Capitulum 1

Numérotation du verset Idc. 1,1 

LIBER SOPTHIM QUEM NOS IUDICUM APPELLAMUS INCIPIT.1
1 Liber... incipit] Incipit liber Iudicum ΩSJ Ω X (f. 96vb)
Post mortem Iosue consuluerunt filii Israel Dominum dicentes quis ascendet ante nos contra Chananeum et erit dux belli?
Numérotation du verset Idc. 1,2 

Dixitque Dominus: Iudas
ascendet; ecce tradidi terram in manu eius2.
2 manu] manus Weber
Numérotation du verset Idc. 1,3 

et ait Iudas
Simeoni fratri suo: ascende mecum in sortem meam3 et pugna contra Chananeum4 ut et ego
3 sortem meam] sorte mea Weber |
4 Chananeum] Chananeñ Weber |
pergam tecum in sortem tuam5 et abiit cum eo Simeon.
5 sortem tuam] sorte tua Weber
Numérotation du verset Idc. 1,4 

Ascenditque Iudas et tradidit Dominus Chananeum ac Pherezeum in manus eorum et percusserunt Bezec6 decem millia virorum
6 Bezec scrips. hic et ubique ] Bezech Rusch , in Bezec Weber
Numérotation du verset Idc. 1,5 

Inveneruntque Adonibezec in Bezec et pugnaverunt contra eum ac percusserunt Chananeum et Pherezeum.
Numérotation du verset Idc. 1,6 

Fugit autem Adonibezec quem persecuti7 comprehenderunt cesis summitatibus manuum eius ac pedum.
7 persecuti] secuti Weber
Numérotation du verset Idc. 1,7 

Dixitque Adonibezec: Septuaginta reges amputatis manuum ac pedum summitatibus colligebant sub mensa mea ciborum reliquias sicut feci ita reddidit mihi Deus. Adduxeruntque eum in Hierusalem et ibi mortuus est.
Numérotation du verset Idc. 1,8 

Oppugnantes ergo filii Iuda Hierusalem ceperunt eam et percusserunt in ore gladii tradentes cunctam8 incendio civitatem.
8 cunctam] cnuctam cacogr. Rusch ( facsim. )
Numérotation du verset Idc. 1,9 

Et postea descendentes pugnaverunt contra Chananeum qui habitabat in montanis et ad meridiem9 in campestribus.
9 meridiem] + et Weber
Numérotation du verset Idc. 1,10 

Pergensque Iudas contra Chananeum qui habitabat in Hebron cuius10 nomen fuit antiquitus Chariatharbe percussit Sisai11 et Achiman12 et Tholmai13
10 cuius] cui Weber |
11 Sisai Weber ] Sesai Rusch |
12 A(c)chiman Ω M ΩJ ΩS] Hayman Rusch , Ahiman Ed1530 Clementina Weber |
13 Tholmai ΩJ ΩS] Tholmachi Ω M |
Numérotation du verset Idc. 1,11 

atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir cuius nomen vetus erat Chariathsepher id est civitas Litterarum.
Numérotation du verset Idc. 1,12 

Dixitque Caleb: Qui percusserit Chariathsepher et vastaverit eam dabo ei Axam filiam meam uxorem.
Numérotation du verset Idc. 1,13 

Cumque cepisset eam Othoniel filius Cenez frater Caleb minor dedit ei Aram14 filiam suam coniugem.
14 Aram] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 1,14 

Quam pergentem in itinere monuit vir suus ut peteret a patre suo agrum que cum suspirasset sedens in15 asino dixit ei Caleb: Quid habes?
15 in] om. Weber
Numérotation du verset Idc. 1,15 

At illa respondit: Da mihi benedictionem
quia terram arentem dedisti mihi, da et irriguam aquis. Dedit ergo16 Caleb irriguum superius et irriguum inferius
16 ergo] + ei Weber
Numérotation du verset Idc. 1,16 

Filii autem Cinei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iuda in desertum sortis eius quod est ad meridiem Arad17 et habitaverunt cum eo.
17 Arad] Arath Rusch
Numérotation du verset Idc. 1,17 

Abiit autem Iudas cum Simeone fratre suo et percusserunt simul Chananeum qui habitabat in Sephath18 et interfecerunt eum vocatumque est nomen urbis Horma id est anathema.
18 Sephath Weber ] scrips. , Sephat Rusch
Numérotation du verset Idc. 1,18 

