Hugo de Sancto Caro

Capitulum 17

Numérotation du verset Idc. 17,1 

Fuit eo tempore vir quidam de1 monte Ephraim nomine Michas
1 de] in
Numérotation du verset Idc. 17,2 

qui dixit matri sue: Mille2 centum argenteos quos separaveras tibi3* et super quibus me audiente iuraveras: Ecce ego habeo et apud me sunt. Cui illa respondit: Benedictus filius meus Domino.
2 Mille Rusch Weber] + et Clementina |
3 tibi ΩJ ΩL ΩP Weber ] om. Rusch |
Numérotation du verset Idc. 17,3 

Reddidit ergo eos matri sue que dixerat ei: Consecravi et vovi hoc argentum4 Domino ut de manu mea suscipiat filius meus et faciat sculptile atque conflatile et nunc trado illud tibi.
4 h. a.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 17,4 

Reddidit igitur eos5 matri sue que tulit ducentos argenteos et dedit eos argentario ut faceret ex eis sculptile atque conflatile quod fuit in domo Miche.6
5 eos] om. Weber |
6 Miche] Micha Weber |
Numérotation du verset Idc. 17,5 

Qui ediculam quoque in ea Deo separavit et fecit ephod ac therafin id est vestem sacerdotalem et idola implevitque unius filiorum suorum manum et factus est ei sacerdos.
Numérotation du verset Idc. 17,6 

In diebus illis non erat rex in Israel sed unusquisque quod sibi rectum videbatur hoc faciebat.
Numérotation du verset Idc. 17,7 

Fuit quoque in tempore illo7 alter adolescens de Bethleem Iuda ex8 cognatione eius eratque ipse Levites et habitabat ibi.
7 in tempore illo] om. Weber |
8 ex] et Weber |
Numérotation du verset Idc. 17,8 

Egressusque de civitate Bethleem peregrinari voluit ubicumque sibi commodum reperisset. Cumque venisset in montem9 Ephraim iter faciens et declinasset parumper in domo Miche10
9 montem] monte Weber |
10 domo Miche] domum Micha Weber |
Numérotation du verset Idc. 17,9 

interrogatus est ab eo unde venisset11, qui respondit: Levita sum de Bethleem Iuda et vado ut habitem ubi potuero et utile mihi esse prospexero12.
11 venisset] venis Weber |
12 prospexero] perspexero Weber |
Numérotation du verset Idc. 17,10 

Mane apud me inquit13 et esto mihi parens ac sacerdos daboque tibi per annos singulos decem argenteos ac vestem duplicem et que ad victum sunt necessaria14.
13 apud me - i.] inv. Weber |
14 s. n.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 17,11 

Acquievit et mansit apud hominem fuitque illi quasi unus de filiis.
Numérotation du verset Idc. 17,12 

Implevitque Micha manum eius et habuit puerum sacerdotem apud se15.
15 puerum sacerdotem - apud se] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 17,13 

Nunc scio dicens quod benefaciet mihi16 Deus habenti levitici generis sacerdotem.
16 benefaciet mihi] bene mihi faciat Weber

