Hugo de Sancto Caro

Capitulum 20

Numérotation du verset Idc. 20,1 

Egressi itaque sunt1 omnes filii Israel et pariter congregati quasi vir unus de Dan usque Bersabee et terra Galaad ad Dominum in Maspha
1 i. s.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 20,2 

omnes quoque2 anguli populorum et cuncte tribus Israel in ecclesiam populi Dei convenerunt quadringenta millia peditum pugnatorum.
2 quoque] -que Weber
Numérotation du verset Idc. 20,3 

Nec latuit filios Beniamin quod ascendissent filii Israel in Maspha. Interrogatusque Levita maritus mulieris interfecte quomodo tantum scelus perpetratum esset,
Numérotation du verset Idc. 20,4 

respondit: Veni in Gabaa Beniamin cum uxore mea illucque diverti.
Numérotation du verset Idc. 20,5 

Et ecce homines civitatis illius circumdederunt nocte domum in qua manebam, volentes me occidere et uxorem meam incredibili furore libidinis3 vexantes denique mortua est.
3 f. l.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 20,6 

Quam arreptam in frusta concidi misique partes in omnes terminos possessionis vestre quia numquam tantum nefas et tam grande piaculum factum est in Israel.
Numérotation du verset Idc. 20,7 

Adestis omnes filii Israel decernite quid facere debeatis.
Numérotation du verset Idc. 20,8 

Stansque omnis populus et4 quasi unius hominis sermone respondit: Non recedemus in tabernacula nostra nec suam quisquam intrabit domum
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 20,9 

sed hoc contra Gabaa in commune faciemus.
Numérotation du verset Idc. 20,10 

Decem viri eligantur e centum ex omnibus tribubus Israel et centum de mille et mille de decem milibus ut comportent exercitui cibaria et possimus pugnare5 contra Gabaa Beniamin et6 reddere ei pro scelere quod meretur.
5 pugnare] pugnantes Weber |
6 et] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 20,11 

Convenitque universus Israel ad civitatem quasi homo unus7 eadem mente unoque consilio
7 h. u.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 20,12 

et miserunt nuntios ad omnem tribum Beniamin qui dicerent: Cur tantum nefas in vobis repertum est?
Numérotation du verset Idc. 20,13 

Tradite homines de Gabaa qui hoc flagitium perpetrarunt ut moriantur et auferatur malum de Israel. Qui noluerunt fratrum suorum filiorum Israel audire mandatum
Numérotation du verset Idc. 20,14 

sed ex cunctis urbibus que sortis sue8 erant convenerunt in Gabaa ut illis ferrent auxilium et contra universum Israel populum dimicarent.
8 s. sue] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 20,15 

Inventique sunt viginti quinque millia de Beniamin educentium gladium preter habitatores Gabaa
Numérotation du verset Idc. 20,16 

qui septingenti erant viri fortissimi ita sinistra ut dextera preliantes et sic fundis lapides ad certum iacientes9 ut capillum quoque possent percutere et nequaquam in alteram partem ictus lapidis deferretur.
9 lapides - ad... iac.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 20,17 

Virorum quoque Israel absque filiis Beniamin inventa sunt quadringenta millia educentium gladios et paratorum ad pugnam
Numérotation du verset Idc. 20,18 

qui surgentes venerunt in domum Dei, hoc est in Silo, consulueruntque Dominum10 atque dixerunt: Quis erit in exercitu nostro princeps certaminis contra filios Beniamin? Quibus respondit Dominus: Iudas sit dux vester.
10 Dominum] eum Weber
Numérotation du verset Idc. 20,19 

Statimque filii Israel surgentes mane castrametati sunt iuxta Gabaa
Numérotation du verset Idc. 20,20 

et inde procedentes ad pugnam contra Beniamin urbem oppugnare ceperunt.
Numérotation du verset Idc. 20,21 

Egressique filii Beniamin de Gabaa occiderunt de filiis Israel die illo viginti duo millia virorum11.
11 virorum] viros Weber
Numérotation du verset Idc. 20,22 

