Hugo de Sancto Caro

Capitulum 21

Numérotation du verset Idc. 21,1 

Iuraverunt quoque1 filii Israel in Maspha et dixerunt: Nullus nostrum dabit filiis Beniamin de filiabus suis uxorem.
1 quoque] itaque
Numérotation du verset Idc. 21,2 

Veneruntque omnes ad domum Dei in Silo et in conspectu eius sedentes usque ad vesperam levaverunt vocem et magno ululatu ceperunt flere dicentes:
Numérotation du verset Idc. 21,3 

Quare Domine Deus Israel factum est hoc malum in populo tuo ut hodie una tribus auferretur ex nobis?
Numérotation du verset Idc. 21,4 

Altera autem die diluculo consurgentes extruxerunt altare obtuleruntque ibi holocausta et pacificas victimas et dixerunt:
Numérotation du verset Idc. 21,5 

Quis non ascendit in exercitu Domini de universis tribubus Israel? Grandi enim iuramento se2 constrinxerant cum essent in Maspha interfici eos qui defuissent
2 i. se] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 21,6 

ductique penitentia filii Israel super fratre suo Beniamin, ceperunt dicere: Ablata est tribus una3 de Israel.
3 tr. u.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 21,7 

Unde uxores accipient? Omnes enim in commune iuravimus non daturos nos his filias nostras.
Numérotation du verset Idc. 21,8 

Idcirco dixerunt: Quis est de universis tribubus Israel qui non ascendit ad Dominum in Maspha. Et ecce inventi sunt habitatores Iabisgalaad in illo exercitu non fuisse.
Numérotation du verset Idc. 21,9 

Eo quoque tempore, cum essent in Silo nullus, ex eis ibi repertus est.
Numérotation du verset Idc. 21,10 

Miserunt itaque decem millia viros robustissimos et preceperunt eis: Ite et percutite habitatores Iabisgalaad in ore gladii tam uxores quam parvulos eorum
Numérotation du verset Idc. 21,11 

et hoc erit quod observare debetis. Omne generis masculini et mulieres que cognoverunt viros interficite, virgines reservate4*.
4 virgines... reservate Λ LH ΠD² Σ M ΦV ΨBDFM Ω MSJL Rusch Clementina ] et praem. Λ H Ω M | virgines] + autem ΨD*FM Rusch Clementina | om. Weber , Cor1 (hebr. et antiq. non habent in textu quia subintelligitur ex quo corrupte occidiiubentur), Cor2 (non enim addendum VIRGINES RESERVATE ), Cor3 (plures antiq. et hebr. non habent sed subintelligitur)
Numérotation du verset Idc. 21,12 

Inventeque sunt de Iabisgalaad quadringente virgines que nescierunt viri thorum et adduxerunt eas ad5 castra in Silo in terram6 Chanaan.
5 ad] in Weber |
6 terram] terra Weber |
Numérotation du verset Idc. 21,13 

Miseruntque nuntios ad filios Beniamin qui erant in petra Remmon et preceperunt eis ut eas7 susciperent in pace8.
7 eas] eos Weber |
8 s. - in p.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 21,14 

Veneruntque filii Beniamin in illo tempore et date sunt eis uxores de filiabus Iabisgalaad, alias autem non repererunt quas simili modo traderent.
Numérotation du verset Idc. 21,15 

Universusque Israel valde doluit et egit penitentiam9 super interfectione unius tribus ex Israel,
9 penitentiam] penitudinem Weber
Numérotation du verset Idc. 21,16 

dixeruntque maiores natu: Quid faciemus reliquis qui non acceperunt uxores? Omnes in Beniamin femine conciderunt
Numérotation du verset Idc. 21,17 

et magna nobis cura ingentique studio providendum est ne una tribus deleatur ex Israel.
Numérotation du verset Idc. 21,18 

Filias enim10 nostras eis dare non possumus constricti iuramento et maledictione qua diximus: Maledictus qui dederit de filiabus suis uxorem Beniamin.
10 enim] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 21,19 

Ceperuntque consilium atque dixerunt. Ecce sollemnitas Domini est in Silo anniversaria que sita est ad septentrionem urbis Bethel11, ad orientalem plagam vie que de Bethel tendit ad Sichimam et ad meridiem oppidi Lebona.
11 Bethel] + et Weber
Numérotation du verset Idc. 21,20 

Preceperuntque filiis Beniamin atque dixerunt: Ite et latitate12 in vineis.
12 latitate] latete Weber
Numérotation du verset Idc. 21,21 

Cumque videritis filias Silo ad ducendos choros ex more procedere, exite repente de vineis et rapite ex eis13 singuli uxores singulas et pergite in terram Beniamin.
13 ex eis] eas Weber
Numérotation du verset Idc. 21,22 

