Hugo de Sancto Caro

Capitulum 9

Numérotation du verset Idc. 9,1 

Abiit autem Abimelech, filius Ierobaal, in Sichem ad fratres matris sue et locutus est ad eos et ad omnem cognationem domus patris matrisque1 sue dicens:
1 matrisque] matris Weber
Numérotation du verset Idc. 9,2 

Loquimini ad omnes viros Sichem. Quid vobis est melius ut dominentur vestri septuaginta viri omnes filii Ierobaal an ut dominetur vobis unus vir? Simulque considerate quia os vestrum et caro vestra sum.
Numérotation du verset Idc. 9,3 

Locutique sunt fratres matris eius de eo ad omnes viros Sichem universos sermones istos et inclinaverunt cor eorum post Abimelech dicentes: Frater noster est.
Numérotation du verset Idc. 9,4 

Dederuntque illi septuaginta pondera2 argenti de fano Baalbrith qui conduxit sibi ex eo viros inopes et vagos secutique sunt eum
2 pondera] pondo Weber
Numérotation du verset Idc. 9,5 

et venit in domum patris sui in Ephra et occidit fratres suos
filios Ierobaal septuaginta viros
super lapidem unum. Remansitque Ioathan filius Ierobaal minimus
et absconditus est.
Numérotation du verset Idc. 9,6 

Congregati sunt autem omnes viri Sichem et universe familie urbis Mello abieruntque et constituerunt regem Abimelech iuxta quercum que stabat in Sichem.
Numérotation du verset Idc. 9,7 

Quod cum nuntiatum esset Ioathan ivit et stetit in vertice montis Garizim
elevataque voce clamavit et dixit: Audite me viri Sichem, ita ut3 audiat vos Dominus4.
3 ut] om. Weber |
4 Dominus] Deus Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,8 

Ierunt ligna
ut unguerent super se regem dixeruntque olive:
Impera nobis.
Numérotation du verset Idc. 9,9 

Que respondit5: Numquid possum deserere pinguedinem meam qua et dii utuntur et homines et venire ut inter ligna promovear?
5 respondit] responpit cacogr. Rusch
Numérotation du verset Idc. 9,10 

Dixeruntque ligna ad arborem ficum:
Veni et super nos regnum accipe.
Numérotation du verset Idc. 9,11 

Que respondit eis: Numquid possum deserere dulcedinem meam fructusque suavissimos et ire ut inter cetera ligna promovear6?
6 promovear] commovear Weber
Numérotation du verset Idc. 9,12 

Locuta sunt quoque ligna ad vitem:
Veni et impera nobis.
Numérotation du verset Idc. 9,13 

Que respondit: Numquid possum deserere vinum meum quod letificat Deum et homines et inter ligna cetera promoveri7?
7 promoveri] commoveri Weber
Numérotation du verset Idc. 9,14 

Dixeruntque omnia ligna ad ramnum:
Veni et impera super nos.
Numérotation du verset Idc. 9,15 

Que respondit eis: Si vere me regem vobis constituitis, venite et sub mea umbra requiescite. Si8 autem non vultis egrediatur ignis de ramno et devoret cedros Libani.
8 Si] Sin Weber
Numérotation du verset Idc. 9,16 

Nunc igitur si recte et absque peccato constituistis super vos regem Abimelech et bene egistis cum Ierobaal et cum domo eius et reddidistis vicem beneficiis eius qui pugnavit pro vobis
Numérotation du verset Idc. 9,17 

et animam suam dedit periculis ut erueret vos de manu Madian
Numérotation du verset Idc. 9,18 

qui nunc surrexistis contra domum patris mei et interfecistis filios eius septuaginta viros
super unum lapidem et constituistis regem Abimelech filium ancille eius
super habitatores Sichem eo quod frater vester sit.
Numérotation du verset Idc. 9,19 

Si ergo recte et absque vitio egistis cum Ierobaal
et domo
eius hodie letamini in Abimelech et ille letetur in vobis.
Numérotation du verset Idc. 9,20 

Sin autem perverse egrediatur ignis ex eo
et consumat habitatores Sichem et oppidum Mello egrediaturque ignis de viris Sichem et de oppido Mello et devoret Abimelech
Numérotation du verset Idc. 9,21 

Que cum dixisset fugit et abiit in Bera
habitavitque ibi ob metum9 Abimelech fratris sui.
9 ob metum] metu Weber
Numérotation du verset Idc. 9,22 

