Capitulum 5

Numérotation du verset Idc. 5,1 

Cecineruntque
Debora
et Barach filius
Abinoem in die illo dicentes:
Numérotation du verset Idc. 5,2 

Qui sponte obtulistis de Israel animas vestras ad periculum benedicite Domino.
Numérotation du verset Idc. 5,3 

Audite
reges
auribus
percipite1 principes.
1 a. p.] inv. Weber
Ego sum ego sum que Domino canam
psallam Domino Deo Israel.
Numérotation du verset Idc. 5,4 

Domine cum exires de Seir
et transires per regiones Edom, terra
mota est celique ac nubes distillaverunt2
2 distillaverunt] stillaverunt Weber
aquis.
Numérotation du verset Idc. 5,5 

Montes fluxerunt a facie Domini et Sinai
a facie Domini Dei Israel.
Numérotation du verset Idc. 5,6 

In diebus Sangar3 filii Anath
3 Sangar] Samgar Weber
in diebus Iael quieverunt semite
et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios.
Numérotation du verset Idc. 5,7 

Cessaverunt fortes
in Israel et quieverunt donec surgeret Debora
surgeret mater in Israel.
Numérotation du verset Idc. 5,8 

Nova bella elegit Dominus
et portas hostium ipse subvertit. Clipeus et hasta
si apparuerunt4 in quadraginta milibus Israel.
4 apparuerunt] apparuerint Weber
Numérotation du verset Idc. 5,9 

Cor meum
diligit principes Israel
qui propria voluntate
obtulistis vos discrimini benedicite Domino
Numérotation du verset Idc. 5,10 

qui ascenditis super nitentes asinos
et sedetis in iudicio
et ambulatis in via
loquimini.
Numérotation du verset Idc. 5,11 

Ubi collisi sunt currus et hostium suffocatus est5 exercitus, ibi narrentur iustitie Domini et clementia in fortes Israel6.
5 s. e. Ω Ed1530 Clementina ] inv. Weber |
6 et] om. (hapax) | et clementia in fortes Israel] Cor1 : « ET CLEMENTIE FORTIS ISRAEL . Hebr.: ET IUSTITIAE FORTES ISRAEL ». Cor2 : « Antiq.: ET CLEMENTIA IN FORTES ISRAEL, vel secundum antiq.: IN PORTIS ISRAEL , sed dicunt Hieronymum dicere quod hebr. habent CLEMENTIAE. Si expressissime voluerimus dicere secundum istos, falsum est, immo habet: IUSTITIAE ». |
Tunc descendit7 populus Domini ad portas
7 descendit] ascendit Ω M
et obtinuit principatum8.
8 et obtinuit principatum] om. hebr. (Kittel)
Numérotation du verset Idc. 5,12 

Surge surge Debora, surge surge et loquere canticum. Surge Barach
et apprehende captivos tuos
fili Abinoem.
Numérotation du verset Idc. 5,13 

Salvate sunt reliquie populi,
Dominus in fortibus
dimicavit.
Numérotation du verset Idc. 5,14 

Ex Ephraim delevit eos in Amalech
et post eum
ex Beniamin
in populos tuos, o Amalech.
De Machir principes descenderunt
et de Zabulon
qui exercitum ducerent ad bellandum.
Numérotation du verset Idc. 5,15 

Duces Isachar
fuere
cum Debora et Barach vestigia sunt secuti
qui quasi in preceps ac barathrum se discrimini dedit.
diviso contra se Ruben magnanimorum
reperta est contentio9.
9 e. contentio] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 5,16 

Quare habitas inter duos terminos
ut audias sibilos gregum?
Diviso contra se Ruben magnanimorum reperta est contentio10.
10 est c.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 5,17 

Gad11 trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus.
11 Gad] Galaad Weber
Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur,
Numérotation du verset Idc. 5,18 

Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Moreme12.
12 Moreme ΩSM] Morome Cor1 ΩJ (moromê) Rusch , Merome Ed1530 Clementina Weber , Rome Cava Amiatinus Λ Θ T Φ
Numérotation du verset Idc. 5,19 