Rursum filii Israel et fortitudine et numero confidentes in eodem loco in quo prius certaverant aciem direxerunt
Numérotation du verset Idc. 20,23 

ita tamen ut prius ascenderent et flerent coram Domino usque ad noctem, consulerentque eum et dicerent: Debemus12 ultra procedere ad dimicandum contra filios Beniamin fratres nostros13 an non? Quibus ille respondit: Ascendite ad eos14 et inite certamen.
12 Debemus] Debeo Weber |
13 nostros] meos Weber |
14 eos] eum Weber |
Numérotation du verset Idc. 20,24 

Cumque filii Israel altera15 die contra Beniamin ad prelium processissent,
15 altera] altero Weber
Numérotation du verset Idc. 20,25 

eruperunt filii Beniamin de portis Gabaa et occurrentes eis tanta in illos cede bacchati sunt ut decem et octo millia virorum educentium gladium prosternerent.
Numérotation du verset Idc. 20,26 

Quam ob rem omnes filii Israel venerunt in domum Dei et sedentes flebant coram Domino. Ieiunaveruntque die illo16 usque ad vesperam et obtulerunt ei holocausta atque17 pacificas victimas
16 d. i.] inv. Weber |
17 atque] et Weber |
Numérotation du verset Idc. 20,27 

et super statu suo interrogaverunt. Eo tempore ibi erat arca federis Domini18
18 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset Idc. 20,28 

et Phinees, filius Eleazari, filii Aaron, prepositus domus. Consuluerunt igitur Dominum atque dixerunt: Exire ultra debemus ad pugnam contra filios Beniamin fratres nostros an quiescere? Quibus ait Dominus: Ascendite. Ccras enim tradam eos in manus vestras.
Numérotation du verset Idc. 20,29 

Posueruntque filii Israel insidias per circuitum urbis Gabaa
Numérotation du verset Idc. 20,30 

et tertia vice sicut semel et bis contra Beniamin exercitum produxerunt.
Numérotation du verset Idc. 20,31 

Sed et filii Beniamin audacter eruperunt de civitate et fugientes adversarios longius persecuti sunt ita ut vulnerarent ex eis sicut primo die et secundo19 et cederent per duas semitas vertentes terga20 quarum una ferebatur21 in Bethel et22 altera in Gabaa atque prosternerent triginta circiter viros.
19 die - et s.] inv. Weber |
20 v. t.] inv. Weber |
21 ferebatur] ferebat Weber |
22 et] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 20,32 

Putaverunt enim solito eos more cedere. Qui fugam arte simulantes inierunt23 consilium ut abstraherent eos de civitate et quasi fugientes ad supradictas semitas perducerent.
23 inierunt] iniere Weber
Numérotation du verset Idc. 20,33 

Omnes itaque filii Israel surgentes de sedibus suis tetenderunt aciem in loco qui vocatur Baalthamar insidie quoque que circa urbem erant paulatim se aperire ceperunt
Numérotation du verset Idc. 20,34 

et ab occidentali urbis parte procedere. Sed et alia decem millia virorum de universo Israel habitatores urbis ad certamina provocabant ingravatumque est bellum contra filios Beniamin et non intellexerunt quod ex omni parte illis instaret interitus.
Numérotation du verset Idc. 20,35 

Percussitque eos Dominus in conspectu filiorum Israel et interfecerunt ex eis in illo die viginti quinque millia et centum viros omnes bellatores et educentes gladium.
Numérotation du verset Idc. 20,36 

Filii autem Beniamin, cum se inferiores esse vidissent, ceperunt fugere. Quod cernentes filii Israel dederunt eis ad fugiendum locum ut ad preparatas insidias devenirent quas iuxta urbem posuerant.
Numérotation du verset Idc. 20,37 

Qui cum repente de latibulis surrexissent et Beniamin terga cedentibus daret ingressi sunt civitatem et percusserunt eam in ore gladii.
Numérotation du verset Idc. 20,38 

Signum autem dederant filii Israel his quos in insidiis collocaverant ut postquam urbem cepissent ignem accenderent ut24 ascendente in altum fumo captam urbem demonstrarent.
24 ut] et Weber
Numérotation du verset Idc. 20,39 