Regnavit itaque Abimelech super Israel tribus annis.
Numérotation du verset Idc. 9,23 

Misitque Dominus10 spiritum pessimum inter Abimelech et habitatores Sichem qui ceperunt eum detestari
10 Dominus] Deus Weber
Numérotation du verset Idc. 9,24 

et scelus interfectionis septuaginta filiorum Ierobaal et effusionem sanguinis eorum conferre in Abimelech fratrem suum et in11 ceteros Sichimorum12 principes qui eum adiuverant.
11 in Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Rusch Weber ] inter Π T M * ΦRAZGV ΘG Ψ, om. ΘA; IN ABIMELECH FRATREM SUUM ET INTER CETEROS : varietas ista prepositionum plus imputat Abimelech quam principibus cum hebr. utrobique habeat SUPER Cor2 |
12 Sichimorum ΣTM ΨB ΩSJP Ed1530 Clementina ] Siccimorum Ω M, Sychimorum ΩL Rusch , Sycimorum Edmaior. (Σ L Φ) Clementina , - marum Weber Edmaior. (V F X T Π Cava Λ L* Amiatinus O ΘHA M ² ) |
Numérotation du verset Idc. 9,25 

Posueruntque insidias adversum eum in summitate montium13 et dum illius prestolabantur14 adventum exercebant latrocinia agentes predas de pretereuntibus. Nuntiatumque est Abimelech.
13 s. m.] inv. Weber |
14 prestolabantur] prestolantur Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,26 

Venit autem Gaal filius Obed cum fratribus suis et transivit in Sichimam15. Ad cuius adventum erecti habitatores Sichem
15 Sichimam ΣO ΨB Ed1530 ] scrips. , Sychimam Rusch , Sycimam Weber
Numérotation du verset Idc. 9,27 

egressi sunt in agros vastantes vineas uvasque calcantes et factis cantantium choris ingressi sunt fanum dei sui et inter epulas et pocula maledicebant Abimelech
Numérotation du verset Idc. 9,28 

clamante Gaal filio Obed. Quis est iste16 Abimelech et que est Sichem ut serviamus ei? Numquid non est ipse17 filius Ierobaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emor18 patris Sichem. Cur ergo19 servimus ei?
16 iste] om. Weber |
17 ipse] om. Weber |
18 Emor ΩL plerique codd., edd. Rusch] Emmor Weber |
19 ergo] igitur Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,29 

Utinam daret aliquis populum istum sub manu mea ut auferrem de medio Abimelech. Dictumque est Abimelech. Congrega exercitus multitudinem et veni.
Numérotation du verset Idc. 9,30 

Zebul enim princeps civitatis auditis sermonibus Gaal filii Obed iratus est valde
Numérotation du verset Idc. 9,31 

et misit clam ad Abimelech nuntios dicens: Ecce Gaal filius Obed venit in Sichimam cum fratribus suis et oppugnat adversum te civitatem.
Numérotation du verset Idc. 9,32 

Surge itaque nocte cum populo qui tecum est et latita in agro
Numérotation du verset Idc. 9,33 

et primo mane oriente sole irrue super civitatem. Illo autem egrediente adversum te cum populo suo, fac ei quod potueris.
Numérotation du verset Idc. 9,34 

Surrexit itaque Abimelech cum omni exercitu suo nocte et tetendit insidias iuxta Sichimam in quatuor locis.
Numérotation du verset Idc. 9,35 

Egressusque est Gaal filius Obed et stetit in introitu porte civitatis. Surrexit autem Abimelech et omnis exercitus cum eo de insidiarum loco.
Numérotation du verset Idc. 9,36 

Cumque vidisset populum Gaal dixit ad Zebul: Ecce de montibus multitudo descendit. Cui ille respondit: Umbras montium vides quasi capita hominum20 et hoc errore deciperis.
20 c. h.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 9,37 

Rursumque Gaal ait: Ecce populus de umbilico terre descendit et unus cuneus venit per viam que respicit quercum.
Numérotation du verset Idc. 9,38 

Cui dixit Zebul: Ubi est nunc os tuum quo loquebaris? Quis est Abimelech ut serviamus ei? Nonne hic populus est21 quem despiciebas? Egredere et pugna contra eum.
21 hic populus est] iste est populus Weber
Numérotation du verset Idc. 9,39 

