Capitulum 3

1
Numérotation du verset Idc. 3,1 

He sunt gentes quas Dominus dereliquit ut erudiret in eis Israelem et omnes qui non noverant bella Chananeorum
Numérotation du verset Idc. 3,2 

et postea discerent filii eorum certare cum hostibus et habere consuetudinem preliandi
Numérotation du verset Idc. 3,3 

quinque satrapas Philistinorum omnemque Chananeum et Sidonium atque Eveum qui habitabat in monte Libano de monte Baalhermon usque ad introitum Emath.
Numérotation du verset Idc. 3,4 

Dimisitque eos ut in ipsis experiretur Israelem
utrum audirent1 mandata Domini que preceperat patribus eorum per manum Moysi an non?
1 audirent] audiret Weber
Numérotation du verset Idc. 3,5 

Itaque filii Israel habitaverunt in medio Chananei
et Ethei et Amorrei et Pherezei et Evei et Iebusei
Numérotation du verset Idc. 3,6 

et duxerunt uxores filias eorum ipsique filias suas filiis eorum2 tradiderunt et servierunt diis eorum
2 f. e.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 3,7 

feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth.
Numérotation du verset Idc. 3,8 

Iratusque contra Israel Dominus3 tradidit eos
3 contra I. - D.] inv. Weber
in manus Chusainrasathaim4 regis Mesopotamie
4 Chusainrasathaim] Chusanrasathaim Weber
servieruntque ei octo annis
Numérotation du verset Idc. 3,9 

et
clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem
et liberavit eos Othoniel
videlicet filium Cenez
fratrem Caleb minorem
Numérotation du verset Idc. 3,10 

fuitque in eo spiritus Domini
et iudicavit Israel egressusque est ad pugnam et tradidit
Dominus in manu eius Chusainrasathaim5 regem Syrie et oppressit eum.
5 Chusainrasathaim] Chusanrasathaim Weber
Numérotation du verset Idc. 3,11 

Quievitque terra quadraginta annis
et mortuus est Othoniel filius Cenez.
Numérotation du verset Idc. 3,12 

Addiderunt autem filii Israel facere malum in conspectu Domini qui confortavit adversum eos Eglon regem Moab
quia fecerunt malum in conspectu eius.
Numérotation du verset Idc. 3,13 

Et copulavit ei filios Ammon et Amalech
abiitque et percussit Israel atque possedit urbem Palmarum
Numérotation du verset Idc. 3,14 

servieruntque filii Israel Eglon regi Moab decem et octo annis
Numérotation du verset Idc. 3,15 

et postea clamaverunt ad Dominum qui suscitavit eis salvatorem
vocabulo Aioth6 filium Gera
6 Aioth Rusch ] A(h)oth , hic et ubique Weber ; Aod ΩS ΩJ Clementina
filii Gemini7 qui utraque manu pro dextera utebatur8.
7 Gemini] Iemini Weber |
8 pro dextera - u.] inv. Rusch |
Miseruntque filii Israel per illum munera Eglon regi Moab.
Numérotation du verset Idc. 3,16 

qui fecit sibi gladium ancipitem habentem in medio capulum longitudinis palme manus et accinctus est eo subter sagum in dextro femore.
Numérotation du verset Idc. 3,17 

Obtulitque munera Eglon
regi Moab. Erat autem Eglon crassus nimis.
Numérotation du verset Idc. 3,18 

Cumque obtulisset ei munera prosecutus est socios qui cum eo venerant
Numérotation du verset Idc. 3,19 

et reversus de Galgalis ubi erant idola dixit ad regem: Verbum secretum habeo ad te o rex.
Et ille imperavit silentium egressisque omnibus qui circa eum erant
Numérotation du verset Idc. 3,20 

ingressus est Aioth ad eum.
Sedebat autem in estivo cenaculo solus dixitque: Verbum Dei habeo ad te.
Qui statim surrexit de throno
Numérotation du verset Idc. 3,21 

extenditque Aioth sinistram manum9 et tulit sicam
9 s. m.] inv. Weber
de dextro femore suo
infixitque eam in ventre eius
Numérotation du verset Idc. 3,22 

tam valide ut capulus sequeretur ferrum10 in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur
10 s. f.] inv. Weber
nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta nature alvi stercora proruperunt.
Numérotation du verset Idc. 3,23 

