Hugo de Sancto Caro

Capitulum 18

Numérotation du verset Idc. 18,1 

In diebus illis non erat rex in Israel et tribus Dan querebat possessionem sibi ut habitaret in ea usque ad illum enim diem inter ceteras tribus sortem non acceperat.
Numérotation du verset Idc. 18,2 

Miserunt ergo1 filii Dan stirpis et familie sue quinque viros fortissimos de Saraa et Esthaol ut explorarent terram et diligenter inspicerent. Dixeruntque eis: Ite et considerate terram. Qui cum pergentes venissent in montem Ephraim et intrassent domum Miche2 requieverunt ibi.
1 ergo] igitur Weber |
2 Miche] Micha Weber |
Numérotation du verset Idc. 18,3 

Et agnoscentes vocem adolescentis Levite, utentesque illius diversorio, dixerunt ad eum: Quis te huc adduxit? Quid hic agis? Quam ob causam huc venire voluisti?
Numérotation du verset Idc. 18,4 

Qui respondit eis: Hec et hec prestitit mihi Michas et me mercede conduxit ut sim ei sacerdos.
Numérotation du verset Idc. 18,5 

Rogaverunt autem3 eum ut consuleret Dominum et scire possent an prospero itinere pergerent et res haberet effectum.
3 autem] -que Weber
Numérotation du verset Idc. 18,6 

Qui respondit eis: Ite cum pace. Dominus respicit viam vestram et iter quo pergitis.
Numérotation du verset Idc. 18,7 

Euntes igitur4 quinque viri venerunt Lais, videruntque populum habitantem in ea absque ullo timore iuxta consuetudinem Sidoniorum5 securum et quietum, nullo eis penitus resistente magnarumque opum et procul a Sidone atque a cunctis hominibus separatum.
4 igitur] itaque Weber |
5 c. S.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 18,8 

Reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt:
Numérotation du verset Idc. 18,9 

Surgite et ascendamus6* ad eos. Vidimus enim terram valde opulentam et uberem. Nolite negligere, nolite cessare. Eamus et possideamus eam, nullus erit labor.
6 ascendamus Weber ] eamus Rusch Ed1530
Numérotation du verset Idc. 18,10 

Intrabimus ad securos in regionem latissimam, tradetque nobis Dominus locum in quo nullius rei est penuria eorum que gignuntur in terra.
Numérotation du verset Idc. 18,11 

Profecti igitur sunt de cognatione Dan, id est de Saraa et Esthaol sexcenti viri accincti armis bellicis
Numérotation du verset Idc. 18,12 

ascendentesque manserunt in Chariathiarim Iude qui locus ex eo tempore castrorum Dan nomen accepit et est post tergum Chariathiarim.
Numérotation du verset Idc. 18,13 

Inde transierunt in montem Ephraim. Cumque venissent ad domum Miche7,
7 Miche] Micha Weber
Numérotation du verset Idc. 18,14 

dixerunt quinque viri qui prius missi fuerant ad considerandam terram Lais, ceteris fratribus suis: Nostis quod in domibus istis sit ephod et therafin et sculptile atque conflatile. Videte quid vobis placeat.
Numérotation du verset Idc. 18,15 

Et, cum paululum declinassent, ingressi sunt domum adolescentis Levite qui erat in domo Miche8, salutaveruntque eum verbis pacificis,
8 Miche] Micha Weber
Numérotation du verset Idc. 18,16 

sexcenti autem viri ita ut erant armati stabant ante ostium.
Numérotation du verset Idc. 18,17 

At illi qui ingressi fuerant domum iuvenis, sculptile et ephod et therafin atque conflatile tollere nitebantur et sacerdos stabat ante ostium sexcentis viris fortissimis haud procul exspectantibus.
Numérotation du verset Idc. 18,18 

Tulerunt igitur qui intraverant sculptile ephod et idola atque conflatile. Quibus dixit sacerdos: Quid facitis?
Numérotation du verset Idc. 18,19 