Abiit ergo Gaal exspectante22 Sichimorum23 populo et pugnavit contra Abimelech
22 ex(s)pectante Λ H F B M ΦRAGVZ ΘH ΨBDM Ω Ed1530 ] spectante Amiatinus ... Cor3 (al.) Clementina Weber |
23 Sichimorum] Sycimarum Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,40 

qui persecutus est eum fugientem et in urbem compulit. Cecideruntque ex parte eius plurimi usque ad portam civitatis
Numérotation du verset Idc. 9,41 

et Abimelech sedit in Ruma, Zebul autem Gaal et socios eius expulit de urbe nec in ea passus est commorari.
Numérotation du verset Idc. 9,42 

Sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech
Numérotation du verset Idc. 9,43 

tulit exercitum suum et divisit in tres turmas, tendens insidias in agris. Vidensque quod egrederetur populus de civitate surrexit et irruit in eo24
24 eo Λ H B* Rusch ] eos Ω ΩL Weber
Numérotation du verset Idc. 9,44 

cum cuneo suo oppugnans et obsidens civitatem, due autem turme palantes per campum adversarios persequebantur25.
25 persequebantur] sequebantur Weber
Numérotation du verset Idc. 9,45 

Porro Abimelech omni die illo26 oppugnabat urbem quam cepit interfectis habitatoribus eius ipsa quoque27 destructa ita ut sal in ea dispergeret.
26 d. i.] inv. Weber |
27 quoque] -que Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,46 

Quod cum audissent qui habitabant in turre Sichimorum ingressi sunt fanum dei sui Berith ubi fedus cum eo pepigerant et ex eo locus nomen acceperat qui erat munitus valde28.
28 m. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 9,47 

Abimelech quoque audiens viros turris Sichimorum pariter conglobatos
Numérotation du verset Idc. 9,48 

ascendit in montem Selmon cum omni populo suo et arrepta securi precidit arboris ramum impositumque ferens humero dixit ad socios: Quod me vidistis facere cito facite.
Numérotation du verset Idc. 9,49 

Igitur certatim ramos de arboribus precidentes sequebantur ducem. Qui29 circumdantes presidium30 succenderunt atque ita factum est ut fumo et igne mille hominum necarentur viri pariter et31 mulieres habitatorum turris Sichem.
29 Qui] quos Weber |
30 presidium] presidio Weber |
31 et] ac Weber |
Numérotation du verset Idc. 9,50 

Abimelech autem inde proficiscens venit ad oppidum Thebes quod circumdans obsidebat exercitu.
Numérotation du verset Idc. 9,51 

Erat autem turris excelsa in media civitate ad quam confugerant simul viri32 ac mulieres et omnes principes civitatis clausa firmissime ianua et super turris tectum stantes per propugnacula.
32 s. v.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 9,52 

Accedensque Abimelech iuxta turrim33 pugnabat fortiter et appropinquans ostio ignem supponere nitebatur.
33 turrim Ω MLS Rusch Ed1530 Clementina ] turrem hic et ubique Weber
Numérotation du verset Idc. 9,53 

Et ecce una mulier fragmen mole desuper iaciens illisit capiti Abimelech et confregit cerebrum eius.
Numérotation du verset Idc. 9,54 

Qui vocavit cito armigerum suum et ait ad eum: Evagina gladium tuum et percute me, ne forte dicatur quod a femina interfectus sim. Qui iussa perficiens interfecit eum.
Numérotation du verset Idc. 9,55 

Illo quoque34 mortuo omnes qui cum eo erant de Israel reversi sunt in sedes suas
34 quoque] -que Weber
Numérotation du verset Idc. 9,56 

et reddidit Deus malum quod fecerat Abimelech contra patrem suum interfectis septuaginta fratribus suis.
Numérotation du verset Idc. 9,57 

Sichimitis35 quoque quod operati erant retributum est et venit super eos maledictio Ioathan, filii Ierobaal.
35 Sichimitis] scrips. , Sychimitis Rusch , Sycimitis Weber