Cumque venerint patres earum ac fratres et adversum vos queri ceperint atque iurgari, dicemus eis: Miseremini eorum. Non enim rapuerunt eas iure bellantium atque victorum sed rogantibus ut acciperent non dedistis14 et a vestra parte peccatum est.
14 dedistis Weber ] dedisti ΨM Rusch
Numérotation du verset Idc. 21,23 

Feceruntque filii Beniamin ut sibi fuerat imperatum et iuxta numerum suum rapuerunt sibi de his que ducebant choros uxores singulas abieruntque in possessionem suam edificantes urbes et habitantes in eis.
Numérotation du verset Idc. 21,24 

Filii quoque Israel reversi sunt per tribus et familias in tabernacula sua. In diebus illis non erat rex in Israel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat.
Liber Iudicum explicit15.
15 Liber Iudicum explicit Rusch ] Explicit Liber Sopthim id est Iudicum Weber

Capitulum 21

Numérotation du verset Idc. 21,1 
marg.| {s} Iuraverunt quoque] antequam dimicarent ut dicit IOSEPHUS. Sed hoc iuramentum, non habuit tres comites, quos debet habere omne licitum iuramentum scilicet iudicium, iustitiam, et veritatem, ut dicit HIERONYMUS super Ier. 4.
marg.| {t} Et magno ululatu] De hoc loco sumptum est illud Ier. 3.f. Vox in Rama audita est ploratus, et ululatus filiorum Israel, quoniam iniquam fecerunt viam suam.
marg.| {u} Quare, Domine] Non plangunt pro iusto facto, sed pro scelere, propter quod factum est hoc. Vel pro excessu facti : Excesserunt enim modum ultionis, interficiendo omnes.
marg.| {1.213vb} {u} Altare] Sed numquid licebat hoc, scilicet novum altare construere ? Non : Sed extruxerunt, id est extructum paraverunt ad sacrificandum.
marg.| {y} Cum essent] etc. ante pugne congressum.
marg.| {z} Interfici eos] de Israel.
marg.| {a} Ductique penitentia] Sed quare penitebant, cum ex precepto Domini, et zelo iustitie hoc fecissent ? Solutio. Quia modum excesserant : Non enim Dominus iusserat omnes occidi. Vel penitentia ponitur pro annexo sibi, id est pro dolore. Et est sensus : Ducti penitentia, id est dolentes de morte fratris sui Beniamin.
marg.| {b} Super fratre suo] Collective dicitur fratre suo.
marg.| {c} Accipient] scilicet sexcenti, qui remanserant de Beniamin.
marg.| {d} In commune] quilibet pro se, et de filia sua, non de alia.
marg.| {e} Cum essent in Silo] post victoriam hostias pacificas offerentes, tunc etiam ibi nullus de Iabes Galaad fuit ad excusandum se de hoc, quod non interfuerant bello.
marg.| {f} Nullus ex eis] scilicet viris de Iabes Galaad.
marg.| {g} Ut eas susciperent] uxores.
marg.| {h} Simili modo traderent] illis ducentis, qui remanebant.
marg.| {1.214ra} a Constricti iuramento] Forte illicito.
marg.| {b} Ad Septentrionalem] plagam scilicet.
marg.| {c} Filias Silo] id est puellas de Silo.
marg.| {d} Exite repente] Simile consilium dedit Romulus militibus suis de Sabinis.
marg.| {e} Iure bellantium] id est non ex hostili malevolentia hoc fecerunt, sed ex amore.
marg.| {f} A vestra parte peccatum est] id est vobis imputandum est, si sunt rapte, quia petentibus illis, uxores dare noluistis, et ideo peccatum est a parte vestra. Vel ut dicit IOSEPHUS, peccatum fuit a parte eorum, quia non servaverunt filias suas, ne irent ad choreas. Sed numquid peieraverunt maiores natu, qui hoc consilium dederunt Beniamitis ? Videtur, quod sic, quia omnes iuraverunt ne darent filias suas uxores Beniamitis, etiam illi de Silo hoc iuraverunt. Solutio. Non {1. 214rb} peieraverunt, quia ipsi filias suas servaverunt, ne irent ad choreas, et ita de filiabus eorum, qui dederunt hoc consilium, nulla fuit rapta a Beniamitis, et quilibet iuraverat de filia sua tantum, et non de alia.
marg.| {g} Iuxta numerum suum rapuerunt] scilicet sexcentas.
marg.| {h} Edificantes urbes] quia priores destruxerant filii Israel.
marg.| {i} Non erat] Quia si tunc fuisset rex, hoc non fuisset factum. Et quia hec clausula posita est supra 17. et 18.a. ubi agitur de idolo Miche, videtur quod circa idem tempus, utraque historia contigerit, scilicet Post mortem Iosue, et ante Othoniel, secundum Iosephum. Sed secundum alios post Samsonem. Explicit Expositio Domini Hugonis super librum Iudicum.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 21), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_21)

Notes :