Cepitque Iudas Gazam cum finibus suis et Ascalonem atque Accaron19 cum terminis suis
19 Accaron Weber ] Accharon Rusch
Numérotation du verset Idc. 1,19 

Fuitque Dominus cum Iuda et montana possedit. Nec potuit delere habitatores vallis quia falcatis curribus abundabant.
Numérotation du verset Idc. 1,20 

Dederuntque Caleb Hebron sicut dixerat Moyses
qui delevit ex ea tres filios Enach.
Numérotation du verset Idc. 1,21 

Iebuseum autem habitatorem Hierusalem non deleverunt filii Beniamin habitavitque Iebuseus cum filiis Beniamin in Hierusalem usque in presentem diem.
Numérotation du verset Idc. 1,22 

Domus quoque Ioseph ascendit in Bethel fuitque Dominus cum eis.
Numérotation du verset Idc. 1,23 

Nam cum obsiderent urbem que prius Luza vocabatur
Numérotation du verset Idc. 1,24 

viderunt hominem egredientem de civitate dixeruntque ad eum: Ostende nobis introitum civitatis et faciemus tecum misericordiam.
Numérotation du verset Idc. 1,25 

Qui, cum ostendisset eis, percusserunt urbem in ore gladii, hominem autem illum et omnem cognationem eius dimiserunt.
Numérotation du verset Idc. 1,26 

Qui dimissus abiit in terram Ethim20 et edificavit ibi civitatem vocavitque eam Luzam que ita appellatur usque in presentem diem.
20 Ethim] Etthim Weber
Numérotation du verset Idc. 1,27 

Manasses quoque non delevit Bethsan et Thanach cum viculis suis et habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis cepitque Chananeus habitare cum eis.
Numérotation du verset Idc. 1,28 

Postquam autem confortatus est Israel fecit eos tributarios et delere noluit
Numérotation du verset Idc. 1,29 

Ephraim etiam non interfecit Chananeum qui habitabat in Gazer sed habitavit cum eo.
Numérotation du verset Idc. 1,30 

Zabulon non delevit habitatores Tethron21 et Naalon sed habitavit Chananeus in medio eius factusque est ei tributarius
21 Tethron Rusch ] Cetron Weber
Numérotation du verset Idc. 1,31 

Aser quoque non delevit habitatores Accho22 et Sidonis Alab et Acharib23 et Amma24
22 Accho Rusch ] Achcho Weber |
23 Acharib] Achazib Weber |
24 Amma] Alba Weber |
et Aphec et Roob
Numérotation du verset Idc. 1,32 

habitavitque in medio Chananei habitatoris illius terre nec interfecit eum.
Numérotation du verset Idc. 1,33 

Neptalim quoque25 non delevit habitatores Bethsames26 et Bethanath et habitavit inter Chananeum habitatorem terre fueruntque ei Bethsamite27 et Bethanite tributarii.
25 Neptalim quoque] Nepthali Weber |
26 Bethsames] Bethsemes Weber |
27 Bethsamite] Bethsemite Weber |
Numérotation du verset Idc. 1,34 

Artavitque Amorreus filios Dan in monte nec dedit eis locum ut ad planiora descenderent
Numérotation du verset Idc. 1,35 

habitavitque in monte Hares quod interpretatur testatio28 in Hailon29 et Salabim. Et aggravata est manus domus Ioseph factusque est ei tributarius.
28 testatio] testaceo Weber |
29 Hailon ΩS , Haylon Rusch (= Ahialon, cf. Glossa ordinaria (1Rg. / 1Sm. 14, 31)] Habilon Ω M, Aialon Clementina , Ahilon Weber |
Numérotation du verset Idc. 1,36 

Fuit autem terminus Amorrei ab ascensu Scorpionis et30 Petra et superiora loca.
30 et] om. Weber