Aioth autem, clausis diligentissime ostiis cenaculi et obfirmatis sera
Numérotation du verset Idc. 3,24 

per posticum11 egressus est servique regis ingressi viderunt clausas fores cenaculi atque dixerunt: Forsitan purgat alvum in estivo cenaculo12
11 posticum] posticam Weber |
12 cenaculo] cubiculo Weber |
Numérotation du verset Idc. 3,25 

exspectantesque diu donec erubescerent et videntes quod nullus aperiret, tulerunt clavem
et aperientes invenerunt dominum suum in terra iacentem13 mortuum.
13 in terra - iacentem] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 3,26 

Aioth autem dum illi turbarentur effugit et pertransiit locum Idolorum unde reversus fuerat venitque in Seirath
Numérotation du verset Idc. 3,27 

et statim insonuit bucina in monte Ephraim descenderuntque cum eo filii Israel ipso in fronte gradiente.
Numérotation du verset Idc. 3,28 

Qui dixit ad eos: Sequimini me. Tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras. Descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis que transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam
Numérotation du verset Idc. 3,29 

sed percusserunt Moabitas in tempore illo circiter decem millia omnes robustos et fortes viros. Nullus eorum evadere potuit.
Numérotation du verset Idc. 3,30 

Humiliatusque est Moab die illo sub manu Israel et quievit terra octoginta annis a preliis14.
14 a preliis] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 3,31 

Post hunc fuit Sangar15 filius
15 Sangar] Samgar Weber
Anath qui percussit de Philistiim sexcentos viros vomere.
Et ipse quoque defendit Israel.

