Hugo de Sancto Caro

Capitulum 19

Numérotation du verset Idc. 19,1 

¶Fuit quidam vir Levites habitans1 in latere montis Ephraim qui accepit uxorem de Bethleem Iuda.
1 habitans ] om.
Numérotation du verset Idc. 19,2 

Que reliquit eum et reversa est in domum patris sui2 Bethleem, mansitque apud eum quatuor mensibus.
2 sui] + in Tr33
Numérotation du verset Idc. 19,3 

Secutusque3 est eam vir suus volensque reconciliari ei4 atque blandiri et secum reducere, habens in comitatu puerum et duos asinos. Que suscepit eum et introduxit in domum patris sui. Quod, cum audisset socer eius, eumque vidisset, occurrit ei letus
3 Secutusque] Secutus Tr33 |
4 volensque] volens Weber | r. ei] inv. Tr33 ΩL Weber |
Numérotation du verset Idc. 19,4 

et amplexatus est hominem. Mansitque gener in domo soceri tribus diebus, comedens cum eo et bibens5 familiariter.
5 cum eo – et bibens] inv. et bibens cum eo Tr33
Numérotation du verset Idc. 19,5 

Die autem quarto de nocte consurgens proficisci voluit. Quem tenuit socer et ait ad eum: Gusta prius pusillum6 panis et conforta stomachum et sic proficisceris.
6 pusillum Cava Cor3 (moderni) Tr33 Ω Rusch ] pauxillulum Λ Φ, pauxillum Weber , Cor3 (antiq. PAXILLUM vel PAXILLULUM ), pauxilulum ΩL
Numérotation du verset Idc. 19,6 

Sederuntque simul et comederunt et7 biberunt.
7 et] ac Weber
¶Dixitque pater puelle ad generum suum: Queso te ut hodie hic maneas pariterque letemur.
Numérotation du verset Idc. 19,7 

At ille consurgens cepit velle proficisci. Et nihilominus obnixe eum socer8 tenuit et apud se fecit manere.
8 eum socer] inv. Tr33
Numérotation du verset Idc. 19,8 

Mane autem9 facto parabat Levites iter. Cui socer rursum10: Obsecro11 inquit ut paululum cibi capias et assumptis viribus donec increscat dies postea proficiscaris. Comederunt ergo simul,
9 autem Tr33 Rusch ] om. Weber |
10 s. r. Tr33 ] inv. Weber |
11 Obsecro Tr33 ] Oro te Weber |
Numérotation du verset Idc. 19,9 

surrexitque adolescens ut pergeret cum uxore sua et puero.
¶Cui rursum locutus est socer:
¶Considera quod dies ad occasum declivior sit et propinquat12 ad vesperum. Mane apud me etiam hodie et duc letum diem et cras proficisceris ut vadas in domum tuam.
12 propinquat] propinquet Tr33 Weber
Numérotation du verset Idc. 19,10 

Noluit gener acquiescere sermonibus eius sed statim perrexit et venit contra Iebus, que altero nomine vocatur13 Hierusalem, ducens secum duos asinos onustos et concubinam.
13 vocatur Tr33 Rusch ] vocabatur Weber
Numérotation du verset Idc. 19,11 

Iamque aderant iuxta Iebus et dies mutabatur in noctem. Dixitque puer ad dominum suum: Veni, obsecro, declinemus ad urbem Iebuseorum et maneamus in ea.
Numérotation du verset Idc. 19,12 

Cui respondit dominus: Non ingrediar oppidum gentis aliene que non est de filiis Israel, sed transibo usque Gabaa
Numérotation du verset Idc. 19,13 

et cum illuc pervenero manebimus in ea aut certe in urbe Rama.
Numérotation du verset Idc. 19,14 

Transierunt ergo14 Iebus et ceptum carpebant iter, occubuitque eis sol iuxta Gabaa que est in tribu Beniamin.
14 ergo] igitur Tr33 Weber
Numérotation du verset Idc. 19,15 

Diverteruntque15 ad eam ut manerent ibi.
15 Diverteruntque] Deveneruntque Tr33
¶Quo cum intrassent sedebant in platea civitatis et nullus eos recipere volebat hospitio.
Numérotation du verset Idc. 19,16 