Cui responderunt: Tace et pone digitum super os tuum, venique nobiscum ut habeamus te patrem et sacerdotem. Quid tibi melius est ut sis sacerdos in domo unius viri an in una tribu et familia in Israel?
Numérotation du verset Idc. 18,20 

Quod cum audisset acquievit sermonibus eorum et tulit ephod et idola ac sculptile et profectus est cum eis9.
9 profectus est -c. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 18,21 

Qui cum pergerent et ante se ire fecissent parvulos et iumenta et omne quod erat pretiosum
Numérotation du verset Idc. 18,22 

iamque a domo Miche essent procul, viri qui habitabant in edibus Miche conclamantes secuti sunt
Numérotation du verset Idc. 18,23 

et post tergum clamare ceperunt. Qui, cum respexissent, dixerunt ad Micham: Quid tibi vis? Cur clamas?
Numérotation du verset Idc. 18,24 

Qui respondit: Deos meos quos mihi feci tulistis et sacerdotem et omnia que habeo et dicitis: Quid tibi est?
Numérotation du verset Idc. 18,25 

Dixeruntque ei filii Dan: Cave ne ultra loquaris ad nos et veniant ad te viri animo concitati et ipse cum omni domo tua pereas.
Numérotation du verset Idc. 18,26 

Et sic cepto itinere perrexerunt. Videns autem Micha quod fortiores se essent reversus est in domum suam.
Numérotation du verset Idc. 18,27 

Sexcenti autem viri tulerunt sacerdotem et que supra diximus veneruntque in Lais ad populum quiescentem atque securum et percusserunt eos in ore gladii urbemque incendio tradiderunt
Numérotation du verset Idc. 18,28 

nullo penitus ferente presidium eo quod procul habitarent a Sidone et cum nullo hominum haberent quicquam societatis ac negotii. Erat autem civitas sita in regione Roob quam rursum extruentes habitaverunt in ea
Numérotation du verset Idc. 18,29 

vocato nomine civitatis Dan iuxta vocabulum patris sui quem genuerat Israel que prius Lais dicebatur.
Numérotation du verset Idc. 18,30 

Posueruntque sibi sculptile et Ionathan filium Gersan filii Moysi ac filios eius sacerdotes in tribu Dan usque ad diem captivitatis sue.
Numérotation du verset Idc. 18,31 

Mansitque apud eos idolum Miche omni tempore quo fuit domus Dei in Silo. In diebus illis non erat rex in Israel.