Capitulum 9

Numérotation du verset Idc. 9,1 
marg.| {i} Abiit autem] Dictum est capitulo precedente, quomodo Gedeon petiit inaures, ex quibus fecit Ephod, cum quo populus fornicatus est, quod ei factum est in ruinam, et domui eius. In hoc capitulo ostenditur quomodo, et a quo facta sit illa ruina, scilicet ab Abimelech. Unde, dicitur : Abiit, etc.
marg.| {k} Abimelech] Iste Abimelech sicut dictum est fuit filius Gedeonis de concubina Diomia, quam habebat in Sichem. Hic, mortuo patre suo Gedeone, abiit ad parentes matris sue, ut regnaret post patrem suum, consilio, et auxilio eorum.
marg.| {l} Ad omnes viros Sichem] hoc, scilicet quod sequitur, quid vobis, etc. quasi dicat. Melius {1. 203vb} esset, quod unus esset rex, quam plures. Hoc autem dicebat ardens desiderio dominandi.
marg.| {m} Simulque considerate] quasi dicat preterea, ego sum de genere vestro, unde melius est, quod ego sim rex, quam alius.
marg.| {n} Pondo] indeclinabile est, et est genus ponderis, ut marcha vel libra sive as, duodecim uncias continens. Unde idem est pondus pondi.
marg.| {o} De Fano] id est templo.
marg.| {p} Baal Berith] Nota, inclinato populo Abimelech iuraverunt omnes ei fidelitatem in fano Baal, unde postea dictum est Baal Berith, id est idolum coniurationis. Baal enim nomen est idoli, et berith interpretatur coniuratio. Prius ergo facta fuit coniuratio, et postea dederunt ei septuaginta pondo argenti, unde conduceret viros inopes, et profugos ut iuvarent eum contra fratres suos. Et notandum quod Abimelech tantum fuit rex in Sichem, Saul vero in toto Israel. Unde primus rex dicitur fuisse Saul, quod quidem dicitur propter regnum universale.
marg.| {q} Qui conduxit] <GLOSSA> INTERLINEARIS sic Antichristus multos conducet muneribus, ut faveant sibi.
marg.| {r} Viros inopes] Hic accipitur inopes in malo 1Rg. 22.a. in bono, ubi dicitur, convenerunt ad David omnes, qui erant in angustia, et oppressi ere alieno.
marg.| {s} Minimus, et absconditus] Et David minimus inter fratres suos, inunctus est in regem. 1Rg. 16.c. Sepe enim Dominus cum minoribus facit signum in bonum. Parvulos enim diligit Dominus. Unde Lc. 28.c. Sinite parvulos venire ad me, et nolite vetare. Talium enim est regnum celorum.
marg.| {t} Mello equivocum est] Est enim Mello profunda vorago vallis. Unde 2Rg. 5.b. legitur. Et edificavit David civitatem a Mello, et intrinsecus, id est a profunda voragine vallis usque sursum. Ipsa etiam civitas David postea dicta est Mello, hic autem alia civitas dicitur Mello.
marg.| {u} Abieruntque, et constituerunt] Isidor. pro parte exponit sic. Per Gedeonem intelligitur Christus. Per eius multas uxores, diverse nationes, ex quibus genuit septuaginta filios, propter septuaginta idiomata linguarum. Concubina Gedeonis, synagoga est, de qua genuit unum filium spurium, id est antichristum, quia sicut Abimelech congregavit impios ad interficiendum fratres suos, sic antichristus congregabit impios ad occidendum Christianos. Ioathan minor filius Gedeonis, qui evasit gladium Abimelech significat reliquias Israel, que salve fient, ut dicitur Is. 10.e. Ioathan post mortem fratrum ascendit in Garizim montem, scilicet benedictionum, quia in fine temporum reliquie Israel ascendent in montem Ecclesie, extra quam nullus salvabitur. Unde quicumque fuerunt extra arcam Noe in diluvio perierunt. Per ligna silvarum, significantur homines infructuosi, qui querunt olivam, id est gratiam Spiritus sancti, ut regnet super eos, sed non vult, quia non bene querunt. Tantummodo enim ore querunt, sed corde fugiunt. Is. 29.d. Populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me. Per ficum, significatur lex, quia sicut ficus primo facit grossos fructus, scilicet inutiles, et postea facit dulces fructus, sic lex primo Iudeos inutiles fecit, sed postea gentilitas in ea fructus dulces spiritualis intelligentie invenit. Per vitem significatur Christus. Unde Io. 15.a. Ego sum vitis vera. Sicut ergo hec tria, oliva, ficus, vitis noluerunt super ligna {1. 204ra} silvarum regnare, sic nec gratia Spiritus sancti, nec spiritualis intelligentia legis, nec Christus voluit in hominibus infructuosis, id est sine bonis operibus habitare.
