Capitulum 4

Numérotation du verset Idc. 4,1 

Addideruntque filii Israel facere malum in conspectu Domini post mortem Aioth
Numérotation du verset Idc. 4,2 

et tradidit illos Dominus in manus1 Iabin regis Chanaan qui regnavit in Asor
1 manus] manu Weber
habuitque ducem exercitus sui nomine Sisaram.
Ipse autem habitabat in Aroseth gentium.
Numérotation du verset Idc. 4,3 

Clamaveruntque filii Israel ad Dominum.
Nongentos enim habebat falcatos currus
et per viginti annos vehementer oppresserat eos.
Numérotation du verset Idc. 4,4 

Erat autem Debora2 prophetes3
2 Debora Weber] scrips. hic et ubique, Delbora hic et ubique Rusch |
3 prophetes] prophetis Weber |
uxor Lapidoth que iudicabat populum in illo tempore
Numérotation du verset Idc. 4,5 

et sedebat sub palma que nomine illius
vocabatur inter Rama
et Bethel
in monte Ephraim ascendebantque ad eam filii Israel in omne iudicium.
Numérotation du verset Idc. 4,6 

Que misit
et vocavit Barach
filium Abinoem de Cedes Nepthalim dixitque ad eum: Precepit tibi Dominus Deus Israel. Vade descende4 et duc exercitum in montem Thabor tollesque tecum decem millia pugnatorum de filiis Nepthalim
4 descende] om. Weber
et de filiis Zabulon.
Numérotation du verset Idc. 4,7 

Ego autem adducam5 ad te in loco torrentis Cison Sisaram principem exercitus Iabin et currus eius atque omnem multitudinem et tradam eos in manu tua.
5 adducam] ducam Weber
Numérotation du verset Idc. 4,8 

Dixitque ad eam
Barach:
Si venis mecum vadam,
si nolueris venire non pergam.
Numérotation du verset Idc. 4,9 

Que dixit ad eum: Ibo quidem tecum sed in hac vice6 victoria non reputabitur tibi
6 vice] + tibi Weber
quia in manu mulieris
tradetur Sisara.
Surrexit itaque Debora et perrexit cum Barach in Cedes.
Numérotation du verset Idc. 4,10 

Qui accersitis7 Zabulon et Nepthalim ascendit cum decem milibus pugnatorum habens Deboram in comitatu suo.
7 accersitis] accitis Weber
Numérotation du verset Idc. 4,11 

Aber autem Cineus recesserat quondam a ceteris Cineis fratribus suis filiis Obab cognati Moysi et tetenderat tabernacula usque ad vallem que vocatur Sennim et erat iuxta Cedes.
Numérotation du verset Idc. 4,12 

Nuntiatumque est Sisare quod ascendisset Barach filius Abinoem in montem Thabor cum Debora8
8 cum De(l)bora Rusch (hapax)] om. Edmaior. Weber
Numérotation du verset Idc. 4,13 

9Et congregavit nongentos falcatos currus et omnem exercitum de Aroseth gentium ad torrentem Cison.
9 et omnem] omnemque Weber
Numérotation du verset Idc. 4,14 

Dixitque Debora ad Barach: Surge. Hec est enim dies in qua tradidit Dominus Sisaram in manus tuas. En ipse ductor est tuus. Descendit itaque Barach de monte Thabor et decem millia pugnatorum cum eo.
Numérotation du verset Idc. 4,15 

Perterruitque Dominus
Sisaram et omnes currus eius universamque multitudinem in ore gladii ad conspectum Barach in tantum ut Sisara de curru desiliens pedibus fugeret
Numérotation du verset Idc. 4,16 

et Barach persequeretur fugientes currus et exercitum usque ad Aroseth gentium et omnis hostium multitudo usque ad internicionem caderet.
Numérotation du verset Idc. 4,17 

Sisara autem fugiens pervenit ad tentorium Iael uxoris Aber Cinei. Erat autem10 pax inter Iabin regem Asor et domum Aber Cinei.
10 autem] enim Weber
Numérotation du verset Idc. 4,18 

