Hugo de Sancto Caro

Capitulum 14

Numérotation du verset Idc. 14,1 

Descendit igitur Samson in Thamnatha1 vidensque ibi mulierem de filiabus Philistiim
1 igitur... Thamnatha] om. | Thamnatha ΩSJP Weber ] scrips. hic et ubique , Tannata Ω M, Thamnata V Cava ΩL Rusch
Numérotation du verset Idc. 14,2 

ascendit et nuntiavit patri suo et matri sue2 dicens: Vidi mulierem in Thamnatha de filiabus Philistinorum quam queso ut mihi accipiatis uxorem.
2 sue] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,3 

Cui dixerunt pater et mater sua: Numquid non est mulier in filiabus fratrum tuorum et in omni populo meo quia vis accipere uxorem de Philistiim qui incircumcisi sunt? Dixitque Samson ad patrem suum: Hanc mihi accipe quia placuit oculis meis.
Numérotation du verset Idc. 14,4 

Parentes autem eius nesciebant quod res a Domino fieret et quereret occasiones3 contra Philistiim. Eo enim tempore Philistiim dominabantur Israeli.
3 occasiones Ω MS Rusch ] occasionem Weber
Numérotation du verset Idc. 14,5 

Descendit itaque Samson cum patre suo et matre in Thamnatha cumque venissent ad vineas oppidi apparuit catulus leonis sevus et4 rugiens et occurrit ei.
4 et] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,6 

Irruit autem spiritus Domini in Samson et dilaceravit leonem quasi hedum in frusta decerperet5 nihil omnino habens in manu et hoc patri et matri noluit indicare.
5 decerperet ΠD² ΦRAZGVP² P ΨDFM Ω ΩP ] discerperet ΘAMG ΨB ΩL, discerpens Amiatinus ... Clementina , concerpens L T Ed1530 , concerperet Weber , deciperet Cor3 (al. antiq.)
Numérotation du verset Idc. 14,7 

Descenditque et locutus est mulieri que placuerat oculis eius.
Numérotation du verset Idc. 14,8 

Et post aliquot dies revertens6 ut acciperet eam declinavit ut videret cadaver leonis. Et ecce examen apum7 in ore8 leonis erat ac favus mellis.
6 revertens ΩJ ΩL Rusch Weber ] revertentes ΩS |
7 apum V ... Ω ΩL Rusch Ed1530 Clementina ] apium Amiatinus Weber |
8 ore Rusch Weber ] corpore Cor1 (hebr. habet IN CORPORE LEONIS et hic et infra [v. 9]), Cor2 (pro ore ponunt CORPORE quod modernus hebr. habet utrobique sed, usque nunc, omnes libri habuerunt quod dicitur ORE), Cor3 (hebr.) |
Numérotation du verset Idc. 14,9 

Quem cum sumpsisset in manibus comedebat in via veniensque ad patrem suum et matrem dedit eis partem qui et ipsi comederunt nec tamen eis voluit indicare quod mel de corpore leonis assumpserat.
Numérotation du verset Idc. 14,10 

Descendit itaque pater eius ad mulierem et fecit filio suo Samson convivium. Sic enim iuvenes facere consueverant9.
9 consueverant plerique codd., edd. ] consuerant V Λ L F Amiatinus Weber
Numérotation du verset Idc. 14,11 

Cum ergo10 cives loci vidissent eum, dederunt ei sodales triginta qui essent cum eo.
10 ergo] igitur Weber
Numérotation du verset Idc. 14,12 

Quibus locutus est Samson: Proponam vobis problema quod si solveritis mihi intra septem dies convivii dabo vobis triginta sindones et totidem tunicas.
Numérotation du verset Idc. 14,13 

Sin autem non potueritis solvere, vos dabitis mihi triginta sindones et eiusdem numeri tunicas. Qui responderunt ei: Propone problema ut audiamus.
Numérotation du verset Idc. 14,14 

Dixitque eis: De comedente exivit cibus et de forte est egressa dulcedo. Nec potuerunt per tres dies propositionem solvere.
Numérotation du verset Idc. 14,15 