Numérotation du verset Idc. 9,moraliter 
marg.| Moraliter. [Abierunt] etc. Per Abimelech significantur ambitiosi, qui dignitates appetunt, et honores, et tales proprie assimilantur diabolo, qui in celo petiit dominatum. Unde dixit Is. 14.d. Ascendam super altitudinem nubium, et ero similis Altissimo. Sic ambitiosi assimilari volunt Altissimo. Altissimus enim Trinus est in personis, sed unus in essentia, ita et ipsi unicam habent essentiam, et hanc modicam, et mortalem, et non tantum tres, immo decem, aut plures appetunt dignitates, vel personatus. Unde in hoc transcendunt diabolum, quia diabolus voluit assimilari Altissimo, isti superare. Et nota quod Abimelech non fuit legitimus filius, sed spurius, et ambitiosi non sunt legitimi, sed spurii, quia non legitime per canonicam electionem, neque propter Christum eliguntur, sed prece, aut pretio, aut carnali affectione. Unde dicit Abimelech. Os vestrum, et caro vestra sum. Abimelech conduxit vagos, et inopes, sic tales postquam facti sunt Prelati beneficia conferunt vagis, qui numquam resident in Ecclesia sua, et inopibus, qui scilicet sunt sine opere doctrine, quia nullam doctrinam habent, nec verbi, nec exempli. Unde recte dicitur, conduxit. Conducere enim proprie est mercenariorum, et omnes tales mercenarii sunt in veritate, non veri pastores, quia tantum lac, et lanam, id est temporalia querunt, et non pertinet ad eos de ovibus, id est de animabus subditorum non curant, immo certe malo exemplo eos interficiunt. Et hoc est, quod hic dicitur, quod Abimelech, et conducti ab eo. 70. filios Gedeonis interfecerunt.
Numérotation du verset Idc. 9,moraliter 
marg.| Moraliter. {d} Dixerunt] etc. Ligna silvarum, id est clerici seculares vadunt, ut faciant regem super se, id est eligant Prelatum. Per olivam, ficum, et vitem, que eliguntur et non recipiunt, significantur contemplativi, sive religiosi, qui nolunt promoveri in seculo ad prelationes. Debent enim viri religiosi esse oliva per suavitatem conscientie, ficus per dulcedinem, quam sentiunt in devotione mentis, vitis per hilaritatem spiritualis letitie. Cum ergo bonus contemplativus non vult dimittere pinguedinem caritatis, quam habet in contemplatione, neque dulcedinem, quam habet in devotione, neque hilaritatem conscientie, tunc ligna silvarum, id est mali, et infructuosi preficiunt sibi rhamnum, id est prelatum, qui in principio mollis est, et postea indurescit, et aculeatur, et spinosus efficitur, spolians subditos sicut spina, que spoliat oves, que tangunt eam, et tandem de se emittit ignem perverse conversationis, et se, et subditos comburit incendio infernali.
marg.| {a} Montis Garizim] <GLOSSA> INTERLINEARIS qui deputatus est ad benedictionem. Dt. 27.b.
marg.| {b} Clamavit] ad Sichimitas, qui convenerant ad diem festum.
marg.| {c} Ierunt ligna] Paradigma proponit de lignis silvarum, que voluerunt facere super se regem vitem, ficum, et olivam, sed ille noluerunt. Postea venerunt ad rhamnum, qui eis acquievit. Et factus est rex super omnia ligna silvarum, qui combussit omnia, etiam cedros Libani. Postea {1. 204rb} exposuit eis paradigma dicens. Interfecistis filios Ierobaal, et filium ancille eius constituistis super vos regem. Si recte egistis cum Ierobaal, et filiis eius, bene sit vobis, si autem per verse, egrediatur ignis de rhamno, id est de Abimelech, et devoret vos, et ipsum. Et his dictis aufugit. Est autem paradigma, ut dicit Isidor. exemplum facti, vel dicti, ex simili, vel dissimili.
marg.| {e} Qua dii utuntur] Oleum enim lucet, et ardet in Ecclesia coram Deo.