Egressa igitur Iael
in occursum Sisare
dixit ad eum: Intra ad me domine mi11, ne timeas. Qui ingressus tabernaculum eius et opertus ab ea pallio
11 mi] + intra Weber
Numérotation du verset Idc. 4,19 

dixit ad eam: Da mihi obsecro paululum aque quia sitio valde12. Que aperuit utrem lactis
12 s. v.] inv. Weber
et dedit ei bibere et operuit illum.
Numérotation du verset Idc. 4,20 

Dixitque Sisara
ad eam: Sta ante ostium tabernaculi et cum venerit aliquis interrogans te et dicens: Numquid hic est aliquis, respondebis: Nullus est.
Numérotation du verset Idc. 4,21 

Tulit itaque Iael uxor Aber clavum tabernaculi
assumens pariter et13 malleum et ingressa abscondite et cum silentio posuit supra tempus
13 et] om. Weber
capitis eius clavum percussumque malleo defixit in cerebrum usque ad terram qui soporem morti socians defecit et mortuus est.
Numérotation du verset Idc. 4,22 

Et ecce Barach sequens Sisaram
veniebat egressaque Iael in occursum eius
dixit ei: Veni et ostendam tibi virum quem queris. Qui cum intrasset ad eam:
Vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius.
Numérotation du verset Idc. 4,23 

Humiliavit ergo Deus in die illo Iabin regem Chanaan coram filiis Israel
Numérotation du verset Idc. 4,24 

qui crescebant quotidie et forti manu opprimebant Iabin regem Chanaan donec delerent eum.