Et ecce apparuit homo senex revertens de agro et de opere suo vesperi16 qui et ipse de monte erat17 Ephraim et peregrinus habitabat in Gabaa. Homines autem regionis illius erant filii Gemini18.
16 vesperi Tr33 Rusch ] vespere Weber |
17 de monte - erat] inv. Tr33 Weber |
18 Gemini Tr33 ] Iemini Weber |
Numérotation du verset Idc. 19,17 

Elevatisque oculis vidit senex sedentem hominem cum sarcinulis suis in platea civitatis et dixit ad eum: Uunde venis et quo vadis?
Numérotation du verset Idc. 19,18 

Qui respondit ei: Profecti sumus de Bethleem Iuda et pergimus ad locum nostrum qui est in latere montis Ephraim unde ieramus in19 Bethleem. Et nunc vadimus ad domum Dei nullusque sub tectum suum nos20 vult recipere.
19 in Τ Μ Φ Rusch Clementina ] om. Tr33Weber |
20 sub tectum suum - nos] inv. Tr33 Weber |
Numérotation du verset Idc. 19,19 

habentes paleas et fenum in asinorum pabulum et panem ac vinum in meos et ancille tue usus et pueri qui mecum est. Nulla re indigemus nisi hospitio.
Numérotation du verset Idc. 19,20 

Cui respondit senex: Pax tecum sit. Ego prebebo omnia que necessaria sunt, tantum queso ne in platea maneas.
Numérotation du verset Idc. 19,21 

¶Introduxitque eum in domum suam21 et pabulum asinis prebuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium.
21 suam] + qui
Numérotation du verset Idc. 19,22 

Illis epulantibus et post laborem itineris cibo ac22 potu reficientibus corpora venerunt viri civitatis illius filii Belial23, id est absque iugo, et, circumdantes domum senis, fores pulsare24 ceperunt, clamantes ad dominum domus atque dicentes: Educ virum qui ingressus est domum tuam ut abutamur eo25.
22 ac] et Tr33 |
23 filii Belial בְנֵי-בְלִיַּעַל] filii iniquitatis Vetus Itala (Vetus latina Database ; υἱοὶ παρανόμων ) |
24 fores pulsare] pulsare domum ΩM Tr33 |
25 abutamur] abitamur ΦP | eo] ab eo F, cum eo ΠC, eum ΘH ; וְנֵדָעֶֽנּוּ = ἵνα γνῶμεν αὐτόν ; cf. Gn. 19, 6 |
Numérotation du verset Idc. 19,23 

Egressusque est ad eos senex et ait: Nolite, fratres, nolite facere malum hoc quia ingressus est homo hospitium meum et cessate ab hac stultitia.
Numérotation du verset Idc. 19,24 

Habeo filiam virginem et hic homo habet concubinam; educam eas26 ad vos et27* humilietis eas et vestram libidinem28 compleatis, tantum obsecro ne29 scelus hoc contra naturam30 operemini in virum.
26 eas Ω Rusch Weber ] eam ΠD* ΨD*F*M, eos ΦAV* |
27 et B ΘH ΨF Tr33* ΩS] om. Tr33² (exp.), ut Rusch Weber |
28 libidinem] liuidinem Cava B |
29 ne] nec ΦP |
30 scelus hoc contra naturam] insaniam Vetus Itala (Vetus latina Database) ; τὸ ῥῆμα τῆς ἀφροσύνης ; cf. דְּבַר הַנְּבָלָה הַזֹּאת |
Numérotation du verset Idc. 19,25 

Nolebant acquiescere sermonibus illius31. Quod cernens homo eduxit32 ad eos concubinam suam et eis tradidit inludendam. Qua cum tota nocte abusi essent, dimiserunt eam mane.
31 illius] eius Tr33 Weber |
32 eduxit] adduxit Tr33 |
Numérotation du verset Idc. 19,26 

At mulier recedentibus tenebris venit ad ostium domus ubi manebat dominus suus et ibi corruit.
Numérotation du verset Idc. 19,27 ¶