marg.| {f} Quod letificat] deos in oblatione, et homines in potatione.
marg.| {g} Dixerunt] hic dicit omnia, ut sup.
marg.| {g} Ad Rhamnum] Dicit GLOSSA Rhamnus est genus rubi, quem vulgo senticem urticam appellant, asperum nimis, et spinosum. Dicitur etiam, quod rhamnus in principio mollis est, sed postea indurescit, et vertitur in spinam, et fit rhamnus. Et secundum Iosephum ad impetum venti ex se naturaliter ignem producit, per quod significatur antichristus, cum omni asperitate, et feritate humanum genus vastaturus. Et exiit ignis de rhamno, id est iniquitas de antichristo, et omnes, qui in illo confidunt pariter cum illo devorabit.
marg.| {h} Ignis de rhamno] quia talis est eius natura.
marg.| {i} Igitur si] Exponit Ioathan paradigma, improperans, quod malum pro bono reddiderint patri suo ; et domui eius.
marg.| {k} Eo quod frater] Quasi iudicio, sive intuitu sanguinis non pietatis, vel, caritatis amore constituistis eum regem super vos. Igitur peccatum est promovere parentes intuitu carnis, vel sanguinis. Hinc est, quod Dominus noluit Ioseph cognatum suum substitui Iude Scarioth in Apostolatu, licet optimus esset, sed Matthiam, qui nihil attinebat ei ex parte carnis. Unde per Psalmistam dicit : non congregabo conventicula eorum de sanguinibus, etc.
marg.| {l} Super Israel] non ex toto, sed in parte, id est super Sichimitas.
marg.| {m} Misitque] id est dimisit.
marg.| {n} Spiritum] id est diabolum, id est permisit diabolo, qui est spiritus discordie, perturbare pacem, et seminare discordiam inter Abimelech, et Sichimitas. Sicut enim opilio canem furentem tenet vinctum, ne mordeat vel oves, vel homines, ita Dominus tenet diabolum sevientem, ne noceat, quantum velit. Et aliquando laxat ei vincula, id est permittit eum venire ad nos, et tentare, et aliquando decipere. Unde 3Rg. 22.d. Quis decipiet Achab ? Et dixit unus de sinistris. Egrediar, et ero spiritus mendax in ore omnium prophetarum eius. Et dixit Dominus. Vade, et prevalebis. Hoc enim exigebant merita eius. Aliquando permittit corporaliter verberare sanctos, ut patet Iob. 2.c. et in B. Antonio. Et quanto magis vident demones instare diem iudicii, tanto amplius seviunt in nos, scientes, quod tunc finietur potestas eis permissa in nos ad tempus. Apc. 12.c. Ve terre, et mari, quia descendit ad vos diabolus, habens iram magnam, sciens, quod modicum temporis habet. Per terram, avari ; per mare, luxuriosi intelliguntur, ad quos venit principaliter diabolus, quia plures per hec vitia seducit. Unde Lc. 8.e. demones eiecti rogabant Dominum, ut permitteret eos in porcos ingredi, et permisit, et impetu abiit grex per preceps in mare.
marg.| {o} Detestari] Hoc notabile est, quare {1. 204va} cognito scelere suo auctorem sceleris detestatur. Hoc enim meretur auctor, ut odium consentientium consequatur, et vix accidit, quin illi, qui magis promovent tales, postea non sint eis inimicitiores.
marg.| {a} Adiuraverant] id est cum eo coniurati fuerant, et alios coniurare fecerunt, vel, adiuverant : habent aliqui libri, et est sensus, adiuverant, ad habendum regnum.
marg.| {b} Adversum eum] qui similiter insidiabatur eis, sicut illi ei.
marg.| {c} Et dum illius] id est Abimelech.
marg.| {d} Erecti] confortati.
marg.| {e} Uvasque calcantes] id est vinum in doliis reponentes, vel ad terram sub pedibus conculcantes, ne eas posset habere Abimelech, qui expulsus a civitate, exercebat latrocinia super eos, tamen Zebul, quem fecerat Abimelech prepositum civitatis, adhuc erat in ea pro Abimelech.
marg.| {f} Quis est] ut regere debeat super nos, id est quam vilis.
marg.| {g} Et quis est iste] id est quantus, et quam dignus est iste populus, qui est de genere Sichem regis filii Emor, qui fuit tam nobilis, quasi dicat populus Sichem nobili est, et Abimelech vilis est, et ideo non debet regere super eos. Aliqui libri habent, que est iste Sichem, et tunc ponitur continens pro contento, id est civitas pro civibus. Vel sic, quis est iste Sichem, id est quam vilis est iste Sichimita ex parte matris.