Capitulum 1

Numérotation du verset Idc. 1,1 
marg.| {1. 195va} a Post mortem Iosue consuluerunt] Sepe male acciderat filiis Israel, qui in negotiis suis os Domini non interrogabant, sicut preceperat Dominus Iosue per Moysen. Nm. 27.d. Ideo mortuo Iosue, et Eleazaro, petunt consilium a Domino per Phinees sacerdotem dicentes :
marg.| {b} quis ascendet ante nos] Et dicit : Ascendet, quia in montibus habitabant Chananei. Et respondit Dominus : Iudas non personam sed Tribum designans. Creditur tamen Caleb, qui fuit de Tribu Iuda, populo prefuisse, sed pro modicitate temporis, nec rectoribus, nec iudicibus annumeratus est.
marg.| {c} Contra Chananeum] Non est contrarium, quod dictum est supra. Iosue 14.d. Et cessavit terra a preliis : intelligendum est enim ad tempus. Et nota quod Chananeus hic est nomen generale omnium adversantium Hebreis, supra ult. Iosue c. ubi numerantur septem populi, est nomen speciale unius populi. Et Dt. 7.a.
marg.| {d} Iudas ascendet] id est Tribus Iude.
marg.| {f} Iudas Simeoni] id est Tribus Iuda Tribui Simeonis.
marg.| {g} In sortem meam] Per hoc patet, quod de Tribu debet intelligi, non de persona. Non enim persona sortem habuit, sed Tribus.
marg.| {h} In sortem tuam] Ergo Simeon habuit sortem per se : Legitur tamen super Gn. 49. quod non habuit, sed dicendum, quod revera habuit sortem, ut patet Ios. 21. Sed quia modicus erat Simeon, annumerata est sors eius sorti Iude, qui maior erat, ut dictum est Is. 21. Et ideo aliquando legitur Simeon habuisse sortem, aliquando non habuisse.
marg.| {k} In Bezech] civitate.
marg.| {l} Decem millia] etc. Similis modus loquendi. 1Mcc. 12.g. Misit Ierosolymam duodecim millia drachmas argenti.
marg.| {m} Adonizebech] id est dominium Bezech. Adonai enim dominium sonat. Unde corruptum nomen est Adonizebech, et debet esse Adonaibezech. Supra Iosue 10.d. legitur, quod Iosue occidit Adonibezech, vel Adonisedech regem Hierusalem. Alius fuit ille, alius iste. Vel si idem, prolepsis fuit ibi in Iosue, id est anticipatio.
marg.| {n} Manuum eius] Hebreus tamen sermo videtur sonare, pollices, quibus cesis, non est homo idoneus ad arma ferenda.
marg.| {p} Ita reddidit] etc. Non est lex equior ulla, quam necis artifices arte perire sua. Hoc est, quod Sap. 11.c. dicitur. Per que peccat quis, per hec et torquetur. Is. 33.a. Ve qui predaris, nonne et ipse predaberis : Habac. 2.b. Quia tu spoliasti gentes multas, spoliabunt te omnes, qui reliqui fuerint de populis.
marg.| {q} In Hierusalem] supple postquam capta fuit, nondum enim capta erat. Unde prolepsis est, quod dicitur hic, id est anticipatio. Unde statim sequitur de impugnatione Hierusalem.
marg.| {r} In ore] etc. id est in instantia, vel devoratione gladii.
marg.| {s} Incendio civitatis] etc. Non est intelligendum, quod filii Israel tunc habuerunt Hierusalem, inditione sua, expulso Iebuseo. Hoc enim non fuit factum usque ad tempus David, qui expulsis penitus Iebuseis, sedit in ea Dominus, ut legitur 2Rg. 5. Et transtulit sicut dicit Magister in Historiis a, eam de sorte Beniamin in sortem Iude vocans arcem Sion civitatem David. Tamen AUGUSTINUS dicit infra in quadam GLOSSA Hierusalem, fuisse commune Iude, et Beniamin ab ipsa prima divisione terre. Et nota quod secundum quosdam, quicquid hic dicitur usque ibi : Et surrexerunt alii, qui non noverant Dominum, infr. 2.b. fuit factum tempore Iosue ante divisionem sortium, quando {1. 195vb} Iudas concessam sibi habebat Hierusalem. Hic autem totum dicitur recapitulando. Alii dicunt eo ordine dictum, quo factum, et infr. 2.a. inchoant recapitulationem ibi, scilicet : dimisit ergo Iosue populum, etc. et hic vult AUGUSTINUS hec suo ordine dicta hic, et in Iosue preoccupata.
a ¶Fons : Petrus Comestor , Historia scolastica, ed. Emmanuele Navarro, 1699 ; PL 198 (1855), 1053-1644.
marg.| {t} In montanis] ideo dixit sup. Quis ascendet ante nos contra Chananeum ?