Capitulum 3

Numérotation du verset Idc. 3,3 
marg.| {p} He sunt gentes] scilicet septem predicte. In hoc capitulo agitur de primo iudice, scilicet Othoniel fratre Caleb, quem IOSEPHUS vocat Cenez nomine patris sui. Hic Iudex liberavit Israel de manibus Chusanrasathaim Regis Mesopotamie, cui propter peccata sua traditus fuerat, et servierat octo annis.
marg.| {q} Erudiret] id est probaret Ier. 6.b. In flagellis erudieris Hierusalem : Ita dicit alia editio : Littera nostra habet : Infirmitas, et plaga erudit te, Hierusalem, ne forte recedat anima mea a te.
prol.| Δ a Satrapas
Numérotation du verset Idc. 3,moraliter 
marg.| Moraliter. {p} He sunt gentes] Isti sunt primi motus, quos Dominus dimittit maioribus peccatis separatis, ne multiplicentur bestie inanis glorie, vel superbie. 2Cor. 12.b. Ne magnitudo revelationum, etc.
prol.| * a Satrapas
marg.| {1. 197va} Δ a Satrapas] id est principes Glossa Augustini Satrape dicuntur, quasi parva regna, quibus Satrape preerant, quod nomen in illis partibus cuiusdam est honoris, vel fuit. Ex hac GLOSSA patet, quod Satrape apud Hebreos equivocum est ad parva regna, et ad principes regni.
marg.| {b} De monte Baal] supple, et qui erant de monte Baal.
marg.| {c} Audirent] obediendo. Glossa Augustini dicit : Non ut sciret Deus omnium cognitor etiam futurorum, sed ut ipsi scirent, et conscientia sua gloriarentur, vel convincerentur.
marg.| {d} Preceperat patribus] Ex. 20.d. Dt. 5.
marg.| {e} Et Iebusei] Septimam gentem tacet, scilicet Gergesei, que Supra Deut 7.a. et Iosue ult. c. nominata est. Significant autem septem vitia principalia. Unde filias eorum ducere in uxores, est vitiis, et malis operibus adherere.
marg.| {f} Duxerunt uxores] contra mandatum Domini, Dt. 7.a.
marg.| {g} Obliti] non servantes legem.
marg.| {h} Baalim] interpretatur vir meus.
marg.| {i} Astaroth] factura explorationis.
marg.| {k} Chusanrasathaim] interpretatur humiliatio eorum, sive tenebrosa iniquitas.
marg.| {l} Mesopotamie] Mesos, medium, potamos aqua : Inde Mesopotamia, quasi media inter aquas ad modum Insule : Et significat mundum, qui totus positus est in medio aquarum luxurie. Hic habitabat diabolus. Iob. 40.c. Sub umbra dormit, etc.
marg.| {m} Octo annis] GLOSSA Quantum scilicet servierunt Baalim. Debet enim afflictio fieri secundum quantitatem culpe. Unde Apc. 18.b. Quantum glorificavit se, etc. Is. 27.b. In mensura contra mensuram, etc. Mt. 7.a. In qua mensura mensi fueritis, etc. Dt. 25.a. Pro mensura peccati erit, et plagarum modus.
marg.| {n} Clamaverunt] GLOSSA Nisi clamassent, non suscitaretur eis Salvator.
marg.| {o} Qui suscitavit] etc. Glossa Augustini Hysterologia, species, scilicet hyperbaton, id est ordo preposterus, quia prius fuit pugna, quam liberatio. Proprie hysterologia est longa sententie, vel littere suspensio. Item Glossa Augustini Nota quod hominem salvatorem dicit, per quem Deus salvat.
marg.| {q} Fuitque in eo] Othoniel scilicet.
marg.| {r} In manus eius] quia spiritus Domini erat cum eo.
marg.| {s} Quadraginta annis] GLOSSA Magna largitas divine clementie : Octo annis servierunt pro multorum delictis, quadraginta quieverunt pro unius iustitia. Item Glossa Augustini Quantum temporis, scilicet primordia Imperii Romani sub Numa Pompilio, tantummodo rege placato habuerunt. Sed nota quod Hebrei sub primo iudice sub istis quadraginta anni comprehendunt octo annos servitutis, et similiter sub aliis iudicibus annos servitutis, et quietis coniungunt sub annis quietis, aliter non staret historia, excepto Iephthe, cuius anni non adduntur annis servitutis precedentis : Infra 12.
marg.| {t} Mortuus est] GLOSSA Quia scilicet indignus erat populus, cum haberet talem iudicem.
marg.| {u} Addiderunt] Hic dicit IOSEPHUS factam occisionem Beniamin, de qua infr. 20. agitur.
marg.| {x} Confortavit] GLOSSA Vides, quia peccata nostra vires reddunt hostibus, vel prebent.
marg.| {y} Eglon] quando ei potestatem super Israel.
marg.| {z} Copulavit] id est copulari permisit. a   Urbem palma] scilicet Engaddi, vel Iericho.
marg.| {b} Clamaverunt] corde, et ore.
marg.| {c} Salvatorem] In temporalibus, vel liberatorem ab hostibus.
marg.| {d} Aioth] qui interpretatur laus.
prol.| Δ a Iemini.