Mane33 facto surrexit homo et aperuit ostium34 ut ceptam expleret viam et ecce concubina eius iacebat ante ostium sparsis in limine manibus.
33 Mane] + autem Tr33 |
34 ostium] + suum Tr33 |
Numérotation du verset Idc. 19,28 

Cui ille putans eam quiescere loquebatur: Surge et35* ambulemus. Qua nihil respondente, intellegens quod erat mortua36, tulit eam et imposuit asino, reversusque est in domum suam.
35 et L Tr33 Clementina ] ut Rusch |
36 mortua Cava Λ L F X ΠD Σ B T² M Φ ΘH1AMG P Ψ Tr33 Ω ΩL Rusch Ed1530 Clementina cum LXX ] om. Weber |
Numérotation du verset Idc. 19,29 

Quam cum esset ingressus, arripuit gladium et cadaver uxoris cum ossibus suis in duodecim partes ac frusta concidens misit in omnes terminos Israel.
Numérotation du verset Idc. 19,30 

Quod cum vidissent singuli conclamabant: Numquam res talis facta est in Israel ex eo die quo ascenderunt patres nostri de Egypto usque in presens tempus; ferte sententiam et in commune37 decernite quid facto opus sit.
37 commune] communi Tr33

Capitulum 19

Numérotation du verset Idc. 19,1 
marg.| {b} Fuit quidam vir] Hic agitur de uxore Levite, cuius historia eodem tempore gesta, quo precedens.
marg.| {c} In latere] etc. quia spatium fuit inter eos, non simul habitabant.
marg.| {d} Uxorem] Quod bene poterat, sicut Iosabeth, et Aaron, Elisabeth.
Numérotation du verset Idc. 19,1 
moraliter
marg.| {b} Fuit quidam] etc. Iste vir est spiritus humanus, qui dicitur vir a virtute, vel a dominatione, quia debet dominari carni, et viriliter subiugare eam. Unde Gn. 3.c. Tu sub potestate viri eris, et ipse dominabitur tui. Iste vir fuit Levites, non habens partem in terra. Sed Dominus pars hereditatis eius fuit. Eccles. 7.d. Inveni, quod fecerit Deus hominem rectum, sed ipse infinitis se miscuit questionibus. Rectus est homo, qui non est distortus per iniustitiam, nec curvus per concupiscentiam terrenorum. Ideo spiritus dicitur Levites nihil habens in terra, erectus ad celestia per amorem. Uxor eius caro est, que quamdiu condelectatur spiritui, bona uxor est. De qua Prv. 19.b. Domus, et divitie dantur a patribus, a Domino autem proprie uxor prudens. Et tunc recte est de Bethlehem Iuda id est de Ecclesia, numero et merito. Sed quando recalcitrat, et non vult obedire spiritui, statim fugit virum suum, et vadit in domum patris sui, id est diaboli, qui dicit ei : Audi filia, et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populum tuum, et domum viri tui.
Numérotation du verset Idc. 19,2 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,3 
marg.| {1.212ra} Δ {b} Que suscepit] scilicet uxor   [Eum] id est virum. Quando sic est, tunc bene est domui, quando e converso, tunc perversa est domus. Prv. 30.c. Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere, per servum cum regnaverit, per stultum, cum saturatus fuerit cibo, per odiosam mulierem, cum in matrimonio fuerit assumpta, et per ancillam cum fuerit heres domine sue. Gn. 21.a. Eiice ancillam, etc.
marg.| {c} Socer eius] id est pater uxoris Levite.
Numérotation du verset Idc. 19,3 
moraliter
marg.| {f} a Secutusque est eam vir suus] Sic spiritus sequitur carnem volens eam reducere ad se, et reconciliari* sibi.
marg.| {a} Habens in comitatu] suo   [puerum et duos asinos] id est humilitatem vel gratiam Dei, que puram facit animam cum duplici patientia. Duplex enim patientia necessaria est volenti carnem suam reducere ad seipsum. Una in perferendo molestias laborum : Alia in sustinendo defectus necessariorum. Hanc duplicem patientiam operatur caritas. Unde 1Cor. 13.c. Caritas omnia suffert, omnia sustinet.
