad faciem, id est manifesta visione non Enigmatica, sicut dicit AUGUSTINUS, quia ipse fuit extra statum mortalis hominis, id est supra.
marg.| {g} Domini pax] quia in signum pacis, et reconciliationis cum Domino factum fuit.
marg.| {h} Tolle taurum] quem saginabant idolo suo, quem cives dedicaverunt idolo.
marg.| {i} In summitate] id est in capite, Vel, In summitate Petre, id est supra petram. Unde et Petro, dictum est. Mt. 16.c. Tu es Petrus, et super hanc petram edificabo Ecclesiam meam.
marg.| {k} Tollesque] id est unum duorum.
marg.| {l} Et offeres] Ecce de consilio Angeli obtulit, et ideo non peccavit, quia preter tabernaculum sacrificavit.
marg.| {m} Assumptis igitur] etc. qui defenderent eum, si opus esset.
marg.| {n} Fecit] facere disposuit in corde suo in nocte.
marg.| {o} Et taurum alterum] unum de duobus.
marg.| {p} Edificatum erat] a Gedeone.
marg.| {q} Ierobaal] id est fortitudo Baal, quasi fortis contra Baal, a Ieros quod est vir sive virtuosus, et Baal.
marg.| {r} Spiritus Domini implevit] Alia littera, induit. Et dicitur {1. 201vb} spiritus Domini, id est gratia Spiritus sancti, indumentum anime, quia est munimentum contra frigus timoris male humiliantis, vel contra calorem amoris male accendentis. He sunt enim due porte inferni, ex quibus omne malum, ut dicit GLOSSA super Psalmum illum. Incensa igni, et suffossa.
marg.| {s} Qui clangens] Dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS SEPTUAGINTA spiritus Domini confortavit Gedeonem.
marg.| {t} Convocavit] Hic habes ex diversis translationibus diversos effectus gratiarum. Induit, implet, confortat. Induit pauperes, implet humiles, confortat fragiles. Alibi dicitur, quod obumbrat penitentes. Marie enim, per quam penitentes significantur, dictum est. Et virtus altissimi obumbrabit tibi. Est igitur gratia vestis induens Eccles. 9.b. Omni tempore vestimenta tua sint candida. Apc. 16.c. Beatus, qui custodit vestimenta sua, ne nudus ambulet. Mt. 22.b. Amice, quomodo huc intrasti, non habens vestem nuptialem ? Vel oleum replens vasa vacua 4Rg. 4.a. de oleo Elisei. Vel est nuntius confortans eum. Lc. 22.e. Apparuit ei Angelus confortans eum, vel est umbra refrigerans. Lc. 1. quia virtus altissimi obumbrabit tibi.
marg.| {u} Abiezer] de cuius familia ipse erat. Dicit GLOSSA SEPTUAGINTA Et vocavit post se Abiezer, qui scilicet nusquam erat. Interpretatur autem patris mei auxilium. Non ergo vocavit aliquem hominem, sed patris summi videtur vocasse auxilium.
marg.| {x} Qui et ipse] Manasses.
marg.| {y} Ponam vellus] Non hoc signum quasi in credulus petiit, sed futura previdit mysteria, et diligenter explorat, ut amplius credat mysterium, cum intellexerit oraculum.
marg.| {z} Factumque] 1Cor. 1.c. Iudei signa querunt. Ezechias petiit signum recursum solis, et habuit, iste petiit vellus complui, et impetrat, area sicca manente, secundo contrarium petiit, et obtinuit. Sed numquid tentavit Dominum petendo hoc certum signum ? Ad hoc dicit Isidor. quod non. Non enim incredulus petiit hoc signum, sed futura previdit mysteria, et diligenter explorat, ut amplius credat mysterium, cum intellexerit oraculum. Et creditur, quod Dominus suasit ei, ut hoc signum peteret propter mysterium figuratum. Achaz noluit petere signum, non ex humilitate quasi non volens tentare Deum, hoc enim bonum fuisset. sed ex superbia, qua noluit Dei virtutem manifestari.
marg.| {a} Semel] Simile Gn. 18.d. dixit Abraham. Ne queso, Domine, indigneris, si loquar. Item ibidem. Obsecro te, Domine, ne irascaris, si adhuc loquar semel.
marg.| {b} Tentavero, signum querens in vellere] probavero.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 6), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_6)

Notes :