prol.| * a Satrapas Philistinorum] Philistiim, potione cadentes interpretantur : Isti sunt demones Chananei, calumniantes interpretantur : Isti sunt potentes. Sidonii, venatores : Isti sunt heretici. Hos derelinquit Dominus super terram ad exercitium, et eruditionem filiorum Israel, id est fidelium. Demones enim nos exercent per iniquas suggestiones : Potentes, sive tyranni per iniustas exactiones : Heretici {1. 197vb} per pravas expositiones. He sunt tres turme Chaldeorum, que invaserunt animalia Iob, id est Christi, Hi habitant in monte Libani, in monte Hermon usque ad introitum Emath. Libanus interpretatur candidatio : Et significat hypocritas, qui sunt alibi exterius in oculis hominum, sed nigri interius in conspectu Dei, et Angelorum. Mt. 23.c. Ve vobis Scribe, et Pharisei hypocrite, qui similes estis sepulchris dealbatis, que a foris apparent hominibus speciosa, intus vero plena sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia. Sic et vos quidem a foris apparetis hominibus iusti, intus autem pleni estis hypocrisi, et iniquitate. Baal interpretatur vorator : Et significat gastrimargos, qui in castris ventris omnia devorant. De quibus Luce 21.f. Attendite vobis, ne graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis huius mundi. Heimon interpretatur anathema, et significat superbos, qui se ab aliis dividunt, ut appareant singulares. Unde superbia solet depingi singulariter cornuta, et uno pede. Habet enim duo cornua, scilicet generis potentiam ; et opulentiam. Primo aggreditur Deum. Unde Lucifer dixit : Ascendam super altitudinem nubium, similis ero Altissimo Is. 14.d. Cum secundo impugnat proximum. Unde Eccles. 10.a. Odibilis est superbus coram Deo, et hominibus. Sed non habet nisi unum pedem : Unde cito corruit : De quo pede dicit Ps. 35. Non veniat mihi pes superbie, etc. Ibi enim ceciderunt, qui operantur iniquitatem. Emath interpretatur multa hic, et significat infernum. Unde recte dicitur : Usque ad introitum Emath. Is. 14.c. Detracta est ad inferos superbia tua.
marg.| {p} Othoniel] etc. Othoniel interpretatur responsio Domini. Iste fuit primus iudex in Israel. Nemo enim assumit sibi honorem, sed qui vocatur a Domino tamquam Aaron. Hbr. 5.a. Iob. 14.d. Vocabis me, et ego, etc. Vocat autem Dominus quatuor modis : per inspirationem, per predicationem, per beneficia, per flagella. Unde in Ct. 6.d. quater dicitur : Revertere. Prime vocationi respondendum est per humilitatem. Secunde per credulitatem. Discentem enim oportet credere. Tertie per gratiarum actiones. Quarte per patientie fortitudinem Othoniel frater Caleb est, qui interpretatur cor, vel canis, quia qui Prelatus constituitur, debet esse cordatus, et sagax, procul odorans subditorum necessitates, previdens demonum versutias, et calliditates. Propter quod sponse dicitur Ct. 7.b. Nasus tuus sicut turris Libani, que respicit contra Damascum. Nasus Ecclesie, Prelatus est propter discretionem, que comparatur turri propter altitudinem vite, propter fortitudinem patientie, propter munimenta virtutum. Libani dicit propter candorem conscientie. Contra Damascum, id est contra diabolum, ut vel potenter elidat, vel prudenter eludat eius versutias. Damascus enim interpretatur oculus sanguinis, et significat diabolum, qui semper habet oculum ad sanguinem, id est ad peccatum. Sit etiam filius Cenez,
marg.| {i} spernens mundum, ipse Prelatus, et frater Caleb,
marg.| {i} patiens, et providus, et sic poterit salvare Israel.
marg.| {z} Et copulavit] etc. id est superbie copulantur Ammon, et Amalec, id est cupiditas, et luxuria. GREGORIUS Peccatum, quod per penitentiam non diluitur, pondere suo mox ad aliud trahit.
marg.| {d} Aioth] etc. Aioth interpretatur nobilis : Gera incola, quia nobilitas morum incola est in hoc mundo, non habens hic manentem civitatem, sed futuram inquirit. Hbr. 13.c. dicens cum David : Incola ego sum in terra. Aioth dicitur Salvator, quia sic nobiles debent fieri Prelati, qui est ambidexter, quia quicquid facit, pro vita eterna facit, que in dextra significatur, spiritualia, et temporalia bene dispensans.
prol.| * e Post
marg.| {1. 198ra} Δ a Iemini] Nota quod hic Iemini debet scribi per i, et non per g. Fuit enim iste Ieminus de stirpe Beniamin, ut dicit Magister in Historiis a, ignobilis, et vilis. Unde sepe suis posteris legitur improperatus, ut 1Rg. 22.b. dixit Saul : Audite me filii Iemini, etc. Et 2Rg. 19.c. dixit David : Ecce filius meus, qui egressus est de utero meo, querit animam meam, quanto magis nunc hic filius Iemini. Hebrei dicunt, quod iste Aioth fuit Beniamin, id est filius Iamin, ben, id est filius, Iamin, idem est, quod Iemini, quod sonat dextralis, vel dextrarius, quia utraque manu utebatur pro dextera.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {b} Qui fecit] scilicet Aioth.