marg.| {u} Cariatharbe] civitas, quatuor interpretatur.
marg.| {x} Dabir] loquela interpretatur.
marg.| {y} Qui percusserit Cariathsepher] Idem Iosue, sup. 15.d. Unde AUGUSTINUS querit {1. 196ra} Δ an ibi dictum sit per prolepsim, an hic per recapitulationem. Et dicit quod ibi fuit preoccupatio, quia post mortem Iosue hoc factum fuit, et prius fuit ibi dictum quam factum, hic autem loco suo factum dicitur. Dicit autem AUGUSTINUS quod non frustra Scriptura bis commemorat de Axa filia Caleb data in premium victorie, quia victori vitiorum, Scripture sacre intelligentia datur bis, hic scilicet et in futuro. Hic enigmatica, que evacuabitur : in futuro comprehensiva, que manebit in eternum. a   Frater] etc. id est consanguineus, vel etiam frater eius uterinus.
marg.| {b} Minor] id est iunior.
marg.| {c} Coniugem] malens servare votum, quam legis mandatum, que huiusmodi nuptias prohibebat Lv. 18.
marg.| {d} Vir suus] Othoniel.
marg.| {e} Benedictionem] munus, unde te benedicam.
marg.| {f} Irriguam] Glossa Augustini Septuaginta, redemptionem aque, terram, scilicet de cuius fructibus aquam redimeret, id est recompensaretur defectus aque, cuius inopia erat in illis regionibus ad quas nupta ducebatur.
marg.| {g} Irriguum] etc. Glossa Augustini redemptionem humilium fluentorum subaudis, que vel in montanis, vel in campestribus fluunt.
marg.| {h} Filii] etc. Notanda est hic historia. Iethro Socer Moysi, id est pater Sephore uxoris Moysi trinomius fuit. Dictus est enim Iethro, Cineus, et Raguel, cuius filius fuit Eliab, vel Obab, qui relicto patre, et patria ad preces Moysi venit cum eo, ut dicitur Nm. 10.d. Sciebat enim desertum, et ubi castrametari posset Israel, et ubi non. Unde fuit quasi ductor eorum per desertum. Hic, cum venissent filii Israel in terram promissionis, habitavit in medio filiorum Israel in campestribus Iericho cum Beniamin. Unde transtulit se in sortem Iude. Ab isto ergo Eliab fuerunt isti Cinei. Ipse enim Eliab dictus est Cineus, ut legitur. 1Rg. 15.b.
marg.| {i} De civitate] etc. id est Engaddi, vel Iericho, que dicitur civitas palmarum, quia in territorio eius abundant palme, sicut mons Oliveti dicitur, quia abundat arboribus olivarum.
marg.| {k} In Sephat] civitas fuit.
marg.| {m} Nec potuit delere] Glossa Augustini Septuaginta habent, non hereditaverat. In hoc ipso fuit Dominus cum Iuda. Restringit Deus etiam propitius in cordibus filiorum nimie prosperitatis excessum, ut in usus eorum convertat inimicos, non solum quando vincuntur, sed etiam quando vincunt : Illud ad commendandam suam largitatem, hoc ad reprimendam eorum elationem. Inimicus enim Sanctorum est Angelus Satane, quem sibi datum ad colaphizandum dicit Apostolus, ne magnitudine revelationum extolleretur.
marg.| {n} Falcatis] etc. Falcati currus dicebantur a falcibus, quas in singulis cantis habebant.
marg.| {o} Dederuntque] etc. Glossa Augustini Hoc in lib. Iesu 15.c. dictum est, quia illo vivo factum est. Sed hic recapitulando memoratum est, cum de Tribu Iuda, unde fuit Caleb, loqueretur Scriptura.
marg.| {p} Iebuseum] etc. SEPTUAGINTA habent, non hereditaverunt, AUGUSTINUS Superius eodem legitur eadem civitas a Iuda capta, et incensa, interfectis in ea Iebuseis, sed non omnibus. Vel quia extra civitatem erant, vel quia fugere poterant, quos Iebuseos filii Beniamin, quibus cum Iuda civitas illa communis fuit, Tributarios facere non potuerunt, vel noluerunt. Aut non hereditaverunt Iebuseum, quia non sine illo tenuerunt terram, quam possidebant.