Venerunt reges
et pugnaverunt, pugnaverunt reges Chanaan
in Thane13 iuxta aquas Mageddo
13 Thane Edmaior. (F) Ω M Rusch ] Thanach ... Weber
et tamen
nihil tulere predantes.
Numérotation du verset Idc. 5,20 

De celo dimicatum est
contra eos stelle manentes in ordine et cursu suo adversus14 Sisaram pugnaverunt.
14 adversus] adversum Weber
Numérotation du verset Idc. 5,21 

Torrens Cison traxit cadavera eorum, torrens Cadumim, torrens Cison.
Conculca anima mea robustos.
Numérotation du verset Idc. 5,22 

Ungule equorum ceciderunt fugientibus impetu et per preceps ruentibus fortissimis hostium.
Numérotation du verset Idc. 5,23 

Maledicite terre Meroth15, dixit angelus Domini,
15 Meroth Λ H² ( in ras. ) ΣT ΩSM] Meroz ΩJ² ( in ras. ) Weber , Meros Rusch (hapax)
maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius.
Numérotation du verset Idc. 5,24 

Benedicta inter mulieres Iael uxor Aber Cinei
et16 benedicatur in tabernaculo suo.
16 et] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 5,25 

Aquam petenti
lac dedit et in phiala principum obtulit butyrum.
Numérotation du verset Idc. 5,26 

Sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram querens in capite vulneri locum et tempus valide perforans.
Numérotation du verset Idc. 5,27 

Inter pedes eius ruit defecit et mortuus est. Volvebatur ante pedes eius17 et iacebat exanimis et miserabilis.
17 Volvebatur... eius] ante pedes illius volvebatur Weber
Numérotation du verset Idc. 5,28 

Per fenestram respiciens18 ululabat mater eius et de cenaculo loquebatur.
18 respiciens] prospiciens Weber
Cur moratur regredi currus eius, quare tardaverunt pedes quadrigarum illius?
Numérotation du verset Idc. 5,29 

Una sapientior ceteris uxoribus eius hec socrui verba respondit:
Numérotation du verset Idc. 5,30 

Forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei. Vestes diversorum colorum Sisare traduntur in predam et supellex varia ad ornanda colla congeritur.
Numérotation du verset Idc. 5,31 

Sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent.
Numérotation du verset Idc. 5,32 

Quievitque terra per quadraginta annos.