Capitulum 17

Numérotation du verset Idc. 17,1 
marg.| {e} Fuitque eo tempore] Hucusque dictum est, de septem persecutionibus Israel, et duodecim iudicibus : Consequenter agitur de historia idoli ipsius Miche, et uxoris Levite. Que due historie, quibus temporibus geste sint, dubium est, nisi quod Michas, ut dicitur, hic dicit matri sue. Mille centum argenteos, quos separaveras tibi, ego habeo. Et creditur, quod fuerunt illi argentei, quos Dalila accepit a Philisteis, ut deciperet Samsonem : Et ideo creditur hec historia contigisse post Samsonem. IOSEPHUS tamen dicit hunc eventum, et alterum scilicet de uxore Levite, contigisse post mortem Iosue, et ante Othoniel, cum plurimum peccasset Israel coram Domino, et tradidisset eos Dominus in manus Chananeorum, et abstulerunt inde Ascalonem, et Accaron, et multas urbes in campestribus : Et ipsos Danitas expulsos, in montes fugere compulerunt. Unde dicitur in littera : In diebus illis, Tribus Dan querebat sibi possessionem. Et quia hec clausula, scilicet : In diebus illis non erat Rex in Israel, replicatur in his duobus eventibus, videtur facere pro Iosepho. Sed quocumque tempore geste sint historie, eadem est veritas earum. Dicit ergo : Fuit eo tempore. Sed quoniam littera in principio intricata est, propter recapitulationem, qua utitur hic autor : notandum quod mater istius Miche, de quo agitur hic, mille centum argenteos devoverat, ut inde Deum faceret, et posuerat seorsum : Michas autem filius eius invenit illos, et accepit : Cui dixit mater, quando scivit hoc : Fili, ego devoveram Deo hoc argentum, et ideo non debes expendere illud in alios usus. Et reddidit Michas matri sue argentum suum, que tulit inde ducentos argenteos, et dedit eos Miche, ut faceret sibi sculptile, et conflatile.
marg.| {e} Eo tempore] Quo scilicet Israel fuit sine rege. Unde infra dicitur : In diebus illis, non erat rex in Israel, propter quod IOSEPHUS dicit, hanc historiam contigisse post mortem Iosue, et ante Othoniel.
Numérotation du verset Idc. 17,1 
moraliter
marg.| Moraliter. {e} Fuitque eo tempore] etc. Michas interpretatur, quis est hic, vel quis est iste, et significat quemlibet superbum. Hic est de monte Ephraim, id est de eminentia abundantie temporalis, unde provenit omnis superbia, immo omnis iniquitas Ps. 72. Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum. 1Tim.6.b. Radix omnium malorum cupiditas. Michas idololatra fuit. Et omnis superbus idololatra est. Eccles. 10.b. Initium superbie hominis, apostatare a Deo. Mater Miche est opinio sui. Mille centum argentei, transgressio mandatorum Dei, quia mille centum, sunt undecim centum, sed undenarius numerus est transgressionis. Hos argenteos dat Miche mater sua, quia falsa opinio, quam habet homo de se, transgressionem mandatorum inducit. Deinde dat eos Michas argentario, id est diabolo. Is. 14.d. Ecce ego creavi fabrum sufflantem in igne prunas, et proferentem vas in opus suum, id est peccatorem qui est vas diaboli. Vas quidem in contumeliam, non in honorem. In magna quidem domo, id est in Ecclesia sunt non solum vasa aurea, et argentea ; sed et lignea, et fictilia. Et quedam quidem in honorem, quedam vero in contumeliam.
Numérotation du verset Idc. 17,2 
marg.| {f} Separaveras] Ad faciendum Deum.
marg.| {g} Iuraveras] id est quasi iuramento devoveras, ut ex illis faceres Deum.
marg.| {h} Que] id est quia illa,   [dixerat prius]
marg.| {i} Suscipiat] quasi dicat, ego novi, ut darem tibi hoc argentum, ut tu faceres inde Deum.
Numérotation du verset Idc. 17,3 
marg.| {k} Et faciat] id est fieri iubeat.
marg.| {l} Et nunc trado] Verba sunt matris ad filium. Vel recapitulatio est hic, et sunt verba auctoris.