marg.| {c} Ancipitem] id est ex utraque parte acutum.
marg.| {d} In medio] latitudinis, non longitudinis, sicut ensis.
marg.| {e} Capitulum] id est manubrium, a capiendo, vel a capite sic dictum.
marg.| {f} Sagum] id est pallium militare quadrate forme, quod a Gallicis primo inventum dicitur, ut dicit Magister in Historiis b super Ex. in Rubrica de cortinis, et sagis.
b ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {g} In dextero femore] id est in dextro latere, modo accingitur in sinistro, quia non erant tunc ita edocti forte in armis, ut modo. Vel ad cautelam hoc fecit, ut videretur imperitus armorum. Vel quia ambidexter erat, non curabat, ex qua parte esset. Vel ad litteram, in dextro femore sub tunica accingitur etiam modo cultellus.
marg.| {h} Crassus nimis] Alia littera habet, exilis nimis, quod dictum est ironice, ut dicit AUGUSTINUS
marg.| {h} Socios] regredientes.
marg.| {i} De Galgalis] Usque illuc prosecutus fuerat socios redeuntes, et inde visis idolis regis, non potuit se continere, et reversus est ad regem. Aliqui glossam, reversus est de Galgalis, id est ad Galgala ubi erat rex Eglon.
marg.| {k} Ubi erant idola] quia rex transiens Iordanem, posuit ibi idola sua.
marg.| {l} Verbum secretum] Glossa Augustini Non mentitur : Factum enim verbum appellatur, et secretum a Deo sibi revelatum, et inspiratum, factum erat ei ad regem.
marg.| {m} Imperavit silentium] id est iussit, ut omnes exirent, et sic fieret silentium. Vel dixit, taceatis, dimittatis nos loqui.
marg.| {n} Verbum Domini] AUGUSTINUS Quia preceperat ei Deus hoc facere, quem populo suo Salvatorem excitaverat.
marg.| {o} Sinistram] Contra. Ambidexter erat, ergo non habebat sinistram. Solutio : Sinistram habebat, sed ea utebatur, ut dextera, et ideo ambidexter dictus est.
marg.| {p} Sicam] id est gladium sic dictum a sono, quem facit, quando de vagina extrahitur. Vel est genus gladii, cuius ferrum in manubrio absconditur totum.
marg.| {q} Caput] id est capulus.
marg.| {r} Nec eduxit] ut periculosius esset vulnus.
marg.| {s} Per secreta nature] id est per partem inferiorem.
marg.| {t} Obfirmatis] de intus, clave exterius remanente.
marg.| {u} Ingressi] domum, non cenaculum.
marg.| {x} In estivo cenaculo] quia potentes habent domum hiemalem, et estivalem.
marg.| {y} Donec erubescerent] id est in se confunderentur propter tam longam moram Domini in tam turpi loco. Vel quia diu {1. 198rb} solum dimisissent Dominum suum. Vel quia nesciebant, quid faciebant, et quomodo erat ei.
marg.| {z} Clavem] eamdem, que erat exterius, vel aliam secundum AUGUSTINUM
prol.| a Dominum suum] id est corpus Domini : Synechdoche, ut legitur Mc. 16.b. Ecce locus, ubi posuerunt eum.
marg.| {b} Locum idolorum] id est Iericho ubi erant idola regis.
marg.| {c} In fronte gradiente] id est ante alios, quasi dux. Io. 10.a. dicitur de bono pastore, cum proprias oves emiserit, ante eas vadit, et eum sequuntur oves, quia sciunt vocem eius. Debet etiam bonus pastor subsequi oves suas. Precedere, exemplum boni operis dando, ut dicat cum Christo : Exemplum dedi vobis, etc. Io. 13.b. Subsequi, exhortando. Unde Gn. 33. Iacob, et pueri eius sequebantur gregem suum.
marg.| {d} Vada Iordanis] locus est, per quem filii Israel transierunt in terram promissionis : Nec per alium locum poterant Moabite redire in terram suam, ideo occupaverunt illum filii Israel.
prol.| *
marg.| {e} Post hunc fuit Sangar] Vel Semegar, et forte melius, quod patet, quia SEPTUAGINTA habent Semegar, vel Sangar.
marg.| {f} Vomere] Alia editio habet aratro. Unde patet, quod iste Sangar rusticanus homo fuit.
marg.| {g} Defendit Israel] Querit AUGUSTINUS quomodo Sangar defenderit Israel, et salvaverit, cum non fuerit captivatus, vel iugo servitutis innexus. Et dicit quod defendit, et salvavit Israel, quia hostem, qui inceperat impugnare Israel, repulit, et ita nocere non permisit.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 3), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 14/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_3)

Notes :