Cumque adesset dies septimus, dixerunt ad uxorem Samson. Blandire viro tuo et suade ei ut indicet tibi quid significet problema. Quod si facere nolueris incendimus et te et domum patris tui. An idcirco vocastis nos11 ad nuptias ut spoliaretis?
11 v. n.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,16 

Que fundebat apud Samson lacrimas et querebatur dicens: Odis12 me et non diligis, idcirco problema quod proposuisti filiis populi mei non vis mihi exponere. At ille respondit: Patri meo et matri nolui dicere, et tibi indicare potero.
12 Odis] Odisti Weber
Numérotation du verset Idc. 14,17 

Septem igitur diebus convivii flebat apud eum tandemque die septimo, cum ei esset molesta13, exposuit. Que statim indicavit civibus suis.
13 e. m.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,18 

Et illi dixerunt ei die septimo ante solis occubitum quid dulcius melle et quid fortius leone14? Qui ait ad eos: Si non arassetis in vitula mea, non invenissetis propositionem meam.
14 f. l.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 14,19 

Irruit itaque in eo spiritus Domini, descenditque Ascalonem et percussit ibi triginta viros quorum ablatas vestes dedit his qui problema solverant. Iratusque nimis ascendit in domum patris sui.
Numérotation du verset Idc. 14,20 

Uxor autem eius accepit maritum unum de amicis eius et pronubis.