Quod, cum cernerent filii Israel in ipso certamine positi, putaverunt enim filii Beniamin eos fugere et instantius persequebantur25 cesis de exercitu eorum triginta viris
25 persequebantur] sequebantur Weber
Numérotation du verset Idc. 20,40 

et viderunt26* quasi columnam fumi de civitate conscendere Beniamin quoque respiciens retro27 captam cerneret civitatem et flammas in sublime ferri
26 et viderunt plerique codd., edd. ] ut viderunt Rusch Ed1540 , videruntque Ω M, et viderent Amiatinus ΩJ Clementina WeberH)) |
27 respiciens retro] retro aspiciens Weber |
Numérotation du verset Idc. 20,41 

qui prius simulaverant fugam versa facie fortius resistebant. Quod cum vidissent filii Beniamin in fugam versi sunt
Numérotation du verset Idc. 20,42 

et ad viam deserti ire ceperunt illuc quoque eos adversariis persequentibus. Sed et hi qui urbem succenderant occurrerunt eis
Numérotation du verset Idc. 20,43 

atque ita factum est ut ex utraque parte ab hostibus cederentur nec erat ulla requies morientium28. Ceciderunt atque prostrati sunt ad orientalem plagam urbis Gabaa.
28 r. m.]] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 20,44 

Fuerunt autem qui in eodem loco interfecti sunt decem et octo millia virorum omnes robustissimi pugnatores.
Numérotation du verset Idc. 20,45 

Quod cum vidissent, qui remanserant de Beniamin fugerunt in solitudinem et pergebant ad petram cuius vocabulum est Remmon. In illa quoque fuga palantes et in diversa tendentes occiderunt quinque millia viros. Et cum ultra tenderent persecuti sunt eos et interfecerunt etiam alios duo millia.
Numérotation du verset Idc. 20,46 

Et sic factum est ut omnes qui ceciderant de Beniamin in diversis locis essent viginti quinque millia pugnatores ad bella promptissimi.
Numérotation du verset Idc. 20,47 

Remanserunt itaque de omni numero Beniamin qui evadere potuerant et fugere in solitudinem sexcenti viri sederuntque in petra Remmon mensibus quatuor.
Numérotation du verset Idc. 20,48 

Regressi autem filii Israel omnes reliquias civitatis a viris usque ad iumenta gladio percusserunt cunctasque urbes et viculos Beniamin vorax flamma consumpsit.