marg.| GREGORIUS Vera patientia est, que ipsum amat, quem portat : Nam tolerasse, et odisse non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. Si igitur hanc patientiam habeat spiritus humilitate, vel cum Dei gratia, potest uxorem suam reducere, aliter non.
marg.| {b} Que suscepit eum et introduxit in domum patris sui] id est diaboli. Sic enim sepe contingit, ut dum caro consentit spiritui, inde superbiat spiritus : Et hoc est, quod caro spiritum suscipit, et sic in domum patris, id est diaboli introduxit.
marg.| {c} Quod cum audisset socer eius] Socer spiritus est diabolus, qui est pater carnalis, id est carnalis concupiscentie. Hic cum spiritum de carnis obedientia subire videt, occurrit ei letus, et amplexatur eum. Sir. 37.a. Noli consiliari cum socero tuo.
Numérotation du verset Idc. 19,4 
marg.| {d} Gener] scilicet Levites.
marg.| {e} Soceri] patris uxoris.
Numérotation du verset Idc. 19,4 
moraliter
marg.| {e} Mansitque] etc. id est per quatuor genera peccatorum, que per quatuor menses significantur. Primum est consensus peccati. Secundum opus. Tertium consuetudo. Quartum desperatio. Hi sunt etiam quatuor dies, quibus Lazarus fuit in sepulchro. Io. 11.e. Ibi est locus mortuorum.1
marg.| {1.212rb} {d} Mansitque gener in domo soceri tribus diebus] id est spiritus in domo diaboli, triplici genere peccatorum, scilicet cogitationis, locutionis, et operis.
marg.| {e} Comedens, et bibens cum eo] id est in peccato delectans. Sicut enim spiritui in bono opere Deus condelectatur. Apc. 3.d. Ego sto ad ostium, et pulso, etc. Sic diabolus in peccato condelectatur spiritui.
Numérotation du verset Idc. 19,5 
marg.| {g} De nocte] id est ante lucem.
Numérotation du verset Idc. 19,5 
moraliter
marg.| {f} Die autem quarto] etc. Die quarto fecit Deus Solem in firmamento. Dies igitur quartus est, quando Dominus Solem faciet in firmamento, id est in corde peccatoris, quando inspirat aliquem radium sue lucis, ut homo cogitet statum suum, ubi est, et finem suum, qui incertus est, et huiusmodi, tunc vult reverti, sed tunc tenet eum socer, id est diabolus dicens.
marg.| {h} Gusta prius pusillum panis, et conforta stomachum] Hoc est, quod facit cogitare hominem, id est adhuc poteris parum expectare, et postea facies penitentiam. Et bene dicit pusillum, quia ut dicit GREGORIUS, momentaneum est, quod delectat, sed perpetuum, quod cruciat.
Numérotation du verset Idc. 19,6 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,7 
marg.| {i} Comederunt] ante horam.
Numérotation du verset Idc. 19,8 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,9 
marg.| {k} Et duc letum] etc. Hec est nox diaboli, semper penitentiam procrastinantis. Soph. 2.d. Vox cantantis in fenestra, et corvus in Superliminari. Cantus in fenestra est delectatio in sensu. Corvus in superliminari, dilatio penitentie in ratione, quam suggeret corvus, id est diabolus.
Numérotation du verset Idc. 19,9 
moraliter
marg.| {l} Cras proficisceris] Vox est diaboli, penitentiam procrastinantis. Soph. 2.d. Vox cantantis in fenestra, corvus in superliminari. Cantus in fenestra, est delectatio in sensu. Corvus in superliminari, dilatio penitentie in intentione, quod suggerit corvus, id est diabolus.
Numérotation du verset Idc. 19,10 
marg.| {m} Concubinam] id est uxorem.
Numérotation du verset Idc. 19,11 
marg.| {o} Cui respondit Dominus] pueri, id est Levites ille.
Numérotation du verset Idc. 19,11 
moraliter