marg.| {h} Ierobaal] id est nonne ipse est filius Ierobaal, qui fuit infimus in domo Abiezer que etiam erat infima in Tribu sua. Vel sic, numquid ipse est filius Ierobaal, Ironice, quasi dicat non est filius Ierobaal, sed spurius est, et ideo non debet hereditatem patris habere.
marg.| {i} Et constituit] Abimelech scilicet.
marg.| {k} Super viros Emor] id est super Sichimitas. quasi dicat nimis indecens, quod Abimelech spurius servum suum fecit principem super nobilem populum Sichem.
marg.| {l} Utinam daret] Simile 2Rg. 15.a. dicebat Absalon stans in porta. Quis constituit me, ut iuste iudicem ?
marg.| {m} Sub manu mea] quod concesserunt ei, id est ut esset dux eorum pro Abimelech.
marg.| {n} Zebul] Determinat a quo dictum sit ei.
marg.| {o} Et oppugnat] id est facit coniurare cives adversum {1. 204vb} te, ut expugnent te.
marg.| {p} Civitatem] Sichem scilicet.
marg.| {q} Primo mane] id est valde mane, scilicet.
marg.| {r} Oriente sole] id est veniente ad ortum. Sic exponit Evangelium Marci ultim. a. Et valde mane, orto iam sole, id est veniente ad ortum. Mane autem dicitur tempus, quod est terminus noctis, et initium diei.
marg.| {s} Illo autem] Gaal, scilicet.
marg.| {t} Introitu] et Zebul cum eo.
marg.| {u} Et hoc errore] mentitur proditor.
marg.| {x} De umbilico] id est de valle : vel quia umbilicus est eminentior pars ventris, commodius exponitur de umbilico terre, id est de tumore montis, qui eminebat terre.
marg.| {y} Quo loquebaris] scilicet quis est Abimelech.
marg.| {z} Expectante] id est non cum eo descendente ad pugnam contra Abimelech.
marg.| {a} Et in urbem compulit] Sichem.
marg.| {b} Ex parte eius] Gaal.
marg.| {c} In Ruma] locus est iuxta civitatem.
marg.| {d} Egressus est populus] Sichimeus.
marg.| {e} Palantes] id est vagantes.
marg.| {f} Adversarios] Sichimitas.
marg.| {g} Omni illo die] id est toto.
marg.| {h} Ut sal in ea] in signum perfecte destructionis, quia sal sterilem reddit terram, hoc fecit Cesar Teroane, unde Teroana dicitur quasi terra vana. Ecce ignis de quo dixerat Ioathan. Egredietur ignis de rhamno, id est iniquitas de Abimelech, et deiiciet cedros Libani, id est Sichimitas nobiles.
marg.| {i} Fedus cum eo] id est Abimelech.
marg.| {k} Et ex eo locus nomen] id est ex illa coniuratione nomen acceperat Baalberith, ut dictum est.
marg.| {l} Turris Sichimorum] que erat in Sichem. Tamen IOSEPHUS dicit profugos per provinciam congregatos super terram munitissimam, nitentes eam minuere. Quod videns Abimelech, ascendit in montem Selmon, et succendit presidium illud, et igne, et fumo perierunt in eo mille viri preter mulieres, et parvulos.
marg.| {m} Erat autem turris excelsa in media] ostendit, quid dixerit {1. 205ra} oppidum Thebes turrim, scilicet illam excelans que erat in media civitate. Et nota quod a Thebis Egyptiorum dicuntur Thebei : Inde fuit legio Thebeorum, scilicet Mauritii, et sociorum eius. A Thebis Iudeorum Thebite : Inde fuit Elias Thesbites. A Thebis Grecorum Thebani : Ibi habemus nos modo conventum.
marg.| {a} Eugenia] [Simile] 1Rg. 31.a. dixit Saul ad Armigerum suum : Percute me gladio tuo, ne forte incircumcisi isti illudant mihi viventi, et postea interficiant me, et noluit Armiger.
marg.| {b} Interfectis] id est interficiendo.
marg.| {c} Septuaginta] id est fratres suos.
marg.| {d} Sichimitis] IOSEPHUS dicit hoc accidisse eis, ideo quia iurgati sunt contra Gedeonem ad vada Iordanis. Supra 8. Magnum enim peccatum est obiurgatio, maxime contra Prelatum. Unde Maria propter obiurgationem contra Moysen percussa fuit lepra, Nm. 12.
marg.| {e} Operati erant] Qui Abimelech elegerunt.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 9), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_9)

Notes :