Capitulum 4

Numérotation du verset Idc. 4,1 
marg.| {h} Addideruntque filii] etc. In hoc capite ostenditur, quomodo populus Israeliticus liberatus est per Delboram de manu Iabin regis Chanaan, cui traditi fuerant mortuo Sangar propter peccata sua. Unde dicit : Addideruntque, etc. sicut dicit GLOSSA Et propter peccata populi subtraxit eis Dominus aliquando bonos iudices, et hoc sepe fit. Unde Is. 57.a. A facie malitie collectus est Iustus. Quandoque etiam datur malus propter peccata nostra. Iob. 34.d. Qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi. Os. 13.c. Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea. Et agitur hic de quarta persecutione, et quarto iudice.
marg.| {1. 198va} Δ a Post mortem Aioth] Non dicit post mortem Sangar, quia parum vixit, et parum fecit, et ideo historia parum dicit de eo.
marg.| {b} In Asor] civitas metropolis est.
marg.| {c} In Aroseth] etc. sic vocabatur civitas quedam, quia non ab uno populo, sed a multis gentibus incolebatur, sicut Parisius, ubi multi de diversis partibus mundi conveniunt. Dicunt, quod Aroseth eadem civitas est, que Asor, binomia.
marg.| {d} Clamaverunt] propter gravem, et longam oppressionem Iabin.
marg.| {e} Nongentos enim] Hic subiungit causas timoris, et clamoris.
marg.| {g} Prophetes] <GLOSSA> INTERLINEARIS Hoc de nullo iudicum legitur.
marg.| {h} Lapidoth] qui et Barach dictus est.
marg.| {i} Iudicabat] id est consulebat populo.
marg.| {k} Sub palma] quod erat signum victorie future. Palma enim datur victoribus deferenda.
marg.| {l} Nomine illius] scilicet palma Delbore.
marg.| {m} In omne iudicium] id est consilium.
marg.| {n} Et vocavit Barach] virum suum, qui prius dictus est Lapidoth. Creditur enim idem fuisse Barach, et Lapidoth, ut dicit Magister in Historiis a, quia utriusque nominis Hebreorum eadem est interpretatio, scilicet coruscatio. Tamen in libro de interpretationibus nominum dicitur, quod Barach Interpretatur fulgur. Lapidoth coruscatio, quod satis est idem.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {o} De Cedes Nephtalim] id est de illa civitate, que est in Nephtalim, id est in sorte Nephtalim.
marg.| {p} Precepit tibi] per me tibi revelavit super hoc voluntatis sue dispositionem. Totum enim exitum rei previdit Delbora spiritu prophetico illustrata.
marg.| {q} Thabor] In hoc monte transfiguratus est Dominus coram Petro, Iacobo, et Ioanne. Mt. 17.a.
marg.| {r} Ego autem adducam ad te] Verba sunt Delbore loquentis ad virum suum in persona Domini.
marg.| {s} Torrentis Cison] Fluvius est, sive torrens procedens de fonte Endor. Unde Ps. 82. Fac illis sicut Madian, et Sisare, sicut Iabin in torrente Cison, disperierunt in Endor, id est iuxta fontem Endor.
marg.| {t} In manu] id est potestate.
marg.| {u} Si venis mecum] Septuaginta habent. Si ieris mecum, ibo, quoniam nescio diem, in quo prosperat Dominus Angelum mecum, id est facit mecum prospera per Angelum, sed tu scire potes, cum sis prophetes.
marg.| {x} Mulieris] id est Iahel uxoris Aber.
marg.| {y} In Cedes] nomen civitatis.
marg.| {z} Accitis] id est advocatis.
marg.| {a} Ascendit] in montem Thabor.
marg.| {b} Aber autem Cineus] vir Iahel.
marg.| {c} Cineis] de quibus dictum est supra, quod recesserant de sorte Beniamin in sortem Iude.
marg.| {d} Obab] quia Eliab dicitur. Nm. 10.d.
marg.| {e} Cognati Moysi] id est affinis, scilicet fratris uxoris sue.
marg.| {f} Iuxta Cedes] Erat enim fedus inter regem Asor, et domum Aber Cinei.
marg.| {g} Omnemque] etc. trecentorum armatorum, et decem equitum, et alios currus preter falcatos duo millia, et centum, ut dicit IOSEPHUS.
marg.| {h} Tradidit] id est tradere disposuit.
marg.| {i} In manus] Contrarium dicitur Supra eod. Victoria non reputabitur tibi, quia in manu mulieris tradetur Sisara. Solutio : Utrumque verum fuit. In manu Barach, id est in potestate eius ad fugandum, sed in potestate mulieris ad occidendum.
marg.| {1. 199ra} Δ a En ipse] scilicet Dominus.
marg.| {b} Perterruitque] Ventus enim, et grando, et pluvia irruebant in facies eorum, ita quod fundibule, et arcus eorum penitus inutiles erant ; plurimi etiam de equis, et curribus excussi atterebantur propter pressuram fugientium, sic converso exercitu in fugam, Sisara de curru exiliens fugit ad tentoria. Iahel uxoris Aber Cinei, que occidit eum ut patet in littera.
marg.| {c} Aroseth] civitas.
marg.| {d} Erat enim pax] Antipophora est, quasi quis quereret quomodo audebat Abner habitare ibi, quia pax erat, etc.
marg.| {e} Pallio] Septuag. habent, pellibus,
marg.| {f} Utrem lactis] id est aquam dulcem ad modum lactis, vel etiam ipsum lac, quod naturaliter ponderosum est, ut si vellet aufugere, defacili non posset. Et quod gravius est, obdormiret, ut posset eum occidere,