Capitulum 20

Numérotation du verset Idc. 20,1 
marg.| {m} Egressi itaque, etc. Quasi vir unus] Uno animo.
marg.| {n} De Dan] etc. Dan, et Bersabee sunt due civitates, ubi Ieroboam posuit duos vitulos aureos, ut decem Tribus, que eum fecerant regem, non ascenderent regem, in Hierusalem, in templum causa immolationis : ut legitur 3Rg. 12. Erant autem Dan, et Bersabee quasi in extremitatibus terre decem Tribuum.
Numérotation du verset Idc. 20,2 
marg.| {o} Anguli populorum] id est principes, qui coniungunt populum in unum, sicut anguli parietes. Similiter accipitur, Soph. 1.d. Dies tube, et clangoris super civitates munitas, et super angulos excelsos, id est principes.
marg.| {p} In Ecclesiam] id est congregationem.
Numérotation du verset Idc. 20,3 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 20,4 
marg.| {q} In Gabaa Beniamin] que est in Beniamin.
Numérotation du verset Idc. 20,5 
marg.| {r} Circumdederunt, etc. me occidere] id est abuti, {1. 212vb} quod est occidere.
marg.| {s} Furore libidinis] ardore.
Numérotation du verset Idc. 20,6 
marg.| {t} Piaculum] id est peccatum expiatione dignum.
Numérotation du verset Idc. 20,7 
marg.| {u} Decernite] etc. Non vult vindictam, nisi discretam, et iustam.
Numérotation du verset Idc. 20,8 
marg.| {x} Unius hominis sermone] id est concorditer.
Numérotation du verset Idc. 20,9 
marg.| {y} Nec suam] etc. id est non redibimus ad propria : donec ulciscamur hoc factum in Gabaa.
Numérotation du verset Idc. 20,10 
marg.| {z} Decem viri] etc. Summa est : Filii Israel diviserunt se omnes, per denarios, et de singulis denariis, elegerunt singulos viros, qui reliquis novem ministrarent in cibis, et in aliis necessariis : Et ita decem serviebant centum, et centum mille, et mille decem millibus : Ita decima pars exercitus deputata erat ad necessaria preparanda, et alii ad pugnandum.
marg.| {a} Contra Gabaa Beniamin] id est contra Gabaonitas, qui sunt Beniamite.
Numérotation du verset Idc. 20,11 
marg.| {b} Ad civitatem] Gabaa scilicet.
Numérotation du verset Idc. 20,12 
marg.| {c} In vobis] id est in aliquibus vestrum.
Numérotation du verset Idc. 20,13 
marg.| {d} Qui noluerunt] scilicet Beniamite.
Numérotation du verset Idc. 20,14 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 20,15 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 20,16 
marg.| {e} Ut capillum] etc. Hyperbole est, id est boni fundibularii erant.
Numérotation du verset Idc. 20,17 
marg.| {f} Virorum quoque] qui venerant contra Gabaa.
marg.| {1. 213ra} {a} Quadraginta millia] Quidam libri mendaces habent quadraginta millia, quod esse non potest, quod Beniamite occiderint de eis, viginti duo millia prima vice, et secunda 18. ita nullus remansisset de Israel : Quod falsum est, ut patet in littera.
marg.| {b} In Silo] ubi erat tabernaculum.
marg.| {c} Consulueruntque eum] id est Dominum.
marg.| {d} Iudas sit] De Tribu, intellige non de persona.
marg.| {e} Dux vester] Idem habetur in principio huius libri. Unde hoc videtur facere pro Iosepho, qui hanc cladem dicit factam post mortem Iosue, et ante Othoniel.
marg.| {f} Et fortitudine] sua   [et numero] pugnatorum.
marg.| {g} Ascendite ad eos] Iratus dicit hoc Dominus, quia nondum purgaverant se a peccatis suis, per oblationem hostiarum.
marg.| {h} Prosternerent] GREGORIUS querit, quare filii Israel, qui ultionem sceleris venerant, prius occidantur semel, et secundo, et tandem victoriam obtinent. Et respondet, quia nondum purgaverant se a peccatis suis, et ideo non erant apti ad aliorum scelera punienda. Et notabilis est GLOSSA
marg.| {i} Eo tempore] etc. Dixerat auctor, quod filii Israel obtulerant hostias pacificas Domino. Hic ostendit, per quem obtulerunt scilicet per Phinees sacerdotem filium Eleazari.
marg.| {k} Consuluerunt igitur] per Phinees.
marg.| {l} Fratres nostros] Fratres vocant, quos tamen venerant debellare. In quo docemur, quod ad bellum spirituale debemus exire contra peccatores, non quasi hostes, sed quasi contra fratres, sicut dicit AUGUSTINUS cum dilectione hominum, et odio vitiorum.