Capitulum 5

Numérotation du verset Idc. 5,1 
marg.| {m} Cecineruntque] etc. Quintum capitulum in quo scribitur canticum Delbore. Consuetudo enim fuit Iudeorum antiquitus, habita victoria cantare canticum Domino in gratiarum actione. Unde Ex. 15.a. Submerso Pharaone, et exercitu eius, dixit Moyses, et Maria : Cantemus Domino, etc. Inde est quod Ezechias rex Iuda, quia interfecto exercitu Sennacherib, non cantavit canticum, infirmatus est usque ad mortem. 4Rg. 20.a. Is. 38.a. ideo Delbora, victo Sisara, et eius exercitu superato, cecinit Domino canticum istud, in quod exhortatur victores ab benedicendum Dominum, rememorans beneficium Dei, quod fecit Israeli, quando dedit legem in terremotu, et pluvia, addens, quomodo per Sangar quieverunt hostes a semitis Israel, et quomodo defecerit virtus Israel, donec surgeret Delbora, quomodo nova bella elegit Dominus, ut de viro mulier triumpharet. Addit etiam de Amalech, quem Moyses vicit. Ex. 17.c. Quem etiam iterum a Saule vincendum prophetavit. Deinde commendat eos, qui de Manasse, et Isachar, et Zabulon, et Nephtalim cum ea ad prelium descenderunt, e contrario vituperans Ruben, et Gad, et Dan, et Aser, qui venire noluerunt cum ea. Postea modum vincendi determinat, ubi ait : Stelle pugnaverunt adversus Sisaram : Non quod fatali constellatione hoc factum fuerit, sed quia coruscationes, et fulgura de sublimi irruebant in eos, ac si stelle ruerent de celo. Deinde ostendit, quid factum fuerit de mortuis, dicens, quod torrens Cison traxit cadavera Egyptiorum. Deinde exhortationes populi sese invicem ad prelium exhortantis. Deinde dirigit sermonem ad Michaelem Archangelum, ut maledicat angelos apostatas, qui ad versabantur ei in secreto. Ultimo benedicit Iahel : quoniam fortiter egit Sisaram occidendo. Hec est tota materia huius cantici, quod satis difficile est, {1. 199rb} et diligenti indiget attentione. Dicit ergo :   [Cecinerunt] laudem scilicet victorie.
marg.| {n} Barach] GLOSSA Lapidoth interpretatur fulgur. Barach fulmen, quia antequam ulcisceretur Israel, quasi fulgur resplendebat in populo meritis scilicet et prerogativa operum : Postquam vero ultus est Israel, fulmen, id est percutiens vocatus est.
marg.| {o} In die illo] quo scilicet mortuus est Sisara.
marg.| {p} Sponte obtulistis] Hic incipit canticum Delbore, quod est iam tertium canticum in Biblia. Primum Ex. 15.a. Secundum Dt. 32.a. Et dicit GLOSSA quod istud canticum significat illud canticum, quod cantabitur in patria, superato penitus Sisara, id est diabolo, quando scilicet hoc mortale induerit immortalitatem, et dicetur : Ubi est mors victoria tua ? 1Cor. 15.g. Cantant enim canticum Domino incipientes, cantant proficientes, et cantant pervenientes. Unde primum canticum est incipientium. Secundum proficientium. Tertium pervenientium. Primum cum tympano. Secundum cum psalterio. Tertium fit in choro. Unde Ps. 149. Laudent nomen eius in choro, in tympano, et psalterio psallant ei.
marg.| {q} Benedicite Domino] quasi dicat non alii.
marg.| {r} Audite] GLOSSA Sicut inferiores sunt regibus Satrape, ita et auribus percipere, videtur inferius esse, quam audire. Audire enim ad interiorem pertinet hominem, auribus vero percipere ad exteriorem, et corporalem auditum.
marg.| {s} Principes] Septuag. dicunt Satrape. Item nota quod primo vocat reges, et principes ad laudem Dei, quia primi in dignitate, primi debent esse in laude Dei. Sed forte non est ita hodie. Sed potius, qui primi sunt in dignitatibus, primi sunt in sceleribus, et ideo primi erunt in penis. Unde sex viris discurrentibus per mediam Hierusalem ad percutiendum, dictum est a Domino : A sanctuario meo incipite. Ez. 9.c.