marg.| {q} Non deleverunt] quia forte non potuerunt post hoc facere. Sed etiam postquam potuerunt, postquam scilicet confortati sunt, ut dicitur infra eodem, adhuc etiam passi sunt, eum vivere, et habitare cum eis, malentes habere tributum ab eis, quam eos delere, transgredientes mandatum Domini, {1. 196rb} qui preceperat. Dt. 6. ut omnes habitatores terre promissionis delerent filii Israel, et nulli parcerent. Similiter fecerunt et alie Tribus, et converterunt se ad agriculturam, qui per divitias, et epulas, atque libidinem imbelles effecti, in custodia legis integri non fuerunt. Et totius huius mali causa fuit cupiditas. Unde verum est, quod dicit Apostol. 1Tim. 6.b. Radix omnium malorum est cupiditas, quam quidam appetentes, erraverunt a fide, et inseruerunt se doloribus multis. Nam qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem, et in laqueum diaboli, et in desideria multa, et inutilia, et nociva.
marg.| {q} Filii] etc. in quorum sorte erat.
marg.| {r} Usque] etc. id est diu scilicet usque ad David, qui expulsis penitus Iebuseis possedit eam. 2Rg. 5.a. et 1Par. 11.a.
marg.| {s} Ioseph] id est Ephraim.
marg.| {t} Luza] etc. Gn. 28.d.
marg.| {u} De civitate] Bethel.
marg.| {x} Introitum] etc. id est locum, per quem possimus intrare.
marg.| {y} Misericordiam] Ei poterant parcere, non toti civitati, per hoc, quia inhibuerat Dominus, sicut David fecit. 1Rg. 30.d. parcens puero Amalechite, qui duxit eum ad cuneos hostium.
marg.| {z} Dimissus] et etiam ditatus ab eis.
marg.| {a} Usque] etc. Filii Ephraim non deleverunt eum, sed passi sunt eum vivere sub tributo.
marg.| {b} Non delevit] Septuaginta dicunt, non hereditavit Manasses Bethsan, que est Scytarum civitas, neque filias eius, id est civitates, quas ipsa tamquam Metropolis instituerat.
marg.| {1. 196va} Δ {a} Postquam autem] etc. noluit, cum posset, et ideo peccavit ductus cupiditate, et ideo iratus est Dominus ei. Quid ergo ad hoc dicunt Christiani, qui Saracenos, quos tenent sub tributo, non permittunt baptizari, numquid peccant, sicut Ephraim ? Dicimus quod sic, quia impediunt salutem animarum, Is. 43.a. Dicam Aquiloni, da, et Austro ; noli prohibere.
marg.| {b} Arctavitque Amorrheus] Glossa Augustini et tribulavit Amorrheus filios Dan in monte, quoniam non permisit eos descendere in vallem, etc. Hoc autem in libro Iesu Nave 15. preoccupando memoratum est, hic autem recapitulando.
marg.| {c} Testatio] id est mons testaceus a testa. Nam quid fragilius testa nisi superbia ? Iuxta illud. Frangit Deus omnem superbum. Vel testatio, id est detestatio, simplex pro composito. Quid enim detestabilius superbia ? Nihil.
marg.| {d} In Aialon] Supple habitavit Dan.
marg.| {e} Aggravata] super Amorrheum auxilio Iude.
marg.| {f} Factusque] Amorrheus.
marg.| {g} Ei] id est domui Ioseph.
marg.| {h} Scorpionis] nomen loci est.
marg.| {i} Petra] nomen loci.
marg.| {k} Et superiora] id est usque ad superiora.
marg.| {a} Post mortem Iosue] Iosue est Christus, qui moritur in nobis per quodlibet mortale peccatum. Toties enim quis Christum occidit, quoties mortale peccatum committit. Iudei semel eum occiderunt, multi nostrum centies, vel millesies occiderunt. Unde Io. 8.c. Si filii Abrahe estis, opera Abrahe facite. Nunc autem queritis me interficere hominem, qui veritatem locutus sum vobis. Post mortem Iosue consulitur Dominus, quia post peccatum orandus est Deus. Unde Mt. 26.d. Cum Dominus invenisset discipulos dormientes, dixit : Vigilate, et orate, ut non intretis in tentationem.
marg.| {b} Quis ascendet] Iudas, id est confessio duplex, scilicet peccati, de qua Rm. 10.b. Corde creditur ad iustitiam, ore autem, etc. Item laudis, de qua Sir. 15.b. Non est speciosa laus in ore peccatoris, quia non est a Deo missus. Simeon interpretatur audiens merorem. Audiens, id est obediens, ecce satisfactio ; merorem, ecce contritio. Horum optima est societas. Non enim prodest peccati confessio, nisi precesserit, vel comitetur dolor contritionis, et obedientia satisfactionis. Quidam confitentur, sed non audiunt vocem Sacerdotis penitentiam iniungentis, quia penitentiam non accipiunt nisi ad libitum suum. Vel non faciunt, si accipiunt, quod peius est. Tales sunt Iudas sine Simeone. Soli sunt. Unde et eis dicitur : Ve soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem se. Eccles. 4.b. Item Prv. 18.c. Frater, qui iuvatur a fratre quasi civitas munita.