Capitulum 18

Numérotation du verset Idc. 18,1 
marg.| {o} In diebus illis, etc. Tribus Dan] etc. Et hoc videtur, quod Tribus Dan, non habuit possessionem in terra, quod falsum est, quia legitur Ios. 19. quod omnes Tribus habuerunt sortem preter Levi. Solutio. Revera Dan sortem habuit in terra, et partem obtinuit, partem non, quia Amorrheus sibi auferebat. Unde supra 1.d. dictum est. Arctavit Amorrheus filios Dan in montibus, ideo querebat possessionem, quia suam nondum obtinuerat.
marg.| {p} Non acceperat] id est non obtinuerat.
Numérotation du verset Idc. 18,2 
marg.| {q} De Saraa, et Esthaol] Civitates sunt, in quibus habitabant filii Dan.
marg.| {r} Ut explorarent terram] quam possent sibi acquirere.
Numérotation du verset Idc. 18,3 
marg.| {s} Vocem adolescentis] id est per vocem cognoscentes, quod esset Levita. Et hoc est notabile, quod ad vocem cognoscitur Levita. Mal. 2.b. dicitur, Labia sacerdotis custodiunt, etc. HIERONYMUS, Verba sacerdotis aut sacra sunt, aut sacrilega.
marg.| {t} Diversorio] quod prius dicebatur edicula, id est traxerunt eum in partem.
marg.| {u} Quis te huc adduxit] etc. Ecce triplex questio, que fiet prelatis a Domino in die iudicii. Quomodo intrasti ? Quomodo vixisti ? Quomodo rexisti ? Sed quid respondebunt ei, nisi quod respondit Levita sacerdos ? Hec, et hec prestitit mihi, etc.
Numérotation du verset Idc. 18,4 
marg.| {x} Qui respondit eis : Ite, cum pace] De corde suo respondit, sicut hodie multi faciunt, qui de consilio proprio, non de consilio scripturarum respondent. Ier. 23.d. Visionem cordis sui loquuntur, non de ore Domini.
Numérotation du verset Idc. 18,5 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,6 
marg.| {y} Dominus respicit viam vestram] Adulando dicebat hoc non spiritu prophetico. Simile 3Rg. 22.a. cum vellet Achab occidere Ramoth Galaad, vocavit quadringentos prophetas Baal, et dixit : Ascendere debemus in Ramoth Galaad, an quiescere ? Qui dixerunt, ascende, et Deus dabit eam in manu regis.
Numérotation du verset Idc. 18,7 
marg.| {1.211va} {a} Lais] civitas est Sidoniorum, quibus erant confederati, quasi ritum Sidoniorum in idololatria observantes.
marg.| {b} Securum] Securitas, et otium pariunt negligentiam. Unde Prv. 1.d. Cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerint super vos tribulatio, et angustia, tunc invocabunt me, et non exaudiam. 1Th. 5.a. Cum dixerint pax, et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus. Lc. 12.c.a « Stulte, hac nocte repetent animam tuam a te ».
a Lc. 12, 20.
Numérotation du verset Idc. 18,8 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,10 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,11 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,12 
marg.| {c} In Cariathiarim Iude] id est in territorio eius.
marg.| {d} Castrorum Dan] id est dicebantur Castra Dan.
Numérotation du verset Idc. 18,13 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,14 
marg.| {e} Quia domibus] id est in domibus.
marg.| {f} Ephod] id est superhumerale.
marg.| {g} Et Theraphim] id est idola parva, sive imagines.
marg.| {h} Sculptile] scilicet idolum principale.
Numérotation du verset Idc. 18,15 
marg.| {i} Declinassent] scilicet Danite.
marg.| {k} Ingressi] illi quinque viri, qui prius missi fuerant.
marg.| {l} Domum] id est ediculam.
Numérotation du verset Idc. 18,16 
marg.| {m} Sexcenti] Exceptis illis quinque, qui ingressi erant domum.
marg.| {n} Stabat] expectans, quid facere vellent.
Numérotation du verset Idc. 18,17 
marg.| {n} Haud] id est non.
Numérotation du verset Idc. 18,18 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,19 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,20 
marg.| {o} Quod cum audisset] etc. Sic et hodie de parva Ecclesia se transferunt ad maiorem.
Numérotation du verset Idc. 18,21 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,22 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,23 
marg.| {p} Qui cum respexissent] scilicet Danite.
Numérotation du verset Idc. 18,24 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,25 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,26 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,27 
marg.| {q} Ad populum] etc. Ez. 16.f. Iniquitas Sodome, superbia, et saturitas, et abundantia, et odium. Sir. 33.d. Multam malitiam docuit otiositas.
marg.| {r} In ore] id est in devoratione.
marg.| {s} Urbemque] scilicet Lais.
Numérotation du verset Idc. 18,28 
marg.| {t} Et quod procul] Eccles. 4.c. Ve soli, etc.
Numérotation du verset Idc. 18,29 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 18,30 
marg.| {u} Filium Gersan] Ex. 2.d.
marg.| {x} Sacerdotes] supple posuerunt.
marg.| {y} Captivitatis sue] 3Rg. 16. et 17.
marg.| {z} Dominus Dei] id est tabernaculum.
Numérotation du verset Idc. 18,31 
marg.| {a} In diebus illis] Per hoc, quod hec clausula repetitur hic sicut supra, videtur, quod hec historia, que sequitur, et illa que dicta {1.211vb} est, circa eadem tempora, contigerunt. Consonat Iosephus.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 18), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_18)

Notes :