marg.| {t} Ego sum] etc. Repetitio signum est letitie cordis, et corporis.
marg.| {u} Canam] corde, et ore.
marg.| {x} Psallam] opere.
marg.| {y} Cum exires] etc. Beneficium commemorat quod fecit Dominus Israeli : Nam ut tradunt Hebrei, Dominus prius legem obtulit Esau quasi primogenito, qui recipere noluit, et ideo obtulit eam Iacob minori populo, qui recepit. Ex. 20, Unde GLOSSA, dicit hic : Exisse dicitur Dominus de Seir, et transisse per Edom, quia Idumeis legem recipere nolentibus, dedit Iudeis in monte Sinai.
marg.| {z} Et transires] id est cum ducatum preberes populo tuo exeunti de terra vicina Seir, et transeunti per regiones Edom. Simile Dt. penult. a. Dominus de Sina venit, et de Seir ortus est nobis. Vel aliter : Cum exires de Seir, id est recederes ab Esau, terra, id est habitatores terre moti sunt, id est turbati. Ps. 67. Deus cum egrederis in conspectu, etc. usque a facie Dei Israel in datione, scilicet legis.
marg.| {z} Mota est] mons Sinai, scilicet. Ex. 19.
marg.| {1. 199va} a Montes] id est aliqua pars montis.
marg.| {b} Fluxerunt] aquis pluvialibus.
marg.| {c} Et Sinai] <GLOSSA> INTERLINEARIS Contremuit, et fumavit, subaudis Unde Ex. 19.c. Totus mons Sinai fumabat, eo quod descendisset Dominus super eo in igne, et ascendit fumus de eo quasi de fornace, eratque totus mons terribilis.
marg.| {d} In diebus] etc. de quo supra 3.d. dictum est, quod interfecit vomere uno sexcentos viros.
marg.| {e} Filii] etc. vel Anath, ut dicunt quidam, et est verior littera.
marg.| {e} Quieverunt] ab itinerantibus preoccupate ab hostibus. Et ideo nullus audebat ascendere in Hierusalem ad orationem, etiam in festis. Unde Lam. 1.b. Vie Sion lugent, eo quod non sint, qui veniant ad solemnitatem. Sed quomodo dicuntur semite preoccupate ab hostibus tempore Sangar, et Iahel. Numquid non Sangar interfecit hostes vomere, et Iahel Sisaram, et sic tunc nullus erat hostis, qui terreret populum ? Solutio : Verum est, sed propter recentiam facti timebat adhuc populus, et non audebat ire per semitas in Hierusalem. Vel Sangar non plene interfecerat hostes Israel, sed tantum sexcentos, ut dicit GLOSSA
marg.| {f} Et qui ingrediebantur] id est ingredi solebant tempore pacis.
marg.| {g} Per calles] divertentes a via publica propter timorem hostium.
marg.| {h} Cessaverunt] id est defuerunt.
marg.| {i} Fortes] scilicet Moyses, et Iosue, Caleb, Othoniel, Sangar.
marg.| {k} Quieverunt] filii Israel non audentes pugnare. Vel illi fortes quieverunt in sinu Abrahe.
marg.| {l} Donec] etc. De se loquitur quasi de alia, quod fit ad vitandam arrogantiam.
marg.| {m} Mater] id est defensatrix.
marg.| {n} Nova bella] Novo enim modo expugnavit Iericho, novo modo cepit Hai, novo modo devicit Sisaram, quia per mulierem dedit victoriam, et inermes fecit fortes, et triumphales.
marg.| {o} Portas hostium] scilicet regnum Iericho, et Hai, et aliorum, de quibus supra Iosue dictum est.
marg.| {p} Clypeus] GLOSSA quia nec clypeus, nec hasta inveniri poterat in Israel, quia Iabin rex Chanaan abstulerat eis arma.
marg.| {q} Si apparuerunt] Aposiopisis est, id est defectus sermonis est. Et debet suppleri, non credatis mihi. Simile Iob. 13.b. Si comedi bucellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, Vel : Si, pro non, sicut ibi : Si introibunt in requiem meam. Vel hoc dicit, quia non audebant filii Israel rebellare, et ideo non apparebat hasta, et gladius. Vel quia Iabin rex Chanaan abstulerat omnia arma de Israel. Simile 1Rg. 13.d. ubi dicitur Faber ferrarius non inveniebatur in Israel. Caverunt enim Philistiim, ne facerent Hebrei gladium, aut lanceam, et cum venisset dies prelii, non est inventus ensis, vel lancea in manu totius populi, excepto Saul, et Ionatha. Hanc expositionem ponit GLOSSA