marg.| {m} Que tulit ducentos argenteos] Quia non reperitur, quid ipsa fecit de residuis, ideo libri correctiores habent. Mille centum argenteos.
marg.| {n} Sculptile] quod fit ex tunsionibus malleorum.
marg.| {o} Conflatile] vero in fornace conflatur. Et est idem idolum, quod per tunsionem malleorum, et conflationem factum fuit.
Numérotation du verset Idc. 17,3 
moraliter
marg.| {k} Faciat sculptile] etc. Per hoc significantur duo genera peccatorum. Sculptile enim fit manuali opere, id est percussionibus malleorum, et significat peccatum operis.
marg.| Conflatile fit flatu oris, et significat peccatum locutionis. Unde Is. 54.d. Omne vas, quod fictum est, contra te, non dirigetur. Hoc quantum ad sculptile. Et omnem linguam resistentem tibi iudicio iudicabis. Hoc quantum ad conflatile.
Numérotation du verset Idc. 17,4 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 17,5 
marg.| {p} Ediculam] id est parvam edem, id est phanum {1. 210vb} quoddam, forte in aliqua parte domus sue fecit quasi quemdam parvum thalamum, ut ibi poneret idola sua.
marg.| {q} In ea] id est in domo.
marg.| {r} Et fecit] etc. Ephod, superhumerale est, ut dictum est sup. 8. de Gedeone,
marg.| {s} Teraphim] idem est, quod idola. Tamen Hier. super illud Os. 3.b. Sedebunt filii Israel, sine rege, sine principe, sine Sacerdote, sine altari, et sine Ephod, et sine Theraphim, dicit : Teraphim dicuntur figure, et simulacra, que hic intelligimus Cherubim, et Seraphim, vel quelibet alia templi ornamenta. Ita dicit HIERONYMUS Sed hic dicuntur Teraphim idola. Et nota quod Michas fecit sibi unum principale, quod supra dixit sculptile, et conflatile. Fecit et alias parvas imagines, ad honorem illius idoli principalis, et illas vocat Teraphim.
marg.| {1. 211ra} Δ {a} Implevitque unius] id est investivit eum in sacerdotium, per aliquid impositum in manus eius. Vel obtulit ei munera quasi sacerdoti. Vel dedit ei munera, ut fieret ei sacerdos, et ita simoniam commisit. Alia littera habet. Implevitque unius filiorum eius, emendo scilicet sibi sacerdotium, secundum quod dicitur 3Rg. 13.g. Quicumque voluit, implevit manum Ieroboam, et fiebat sacerdos excelsorum.
marg.| {b} Et factus est ei sacerdos] id est fungens officio sacerdotis. Non enim fuit verus sacerdos, quia non fuit inunctus.
Numérotation du verset Idc. 17,5 
moraliter
marg.| {r} Et fecit Ephod] etc. Hoc idem operatur adhuc argentarius iste, id est diabolus in multis, qui vestem sacerdotalem habent exterius, et tamen sunt idolum. Ps. 113. Os habent, et non loquentur, etc. Is. 42.c. Surdi audite, et ceci intuemini ad videndum. Et Za. 11.d. O pastor, et idolum, derelinquens gregem, gladius super brachium eius, et super oculum eius dexterum brachium eius ariditate siccabitur, et oculus dexter tenebrescens obscurabitur. Per brachium intelligitur opus. Per dexterum oculum spiritualis intelligentia, quasi dicat Propheta. In hoc punitur pastor, qui derelinquit gregem suum, quod caret operum fortitudine, et intelligentia spirituali.
marg.| Nota, Michas de argento matris sue sibi fecit idola. Hoc est, ad litteram, quod clerici, et Prelati de * beneficiis Ecclesie faciunt sibi simulacra, id est picturas varias, vel in libris suis, vel in domibus laqueatis. Ez. 16.b. De auro, et argento meo, fecistis imagines masculinas. Ier. 22.d. Ve qui dicit, edificabo mihi domum latam, et cenacula spatiosa, qui aperit fenestras, et facit laquearia cedrina, pingitque synopide. GLOSSA Hieronymi id est sanguine Christi.