marg.| {d} Iudas ascendet] Recte dicit ascendet, quia confessio debet ascendere non descendere, ut non timore pene fiat, sed amore Dei. Item confessio debet precedere in spirituali bello. Unde Ps. 146. Precinite Domino in confessione. Item Ps. 94. Preoccupemus faciem eius in confessione. Gn. 43.b. legitur, quod Iacob tradidit Iude Beniamin, ut perduceret ad Ioseph. Sic quilibet penitens vere committit spiritum suum confessori, ut ducat ad Christum, item ibidem sequenti capite legitur, quod Iudas loquens ad Ioseph, movit eum ad lacrimas, quia penitens in confessione movet Dominum ad veniam, et ad compassionem.
marg.| {e} Ecce tradidi] etc. id est pondus peccatorum dimisi virtute confessionis.
marg.| {i} Ascenditque Iudas] etc. Chananeus interpretatur negotians, et significat primos motus, per quos diabolus negociatur animam deiicere in peccatum. Pherezeus interpretatur divisus, et significat peccata mortalia, per que anima dividitur a Deo. Hos tradidit Dominus in manibus Iude, quia virtute confessionis tam venialia, quam mortalia dimittuntur. Sed ubi ? in Bezech, que interpretatur fulgur, vel egestas. In fulgure, ut dicit GREGORIUS claritati percussio sociatur, et confessio debet esse clara, per apertam veritatem, percutiens, per accusationem. Prv. 18.c. iustus primo est accusator sui : in egestate paupertas spiritus accipitur, id est humilitas, sine qua non valet confessio.
marg.| {o} Dixitque] etc. per Adonibezech significantur mali, qui inter bonos moriuntur, similes illi, de quo AUGUSTINUS dicit * super illud Io. 12. Ut quid perditio hec ? Iste bono odore moritur, unde alii vivunt. His amputande sunt summitates manuum, et pedum, id est executio malorum operum, et malorum affectuum.
marg.| {l} Et montana] etc. Montana Iudas possedit, sed habitatores vallis non potuit delere, quia penitens quandoque maioribus peccatis dominatur, sed minora vitare non potest. Sed quare hoc ? Quia falcatis curribus abundant, per quos motus carnis intelliguntur. Currus quatuor habet rotas, et corpus nostrum ex quatuor constat humoribus. Falx non secat ligna, vel lapides, sed fenum, et herbam. Et tales motus, fortes non ledunt, sed debiles, et novitios. Currus falcatus cito currit, sic tales motus cito veniunt, et cito recedunt. Et recte per falcem motus carnis intelligitur. Falx enim in se recurvatur, et motus huiusmodi ex carne oritur, et in carnem reflectitur, quasi tinea, que ex veste nascitur, et vestem consumit. Sir. 42.c. De vestimentis procedit tinea, et a muliere iniquitas viri.
marg.| {t} Que prius] etc. Luza interpretatur nux, vel amygdalum, et significat claustrum. In nuce enim tria sunt, cortex amarus, testa dura, nucleus dulcis, sic in claustro potus amarus, cibus, et habitus durus ; sed tamen intus consolatio dulcis. Unde B. BERNARDUS Multi vident nostras cruces, qui non vident nostras unctiones. Hec dicitur Bethel, id est domus Dei. Homo egrediens de hac civitate, significat ad litteram apostatas, qui de claustris suis egrediuntur, et introitum civitatis ostendunt, id est secreta, si qua sint celanda produnt in sui excusationem, et statim domus Ioseph, id est Ephraim, id est divites, amatores seculi, percutiunt civitatem, id est incipiunt detrahere religioni, et ditant hominem illum, id est falsis promissionibus, et vanis consolationibus, qui dimissus vadit in Ethim, que interpretatur mare congelatum, id est in infernum, ubi erit fletus, ex amaritudine, et stridor, ex frigore. Mt. 22.b. Ibi erit fletus, et stridor dentium. Iob. 24.c. Ad nimium calorem transiet ab aquis nivium, et usque ad inferos peccatum illius,



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_1)

Notes :