Capitulum 14

Numérotation du verset Idc. 14,1 
marg.| {i} Descendit igitur] In hoc capite ostenditur, quomodo Samson occidit leonem, et de quibusdam aliis factis Samsonis, sicut plane patet in littera.
marg.| {k} In Thamnata] civitatem Philistinorum, ut videret solemnitatem, que ibi agebatur.
marg.| {l} Vidi mulierem] et concupivi supple.
marg.| {n} Numquid] etc. Increpant Samsonem parentes, nescientes quod a Deo fieret, quia dixerat Deus Dt. 7.a. Non sociabis cum eis coniugia, nec filiam tuam dabis filio eius, nec filiam ipsius accipies filio tuo. Item Nm. ult. c. Cuncti viri ducent uxores de Tribu sua, et cuncte femine maritos de eadem Tribu.
marg.| {n} Occasiones] impugnandi eos.
marg.| {p} Oppidi] scilicet Thamnata.
marg.| {q} Occurrit] in vineis : solus forte diverterat illuc.
marg.| {s} Que placuerat] supple, et ea desponsata rediit cum parentibus in domum suam.
marg.| {t} Et post] etc. ad sponsam.
marg.| {1. 208va} Δ a Ut acciperet eam] in uxorem, scilicet.
marg.| {d} Facere consueverant] scilicet convivium in nuptiis.
marg.| {e} Vidissent eum] ita fortem, et ideo timentes ne crescente convivii satietate, vellet aliquid committere in eos.
marg.| {f} Dederuntque ei] etc. robustos iuvenes, qui voce tenus socii eius dicebantur, sed re custodes eius erant, ut scilicet tenerent eum, si aliquod malum facere vellet.
marg.| {i} Intra 7. dies] id est infra. Aliqui habent infra 7. etc.
marg.| {n} Propone problema] quasi dicat, fiat ut dicis.
marg.| {o} De comedente] etc. est, de leone qui comedit, et devorat animalia.
marg.| {p} De forti] id est de leone, qui est fortissimus bestiarum. Prv. 30.d.
marg.| {q} Cumque adesset] id est appropinquaret.
marg.| {r} An idcirco vocastis] Videtur, quod nos velis spoliare, nisi feceris, quod petimus.
marg.| {s} Querebatur dicens] id est conquerendo dicebat.
marg.| {i} Patri meo] etc. quasi dicat, non esset hoc congruum, ut quod parentibus nolui revelare, tibi revelem.
marg.| {u} Septem igitur] etc. Sed quomodo septem diebus flevit, cum dictum sit supra, quod per tres dies non potuerunt iuvenes invenire problema, et cum adesset septimus dies, venerunt ad uxorem eius ? ideo quidam se exponunt : Cum adesset septimus dies, id est inter septem primus. Et dicitur septimus, ne putaretur illos venisse ad illam post illos tres, quibus non potuerunt solvere problema. Simile Is. 30.f. Erit lux Solis quasi lux septem dierum, id est qualis fuit in septendio, id est aliquo septem dierum, scilicet ante peccatum. Vel potest dici, cum adesset septimus dies, id est instaret, quasi iuxta esset, et ita post tres dies inquisitionis eorum, quarto die venerunt ad eam. Quia autem dicitur flevit septem diebus, synecdochice intelligitur, id est in aliquibus illorum septem. Simile Act. 1.a. Per quadraginta dies apparens eis, id est in quadraginta diebus, non per omnes, sed per aliquos illorum. Similiter dicitur Iesus fuisse in sepulchro tribus diebus, et tribus noctibus, id est in quolibet trium, non tamen totaliter in quolibet, sed particulariter.
prol.| Quidam tamen corrigunt ita ; Cum adesset dies unus, et dicunt, quod vitio scriptoris positum fuit, et septimus dies, quia unus, et septimus abbreviata, similia sunt in scriptura.
marg.| {x} Si non arassetis] id est si non revelasset vobis hec uxor mea.
prol.| Et loquitur per similitudinem. Arans sulcando terram, quod prius latebat, aperit, ita ipsi discutiendo cum uxore sua, quod latebat eos, apertum est eis. Uxorem autem dixit vitulam, propter insolentiam.
marg.| {y} Propositionem meam] id est solutionem mee propositionis. Idem vocat propositionem, quod prius problema dixit, quia idem sunt, sed differunt in nomine.
marg.| {z} Iratusque] contra uxorem suam.
prol.| a Et pronubis] Masculine dicitur hic pronuba, scilicet sodalis, qui assistebat ei. Paranymphus vero dicitur, qui assistit sponse, quasi iuxta nympham, id est puellam.
Numérotation du verset Idc. 14,mystice 
marg.| Mystice {i} descendit Samson] id est Christus in Ecclesiam. Samson enim Sol eorum interpretatur, et Christus est Sol iustitie. Mal. 3.a. Thamnata interpretatur vectans exploratores ascensionis, et Ecclesia vehit eos, qui explorant ascensiones in celum. Ps. 83. Ascensiones in corde suo disposuit, etc. Philistiim, quod interpretatur potione cadentes, sunt Demones, qui inebriati vino superbie, a gloria ceciderunt. Horum filia est Ecclesia de gentibus, que demonum faciebat opera. Unusquisque enim illius filius est, cuius opera facit Io. 8.e. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite. Et infr. Vos ex patre diabolo estis. Hanc filiam, id est Ecclesiam de gentibus vidit Samson, id est Christus oculo misericordie, id est videre eam fecit oculo fidei, et concupivit eam. Pater, et mater Christi, secundum carnem, Synagoga fuit, que moleste tulit hoc, quod Christus Ecclesiam de gentibus sibi copulavit. Unde dicit : Non est bonum sumere panem filiorum, etc. Mt. 15.c.