marg.| {a} Implevitque unius filiorum suorum] In quo figurat Prelatos nostri temporis, qui nepotulorum manus implent {1.211rb} beneficiis, et patrimonio Crucifixi. Et bene congruit eis nomen Miche, quod interpretatur ? Quis est hic. Et respondetur ei : Domine, hic est nepos vester, scilicet filius sororis vestre, que tantum dilexit vos, quando fuistis pueri, modo videbitur, quomodo rependetis ei vices. Tunc Prelatus confert ei beneficia, et curas animarum, et personatus, qui adhuc nescit, quid sit anima. Ideo talibus Prelatis dicit Is. 22.e. Vade, et ingredere ad eum, qui habitat in tabernaculo, ad Sobnam prepositum templi, et dices ad eum : Quid tu hic, aut quasi, quis hic, quia excidisti tibi hic sepulchrum, excidisti in excelso memoriale diligenter in petra tabernaculum. Ecce Dominus asportari te faciet, sicut asportatur gallus gallinaceus, qui gallinas non fecundat, sed seipsum impinguat. Cristam habet Galli, sed non habet vocem galli. Sic Prelati multi Ecclesias non fecundant, neque germine boni exempli, neque semine predicationis, sed tantum seipsos voluptuose viventes impinguant. Mitram Episcopi habent, sed non verba Episcopi, immo potius militis, vel Comitis.
Numérotation du verset Idc. 17,6 
marg.| {c} In diebus] etc. Posset aliquis querere, quare fiebant hec mala, et auctor assignat causam, quia in diebus illis, non erat rex in Israel, qui hec mala fieri prohiberet, vel vindicaret. Et habetur hic argumentum, quod officium regis, est malefacta cohibere, et malefactores punire.
Numérotation du verset Idc. 17,7 
marg.| {d} Ex cognatione eius] id est Miche. Ex hoc est argumentum, quod uxor Miche, sive Michas fuit Levita genere, quia iste adolescens, qui fuit Levita, erat de cognatione eius. Sed hoc non sequitur : quia Tribus permiscebantur aliquando, ut patet in Ioiada sacerdote, et Iosabeth filia Ioram, regis Iuda. 2Par. 22. Et Michol, et David. 1Rg. 18. Ideo quidam dicunt, quod Michas licet fuerit cognatus Levite, non tamen fuit Levita. Aliqui dicunt, quod iste adolescens, non fuit cognatus Miche, quod satis videtur per hoc, quod quando Michas ab eo quesivit, unde venisset, respondit : Levita sum de Bethlehem Iuda, et de cognatione nullam fecit mentionem. Unde sic exponunt. Ex cognatione eius, id est Iude.
marg.| {e} Eratque] scilicet adolescens.
Numérotation du verset Idc. 17,8 
marg.| {f} Peregrinari] quia pauper erat.
Numérotation du verset Idc. 17,9 
prol.| [sine postilla]
Numérotation du verset Idc. 17,10 
marg.| {g} Esto mihi] etc. spiritualis.   [Ac] pro, id est   [sacerdos]
marg.| {h} Vestem duplicem] id est bis in anno. Vel mutatoria vestium. Hinc habuit originem prava, et detestabilis consuetudo presbyterorum conducendorum taxato pretio.
Numérotation du verset Idc. 17,11 
marg.| {i} Acquievit] Victus amore pretii, sicut hodie multi faciunt sacerdotes mercenarii, qui non propter Deum, sed principaliter propter pretium serviunt, quod nefas est.
marg.| {k} Apud hominem] id est Micham.
marg.| {l} Quasi unus de filiis] id est charus. Vel ille, id est Michas fuit Levite quasi unus de filiis, quia sacerdos erat ei quasi pater spiritualis.
Numérotation du verset Idc. 17,12 
marg.| {m} Implevitque] etc. id est investivit eum sacerdotio. Sicut supra. Vel obtulit ei munera, ut quasi esset ei sacerdos.
marg.| {n} Puerum sacerdotem] id est adolescentem. In hoc arguuntur iuvenes sacerdotes, quia debent senes esse, si non etate, tamen mente. Sap. 4.b. Etas senectutis vita immaculata.
Numérotation du verset Idc. 17,13 
marg.| {o} Habenti Levitici generis] Ex hoc manifeste patet, quod Michas non fuit Levita, quia fecisset unum de filiis suis sacerdotem, si fuisset Levita.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 17), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_17)

Notes :