marg.| {r} In quadraginta millibus] id est licet tot essent, tamen non apparuit gladius ad defendendum, vel impugnandum.
marg.| {s} Cor meum] In persona Dei loquitur Delbora. Unde <GLOSSA> INTERLINEARIS Deum inducit loquentem.
marg.| {t} Principes] GLOSSA de quibus dicitur Supra eod. qui sponte obtulistis animas vestras ad periculum, etc.
marg.| {u} Benedicite Domino] corde, ore, opere. quasi dicat vos estis digni benedicere Domino, et non alii.
marg.| {x} Asinos] Hebreus habet asinas, quia animalia feminea labori sunt aptiora, ut dicitur GLOSSA Alia littera dicit, iumenta, per que mystice intelliguntur doctores legis, nitentes vita, et doctrina, super quos debet ascendere populus, et quiescere. Vel iumenta sunt corpora, que debent spiritui subiugari, castitatis, pudicitie splendore nitentia. Sir. 33.c. Cibaria, et virga, et onus asino : panis, et disciplina, et opus servo.
marg.| {1. 199vb}
marg.| {y} Sedetis] super asinos scilicet.
marg.| {z} In iudicio] id est discrete affligitis. Rm. 12.a. Rationabile sit obsequium vestrum. Is. 28.a. Ponam in pondere iudicium, et iustitiam in mensura.
marg.| {z} Ambulatis] etc. Ad litteram, non per calles devios, ut supra. a   Loquimini] GLOSSA id est laudate.
marg.| {b} Currus] Sisare.
marg.| {c} Narrentur iustitie] pro victoria data.
marg.| {c} Clementia] pro liberatione populi id dicitur :
marg.| {d} In fortes] id est per fortes. Vel simpliciter in fortes.
marg.| {e} Tunc descendit] suffocato exercitu hostium.
marg.| {f} Ad portas] tabernaculi in Hierusalem, ut ibi adoraret et sacrificaret.
marg.| {f} Principum] <GLOSSA> INTERLINEARIS hoc in Hebreo non habetur.
marg.| {g} Sur] Vox populi est invitantis Delboram, et Barach ad laudandum pro liberatione Israel. Vel est vox ipsius Delbore invitantis seipsam, et virum suum ad laudem Dei. Et dicitur, ter, surge, in quo notatur, quod, qui vult laudare Deum, debet surgere corde, ore, et opere, et tunc est laus perfecta, vel surgere debet a peccato cordis, oris, et operis. Vel surgere, fide, opere, perseverantia. Fides enim sine operibus mortua est. Iac. 2.d. Opus parum valet sine perseverantia. Mt. 10.c. Qui perseveraverit usque in finem hic salvus erit, quasi dicat et non alius. GLOSSA In Hebreo non habetur, sed expergiscere spiritu, scilicet prophetie. Perfecti enim doctores Delboram provocant, ut expergiscatur spiritu prophetie, et laudis.
marg.| {h} In fortibus] id est per fortes. GLOSSA In Hebreo, Dominus propter me in fortibus dimicavit, et est vox totius populi.
marg.| {i} Ephraim delevit] Iosue, qui fuit de Ephraim, delevit Amalechitas. Ex. 17.c. Et memorat hic preterita, et statim prophetat futura dicens.
marg.| {l} Post eum] id est Iosue.
marg.| {m} In Beniamin] id est Saul, qui fuit in Beniamin, delebit populos tuos
marg.| {o} Amalech. 1Rg. 15.b.
marg.| {k} In Amalech] GLOSSA Ex. 17.d. legitur. Fugavit Iosue Amalech, et populum eius in ore gladii.
marg.| {n} De Machir] Hic commendat illos, qui de Tribu Manasse et Isachar, et Zabulon, et Nephtalim descenderunt eum eo ad prelium. a   Duces] GLOSSA Quia quedam pars illorum cum Delbora ad laudandum Deum remansit, pars autem secuti sunt Barach ad populum exhortandum, et Sisaram debellandum.
marg.| {o} Qui quasi] etc. dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS precipitans se in torrentem Cison, et persequens inimicos. Dicit baratrum propter voraginem, et impetum, quasi dicat Isti exposuerunt se periculo magno contra hostes Israel, quod non fecerunt alii, qui noluerunt venire ad pugnam. Unde quasi vituperans eos subdit.