marg.| {n} Dixitque puer ad Dominum] etc. Iebus interpretatur conculcata, et significat humilitatem penitentie, per quam caro conculcatur, et concupiscentia eius. Ad hanc urbem obsecrat puer ingredi, id est gratia, sed non consentit Levita. Recte dicitur, quod iuxta Iebus vertitur dies in noctem, id est delectatio peccati in amaritudinem, et gloria temporalis in contemptum. Unde Iob. 3.a. Pereat dies, in qua natus sum, et dies illa vertatur in tenebras. Item urbs Iebuseorum, proprie est claustrum, ad quod monet puer ingredi, et manere, id est gratia Dei. Sed respondet Levita, qui ducit uxorem, id est clericus, qui adhuc diligit carnem : Non ingrediar oppidum gentis aliene, id est claustrum illud, ubi non sunt nisi alieni, qui non sunt de filiis Israel, id est ubi nullus est de magistris Theologie.
Numérotation du verset Idc. 19,12 
marg.| {p} Gentis aliene] Sed quomodo dicitur gentis aliene, cum civitas esset Beniamin, et habitaret ibi ? Solutio. Propter Beniamin hoc non dicitur, sed propter Iebuseos, qui habitabant ibi cum Beniamin tributarii ei.
marg.| {q} Que non est] etc. totaliter scilicet.
marg.| {s} Iuxta Gabaa] id est cum esset iuxta Gabaa.
Numérotation du verset Idc. 19,12 
moraliter
marg.| {r} Sed transibo usque Gabaa, et cum illuc pervenero, permanebimus in ea, aut certe in urbe Rama] Optime dicit, sicut est in re. Gabaa interpretatur vallis eius, et significat statum humilem, in quo proponit scholaris, quando recedit de Bethlehem, id est studio, permanere, aut certe in Rama, que interpretatur excelsa, id est excellentia dignitatis.
Numérotation du verset Idc. 19,13 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,14 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,14 
moraliter
marg.| {t} Transierunt igitur Iebus] Hic notabile est, quod transeunte Iebus occubuit. Solutio : Sic transeunti penitentiam, et appetenti dignitates occumbit sol iustitie, quia dum gradus dignitatis appetitur, gratia minuitur, vel penitus amittitur.
Numérotation du verset Idc. 19,15 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,16 
marg.| {u} Et peregrinus] id est advena, sive incola.
marg.| {x} Filii Iemini] hominis cuiusdam ignobilis, qui erat de Tribu Beniamin.
Numérotation du verset Idc. 19,17 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,18 
marg.| {y} Profecti sumus] id est venimus.
marg.| {1.212va} Δ {a} Ad domum Dei] id est ad tabernaculum quod erat in Silo.
Numérotation du verset Idc. 19,19 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,20 
marg.| {b} Ne in platea] Noverat senex malitiam concivium suorum, et ideo hoc dixit. Vel forte ex compassione illius dixit hoc, et affectu hospitalitatis.
Numérotation du verset Idc. 19,21 
marg.| {c} Prebuit] senex de suo. Vel Levita apposuit pabulum, fenum, scilicet quod adolescens sive puer suus attulerat secum.
marg.| {d} Pedes suos] Hec erat consuetudo antiquitus, hospitibus lavare pedes.
Numérotation du verset Idc. 19,22 
marg.| {e} Ut abutamur eo] Simile Gn. 17. de Sodomitis. Iosephus tamen dicit eos non venisse pro Levita, sed ut raperent uxorem eius.
Numérotation du verset Idc. 19,23 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,24 
marg.| {f} Educam] etc. Sed numquid peccavit senex, hoc dicendo ? Dicunt, quod non, quia hoc dixit ex surreptione, sive perturbatione animi, sicut Loth, Gn. 19.b.
Numérotation du verset Idc. 19,25 
marg.| {g} Eduxit] senex vel Levita.
marg.| {h} Concubinam] id est uxorem Levite.
marg.| {i} Abusi essent] id est libidinose usi.
Numérotation du verset Idc. 19,26 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,27 
marg.| {k} Surrexit homo] id est Levita.
marg.| {l} Concubina] id est uxor.
Numérotation du verset Idc. 19,28 
marg.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 19,29 
marg.| {m} Ac frustra] Ac pro, id est.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 11/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_19)

Notes :