marg.| {o} Samson] id est Christus cum Apostolis in Ecclesiam.
marg.| {p} Ad vineas] Vinea dicitur novella Ecclesia de gentibus, ad quam cum Christus venit, statim apparuit catulus leonis, sevus, et rugiens occurrit ei, id est diabolus, vel Herodes, qui statim natum Christum in Ecclesia persecutus est, volens eum devorare quasi hedum. In hoc facilitas divine potentie demonstratur, cuius velle, vel dicere, est facere iuxta illud. Dixit, et facta sunt, etc.
marg.| {r} Decerperet] Sic iustus diabolum frustatim devorat, quando peccata singula considerans, deflet, et emendat, nihil habens in manu, id est nullum bonum opus se fecisse reputans. Lc. 17.c. Cum feceritis omnia, que precepta sunt vobis, etc. Is. 11.b. Delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis, et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet, et non nocebunt ei.
marg.| {b} Declinavit] etc. Bonum thema de S. Ambrosio.
Numérotation du verset Idc. 14,mystice 
marg.| {c} Cadaver leo] etc. Mystice. Cadaver leonis, universitas est peccatorum, propter quos venit Christus. Mt. 11.b. Non veni vocare iustos, sed peccatores. Examen apum, cor est predicatorum. Apis enim habet aculeum cum melle, sic predicator asperitatem, et exhortationem cum consolatione habet in predicatione. Hoc examen apum est in ore leonis, id est diaboli, quia pauci sunt predicatores {1. 208vb} boni, et quos leo in os suum non transglutiat. De ore eius leonis vocavit, et accepit Christus discipulos suos, vel per leonem mortuum, intelligitur malus Prelatus, in cuius ore est mel, id est predicatio sine affectione, cuius dulcedinem non sentit,
marg.| {g} proponam vobis problema] Christus Prelatis, doctoribus, predicatoribus proponit problema, id est sacram Scripturam difficilem, et obscuram dicens omnibus.
marg.| {h} Si solveritis] etc. id est occulta, et obscura sacre Scripture mysteria populo aperueritis, dabo vobis triginta sindones, et totidem tunicas. In sindone intelligitur cordis munditia, in tunica, honesta conversatio. Et bene dicit triginta, quia per expositionem sacre Scripture venitur ad mundam conscientiam, et honestam conversationem, et observationem Decalogi, et fidem Trinitatis.
marg.| {l} Sin autem] etc. id est amorem verbi Dei non habueritis, per quam habenti datur intelligentia, ut dicitur. Lc. 19.d. Habenti dabitur, et abundabit.
marg.| {m} Dabis mihi] etc. id est cordis munditiam, et honestam conversationem subditorum a vobis requiram quam habituri erant, si problema eis fuisset expositum.
Numérotation du verset Idc. 14,moraliter 
marg.| Moraliter. {o} de comedente] etc. Comedens, est diabolus. Is. 11.b. leo paleas quasi bos comedit. De hoc comedente exivit cibus, id est predicator, quem ipse comederat, quando convertitur ad Deum per penitentiam.
marg.| {p} Et de forti] id est de diabolo, qui fortis est. Unde Mc. 3.d. Nemo potest vasa fortis diripere, nisi prius alliget fortem. Exit dulcis penitentium conversatio. Item comedens est predicator, qui prius debet comedere, id est verbum sacre Scripture, per affectum scilicet et intellectum incorporare. Unde Ez. 3.a. Fili hominis comede volumen istud, et tunc exire potest cibus, id est predicatio de illo. Unde sequitur statim in Ez. Et vade, et loquere ad filios Israel. De forti dulcedo, id est cum predicator fortis est, et patiens, tunc eius predicatio dulcia est. Prv. 19.b. Doctrina viri per patientiam noscitur. Hoc problema proposuit Samson, quod solvere non poterant, quia de predicatoribus nec cibus, nec dulcedo exire consueverat, donec veniret leo de Tribu Iuda, de cuius ore exivit cibus, et dulcedo sancte eruditionis. Unde per septem dies convivii intelligitur totum tempus, quod septem diebus volvitur, quo Christus Ecclesiam pascit, et reficit pane lachrymarum, pane doctrine, pane gratie, tandem pasturus erit pane glorie : de quo Luce 14.d. Beatus, qui manducabit panem in regno Dei.
marg.| {x} Si non arassetis] etc. Vitula Samsonis est caro Christi, que vitula rufa dicitur Nm. 19.a. Arare vero est latentia denudare. Arare igitur in vitula Samsonis, est Incarnationis Christi, et Passionis, et Resurrectionis, et Ascensionis mysteria declarare, que omnia in problemate Samsonis clausa latuerunt. Problema Samsonis sunt prophetie de Christo, que aperte fuerunt, et solute in Passione Christi. In cuius signum velum templi scissum est medium. Et bene dixit Samson : Si non arassetis, etc. quia si non credidissemus Christi Incarnationem, prophetias non intelligeremus. Unde Is. 7.b. Nisi credideritis, non intelligetis.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 14), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_14)

Notes :