marg.| {p} Diviso] etc. quia quidam hortabantur, ut irent, alii dehortabantur. Vel diviso dicit, quia Rubenite diviserunt se ab illis, qui descenderunt cum Delbora ad prelium.
marg.| {q} Ruben] GLOSSA Vox Delbore increpantis Ruben, qui imperio Domini non obtemperavit cum fratribus suis, ut debellaret inimicos, sed perterritus, et verbis Domini incredulus divisit se ab eis, et ideo magnanimus repertus est. Unde in spiritu prophetie increpatur sic.
marg.| {s} Quare habitas] In Hebreo non habetur duos.
marg.| {r} Magnanimorum] scilicet Rubenitarum, qui dicuntur magnanimi, id est superbi. Vel Ironice. Vel propter quosdam, qui ire volebant.   [Quare] etc.
marg.| {o} tu Ruben.
marg.| {t} Inter] etc. Hoc dicit, quia ex una parte erat Iordanis terminus inter se, et fratres suos, ex alia parte fecerat muros, et munitiones, ne vicine gentes possent ad eos transire.
marg.| {u} Gregum] quasi dicat Magis delectaris in pascendis gregibus tuis, et eorum sibilis audiendis, quam persequi inimicos Israel. Rubenite enim pascuis, et pecoribus abundabant, ut legitur Nm. 32.a. GLOSSA quasi greges, quibus abundans, servare cupis, et eorum sibilos potius audire delectaris, quam cum fratribus tuis occurrere inimicis, et imperio Domini superbus contradicis.
marg.| {1. 200ra} a Navibus] quia mercatores erant. Vel navibus aufugerant.
marg.| {b} Aser habitat] Ad litteram a lateribus occupaverat littora maris, ne hostes intrarent terram suam, quia immunita erat.
marg.| {c} Et in portubus] Ibi enim sors sua erat.
marg.| {d} Zabulon] Vituperatis Ruben, et Gad, et Aser, qui noluerunt venire ad auxilium fratrum suorum, commendat Zabulon, et Nephtalim, qui iverunt, et ceteris deficientibus, periculo se exposuerunt.
marg.| {d} Morome] quod sonat excelsum. Et dicit GLOSSA quod non est proprium, sed appellativum. Et nota quod in victoria, quam habuerunt Hebrei, manus eorum fuit excelsa contra hostes. Vel Morome proprium nomen est loci.
marg.| {e} Pugnaverunt] contra Israel.
marg.| {f} Reges] Dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS qui scilicet Iabin subditi erant.
marg.| {g} In Thane] Hebreus in Romozache, quod interpretatur super altitudinem campi. Et significatur, quod in campo, ubi pugnabant cum hostibus superiores facti sunt.
marg.| {h} Et tamen nihil] Subsannatio, quia neque animas suas servaverunt.
marg.| {i} Predantes] Minus dicit, et plus significat, quasi dicat nihil tulerunt de Israel, immo nec animas suas servaverunt. Et est sarcasmos, id est hostilis derisio.
marg.| {k} Stelle] id est coruscationes, et fulgura ita de sublimi ferebantur in illos, ac stelle ruerent. Et est hyperbole. Quidam Mathematici intelligunt hoc quasi fatali constellatione factum. Sed male, quia talia, que libero arbitrio fiunt, nullo modo reguntur motu celi.
marg.| {l} Cadavera] id est exercitus Iabin.
marg.| {m} Torrens] etc. id est maris rubri, quasi dicat torrens Cison factus est torrens maris rubri, sive Cadumim. Assimilatus est ei, quia sicut mare rubrum cinxit cadavera Egyptiorum. Ex. 14.g. Ita torrens Cison cadavera Chananeorum. Cadumim enim interpretatur antiquorum, et ponitur pro mari rubro, eo quod in ipso facta sunt antiqua miracula.
marg.| {n} Conculca] GLOSSA Vox populi sese magnanimiter exhortantis est, ut conculcet colla inimicorum suorum. Et est dictum iuxta illud Iosue. 10.e. Ponite pedes vestros super colla eorum.