marg.| {m} Ascendite] Hoc dixit placatus, quod prius dixerat iratus. In quo facto moraliter ostenditur, quod non sufficit confessio peccatorum, neque contritio, nisi sequatur, et satisfactio, cum tempus satisfaciendi conceditur a Domino. Filii Israel primo ascenderunt contra Beniamin sine fletu, Iuda duce, Ecce pura confessio, et victi sunt. Secundo fleverunt, Ecce contritio : Et postea ascenderunt, et victi sunt. Tertio fleverunt sedentes, in quo notatur perseverantia : Et ieiunaverunt, et hostias pacificas obtulerunt, et Dominum consuluerunt, Ecce plena satisfactio, ieiunium, eleemosyna, oratio, et tunc victoriam plenariam habuerunt.
marg.| {n} Posueruntque filii Israel] etc. Nota historiam : Confuse enim, et intricate narratur in libro : Sed ita se habuit res : Exercitus Israel divisus fuit in duas partes : Pars una latuit iuxta civitatem in insidiis, sicut fecerat Iosue Hai : Iosue 8. Altera pars remote stetit a civitate, que {1.213rb} maior pars erat, et hec pars decem millia separavit, quasi cursores, ut currentes usque ad portas civitatis, provocarent Beniamitas ad exitum : Quos videntes Beniamite exierunt contra eos, confidentes de victoria obtinenda sicut prius, ita etiam, quod senes, et parvuli, et mulieres exierunt fugantes illa decem millia, et illi sponte fugiebant, ut protraherent eos longius ab urbe, et ad locum, ubi erat exercitus, perducerent. Cum igitur fere omnes de civitate exissent, illi, qui erant in insidiis, ingressi sunt civitatem, et succenderunt eam igni. Illi autem, qui fugiebant sponte, videntes fumum in civitate conversi sunt contra Beniamitas, et illi similiter, qui miserant eos, qui ob hoc remanserant. Illi autem, qui civitatem combusserant, exierunt contra Beniamitas, et incluserunt eos inter se, et alios, et ita circumdati undique Beniamite, non potuerunt fugere, neque rebellare : Et mortui sunt ibi omnes, preter sexcentos.
marg.| {o} Et fugientes] sponte, scilicet illa decem millia.
marg.| {p} Et cederent] id est occiderent.
marg.| {q} Altera in Gabaa] in eamdem civitatem unde fugerant, sed aliunde.
marg.| {r} Cedere] id est fugere, vel occidere.
marg.| {s} Inire consilium] Non tunc, sed prius inierant.
marg.| {t} Eos] id est Beniamitas.
marg.| {u} Ad supradictas semitas] quarum una tendit in Bethel, altera in Gabaa. Forte una istarum ducebat ad illos, qui iuxta Gabaa latebant in insidiis. Altera ducebat ad aliam partem exercitus filiorum Israel.
marg.| {x} Omnes itaque] Hucusque narravit auctor summatim historiam : Hic incipit narrare eamdem per partes, dicens : Omnes itaque, preter illos, supple, qui latebant in insidiis.
marg.| {y} Surgentes de sedibus, suis] id est de suis tentoriis.
marg.| {z} In loco] ante urbem, scilicet.
marg.| {a} Se aperire] ut intrarent civitatem post exitum civium.
marg.| {b} Sed et alia decem millia] qui erant quasi cursores.
marg.| {c} Habitatores] scilicet Beniamitas.
marg.| {d} Urbis] Gabaa.
marg.| {e} Provocabant] currendo usque ad portas urbis.
marg.| {f} Ceperunt fugere] usque ad urbem.
marg.| {1.213va} {a} Qui cum repente] scilicet illi, qui erant in insidiis.
marg.| {b} Cedentibus] id est occidentibus.
marg.| {c} Eos fugere] scilicet filios Israel.
marg.| {d} De exercitu eorum] scilicet de decem millibus cursorum.
marg.| {e} Viderunt] ipsi inquam filii Israel.
marg.| {f} Conscendere] Repete cum   [Beniamin] etc.
marg.| {g} Adversariis persequentibus] qui prius fugiebant.
marg.| {h} Sed et hi qui urbem] etc. qui scilicet erant in insidiis.
marg.| {i} Eis] id est Beniamitis.
marg.| {k} Cederentur] scilicet Beniamite.
marg.| {l} Qui remanserant] a cede.
marg.| {m} Remmon] Locus est munitissimus.
marg.| {n} Occiderunt] filii Israel.
marg.| {o} Quinque millia viros] de Beniamin.
marg.| {p} Vigintiquinque millia pugnatores] Contra, Supra eod. dictum est, quod fuerunt vigintiquinque millia, et centum viri. Solutio. Scripture sacre consuetudo est de minutiis non curare, ubi magnus est numerus. Sed notandum quod in hoc numero, non computantur mulieres, parvuli, et senes de Beniamin, qui cum civitatibus perierunt, sed tantum bellatores, quod patet per hoc, quod dicitur in littera : Percusserunt in ore gladii.
marg.| {q} Viculos] id est parvas villas.
marg.| {r} Vorax flamma] sicut Gabaa.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 20), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_20)

Notes :