marg.| {g} Clavum] Septuag. habent, palum.
marg.| {h} Supra tempus] SEPTUAGINTA habent, supra maxillam.
marg.| {i} Qui soporem] scilicet Sisara.
marg.| {k} Barach] etc. Qui prior sequi ceperat.
marg.| {l} Intrasset] etc. GLOSSA Nota, non esse consequens, cum Scriptura dicit, virum intrare ad aliquam mulierem, quod cum ea mixtus sit, quamvis ita soleat loqui, hic ergo proprie dictum est : Intravit ad eam, id est in domum eius.
Numérotation du verset Idc. 4,moraliter 
marg.| Moraliter. {h} Addideruntque filii] Sangar interpretatur incola. Et significat viros bonos, et forte temporalium contemptores. De quibus 1Io. 2.b. Scribo vobis iuvenes, quoniam fortes estis, et vicistis malignum. Isti reputant se peregrinos mundi, non cives. Unde Ps. 118. Incola ego sum in terra, etc. Item Ps. 58. Peregrinus sum sicut omnes patres mei, etc. Unde dicunt cum Apostolo Hbr. 13.c. Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Sangar vivente, terra fuit in pace, quia dum tales fuerunt Prelati in Ecclesia pax fuit : nullus enim de paupertate contendit. Unde Secundus Philosophus. * Paupertas est odibile bonum, sanitatis mater, curarum {1.198vb} remotio, reparatrix sapientie, negotium sine damno, possessio absque calumnia, sine solicitudine felicitas. Sangar, id est prelati contemptores temporalium defecerunt. Ps. Salvum me fac, Domine, quoniam defecit sanctus, id est agios, id est sine terra, id est contemptor terrenorum. Et ideo Israel traditus est, in manus Iabin regis Chanaan. Iabin interpretatur sensus, et significat prudentiam mundi. Chanaan interpretatur negotiatio. Huius exercitus Sisare committitur, id est superbie. Interpretatur enim Sisara visio equi, vel exclusio gaudii, equus superbus est, et tales carent gaudio spirituali.
marg.| {f} Erat autem Delbora] Delbora interpretatur apis, et significat sacram Scripturam, quia sicut apis habet mel, et aculeum. Mel in promissione gaudii eterni. Ut ibi : Penitentiam agite, appropinquavit enim regnum celorum. Aculeum in comminatione supplicii eterni. Ubi dicit. Iam securis ad radicem arboris posita est. Omnis arbor, que non facit fructum, excidetur, et in ignem mittetur. Mt. 3.c. Dicitur etiam apis sacra Scriptura propter humilitatem, et utilitatem, quam docet. Eccl. 11.a. Brevis est in volatilibus apis. Ecce humilitas, et initium dulcoris habet fructus eius, ecce utilitas eius. Delbora fuit prophetes, quia Scriptura bonis prophetat vitam eternam, malis penam eternam. Io. 5.d. Venit hora, etc. et procedent, qui bona fecerunt in resurrectionem vite, qui vero mala egerunt, scilicet culpe, finaliter in resurrectionem iudicii, id est damnationis. Hec est vera prophetia, que immutari non potest. Apc. ult. d. Contestor omni audienti verba prophetie huius libri. Si quis apposuerit ad hec ponet Deus super illum plagas scriptas, que sunt in libro isto. Delbora uxor est Lapidoth, qui interpretatur coruscatio, et significat vite sancte conversationem, qui in eo, qui prelatus constituitur, debet scientia bone vite inseparabiliter sociari, et tunc secure potest populum iudicare, et sedere sub palma inter Rama, et Bethel. Per palmam crux intelligitur. Ct. 7.c. Ascendam in palmam, etc. Fructus palme sunt redemptio humani generis, reparatio ruine Angelice. Sub umbra huius palme, id est sub fide crucis sedendum est, id est quiescendum, per spei securitatem. Unde Ct. 2.a. Sub umbra illius, quem desideraveram, sedi, et fructus eius dulcis gutturi meo. Rama interpretatur excelsum, et significat Ecclesiam triumphantem. Bethel, domus Dei, et significat Ecclesiam militantem. Inter has debet sedere Prelatus ut triumphanti adhereat per suspendium contemplationis, et a militante numquam recedat per exercitium bone actionis. Et hoc est, quod Iacob coniunctus est matrimonio, id est inseparabiliter, et Lie, et Rachel, quia Prelatus, et debet habere studium contemplationis, et exercitium bone actionis.
marg.| {n} Que misit] etc. Delbora vocat Barach ad prelium, quia sacra Scriptura invitat prelatos ad prelium contra demones, contra mundum, contra carnem. Contra demones, ubi docet humilitatem, mansuetudinem, et huiusmodi. Mt. 11.b. Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Item 1Ptr. 2.c. Subiecti igitur estote omni humane creature propter Deum contra mundum, ubi docet misericordiam. Lc. 6.f. Estote ergo misericordes, sicut et pater vester misericors est. Lc. 11.f. Date eleemosynam, etc. Contra carnem, ubi docet ieiunium, orationem, vigilias, disciplinas.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 4), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_4)

Notes :