marg.| {o} Ungule] GLOSSA Lapidibus grandinis de celo missis, quasi ungule equorum lapidibus percussi ceciderunt, quid putas equitibus accidisse. quasi dicat si grandinis lapides ungulas equorum ita percusserunt, ut caderent, quanto magis ipsos equites, qui erant super equos, cadere fecerunt. Sed filii Israel pugnantes super asinos nitentes beneficio, ad que nulli illesi abierunt.
marg.| {p} Maledicite] GLOSSA Michael, qui iubet per Delboram maledicere meroth, id est contrarie potestati, que preerat Chananeis. Meroth enim interpretatur Arcanum. Ceteris enim Angelis dimicantibus pro Israel, apostate Angeli non solum non pugnaverunt, sed etiam adversati sunt.
marg.| {q} Meroth] qui fuit unus de principibus Chanaan.
marg.| {r} Angelus] id est Delbora, que se Angelum dicit, id est nuntium Domini. Vel Michael, qui preerat Israel, quasi custos eius, dixit, ut malediceret Meroth, quod sonat Arcanum, id est Angelis apostatis, qui adversabantur ei in Arcano, iuvantes partem Iabin, cui preerant. Sic exponit illa GLOSSA Michael, qui iubet, etc. Contrarium videtur haberi in Epist. Iude. 5.c. ubi dicitur : Cum Michael Archangelus cum diabolo disputans, altercaretur de corpore Moysi, etc. dixit : Imperet {1. 200rb} tibi Dominus. Item Za. 3.a. Increpet in te Dominus Satan. Sir. 21.d. Cum maledicit impius diabolum, maledicit ipse animam suam. Solutio : Tripliciter est maledicere diabolum, scilicet malum ei optare. Hoc modo non est maledictus, quia creatura Dei est. Vel tamquam malum eius presentiam abhorrere, hoc modo, et potest, et debet maledici. Vel maledicendus est, id est malus dicendus.
marg.| {s} Ad auxilium] immo contra eos venerunt.
marg.| {t} Inter mulieres] sanctas, scilicet Saram, Rebeccam, Rachel, Liam, et huiusmodi.
marg.| {u} In tabernaculo] id est in eterna tabernacula. Unde dicit <GLOSSA> INTERLINEARIS   [suo] id est Domini. Suum erat, et Domini : Suum quidem est, quod meruerat, Domini, quia fecerat. Vel in tabernaculo suo, id est in familia sua, vel in tabernaculo suo, id est pro tabernaculo in quo Sisaram interfecit.
marg.| {x} Butyrum] id est lac coagulatum, quod dormire facit, dedit ei in phiala Principum, id est in vase pretioso, in quo solent bibere Principes, ut sic eum melius alliceret.
marg.| {y} Ad clavum] Ier. 35. hoc dicit, quia Aber Cineus erat de genere Rechab.
marg.| {z} Vulneri locum] id est congruum ad occidendum facilius.
prol.| a Et tempus] Ecce locus aptus.
marg.| {b} Ruit] Sisara scilicet.
marg.| {o} Per fenestram] Irrisio est, quasi dicat mater eius dolebit de mora eius, causam ignorans. Et ideo de fenestra respiciens si veniret filius eius, conquerendo dicit.
marg.| {d} Cur moratur] etc. Ululabat, quod signum est doloris.
marg.| {e} Uxoribus] scilicet Sisare.
marg.| {f} Socrui] id est matri Sisare.
marg.| {g} Eligitur ei] quasi victori.
marg.| {h} Sic pereant] Verba sunt Delbore in persona eius dicta, quasi dicat ita somniabunt ille mulieres de Sisara. Sed utinam sic esset omnibus inimicis nostris, sicut illi, et hoc est, sic pereant.
marg.| {i} Sicut Sol] Prv. 4.c. Iustorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit, usque ad perfectam diem. Via impiorum tenebrosa, nesciunt enim, ubi corruant.
marg.| {k} Quievit] Quiescit terra, dum quiescit peccatum. Movetur terra, id est qui habitant terram, cum animas hominum movent, et conturbant peccata. Is. 26.c. Iustitiam non fecimus in terra nostra, ideo non ceciderunt habitatores eius. Dum esset iustitia in terra, quievisse dicitur, dum autem crevit iniquitas, et fecerunt malum in conspectu Domini, tradidit eos in manus Madian.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 5), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_5)

Notes :