Hugo de Sancto Caro

Capitulum 16

Numérotation du verset Idc. 16,1 

Abiit quoque1 in Gazam et vidit ibi mulierem meretricem2 ingressusque est ad eam.
1 quoque] obsc. |
2 m. m.] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 16,2 

Quod cum audissent Philistiim
et percrebruisset apud eos intrasse urbem Samson
circumdederunt eum
positis in porta civitatis custodibus et ibi tota nocte cum silentio prestolantes ut facto mane exeuntem occiderent.
Numérotation du verset Idc. 16,3 

Dormivit autem Samson usque ad medium noctis3
3 m. n. Ω MS Rusch Clementina ] inv. ΩJ ΩL ΩP Ed1530 Weber
et inde consurgens apprehendit ambas porte fores cum postibus suis et sera
impositasque humeris portavit ad verticem montis que4 respicit Hebron
4 que ΨDFM Rusch Ed1530 ] qui Weber
Numérotation du verset Idc. 16,4 

Post hec amavit mulierem que habitavit5 in valle Soreth6 et vocabatur Dalida7.
5 habitavit Ω M ΩS Rusch Ed1530 ] habitabat ΩJ ΩL ΩP Weber |
6 Soreth T ΦRAGVP P* ΨDFM Ω M ΩJ ΩS P Rusch ] scrips. hic et ubique , Sorec ΣM Cor2 Cor3 (al. SERECH vel S.) ΩL Ed1530 Clementina , Sorech Weber |
7 Dalida B² ΦZ Ω M ΩS ΩP] scrips. hic et ubique , Dalila B* ΩJ ΩL Rusch Clementina Weber ; Cor1 (hebr. et moderne interpretationes et omnes antiq. habent DALILA. I osephus etiam dicit DALILA ); Cor2 ; Cor3 (vel DALIDA. Hieronymus et antiq. et hebr. habent DALILA et sic est in interpretationibus sed modo communius dicitur DALIDA ) |
Numérotation du verset Idc. 16,5 

Veneruntque ad eam principes Philistinorum atque dixerunt: Decipe eum et disce ab illo in quo habeat tantam8 fortitudinem et quomodo eum superare valeamus et vinctum affligere. Quod si feceris dabimus tibi singuli mille centum argenteos.
8 h. t.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,6 

Locuta est ergo Dalida ad Samson: Dic mihi obsecro in quo sit tua maxima fortitudo et quid sit quo ligatus erumpere nequeas?
Numérotation du verset Idc. 16,7 

Cui respondit Samson: Si septem nerviceis9 funibus necdum siccis et adhuc humentibus ligatus fuero, infirmus ero ut ceteri homines.
9 nerviceis Ω Ed1530 Rusch Clementina ] nervicis Cor3 (al.) ΩL Weber , nerviciis ΩP
Numérotation du verset Idc. 16,8 

Attuleruntque ad eam satrape Philistinorum septem funes ut dixerat quibus vinxit eum
Numérotation du verset Idc. 16,9 

latentibus apud se insidiis et in cubiculo finem rei exspectantibus. Clamavitque ad eum Philistiim super te Samson. Qui rupit vincula quomodo si rumpat quis filum de stuppa10 tortum sputamine11, cum odorem ignis acceperit et non est cognitum in quo esset fortitudo eius.
10 stuppa ΩJ Rusch ] stuppe Weber |
11 sputamine ΩJ Rusch ] putamine Weber , « FILUM... SPUTAMINE idest sputo. Quidam dicunt STUPAMINE idest CROSSA STUPA et hec littera satis consonat hebr. » Cor1 ; « antiq. iuxta hebr. FILUM STUPE TORTUM VEL STAMINIS pro quo hebr. habet sic: SI RUMPERET VITTAM STUPE ... alii cum STUPA iungunt STUPAMINE. HU dalricus PUTAMINE a puto putas quod est secare » Cor2 ; « al. FILUM DE STUPE TORTUM PUTAMINE , al. FILUM STUPE TORTUM aut STAMINIS PUTAMINE , al. FILUM STUPE TORTUM AUT STAMMINE CUM ODOREM etc., hebr. DIRUMPIT VINCULA QUOMODO RUMPERETUR FILII DE STUPIS VEL RELIQUIIS STUPARUM CUM ODORARET IGNEM » Cor3 |
Numérotation du verset Idc. 16,10 

Dixitque ad eum Dalida: Ecce illusisti mihi et falsum locutus es. Saltem nunc indica mihi12 quo ligari debeas.
12 mihi Amiatinus M Φ Ω ΩP Rusch Ed1530 Clementina ] om. ΩL Weber ( Cava Λ Π T)
Numérotation du verset Idc. 16,11 

Cui ille respondit: Si ligatus fuero novis funibus qui numquam fuerunt in opere infirmus ero et aliorum hominum similis.
Numérotation du verset Idc. 16,12 

Quibus rursum Dalida vinxit eum et clamavit: Philistiim super te Samson in cubiculo insidiis preparatis. Qui ita rupit vincula quasi fila telarum.
Numérotation du verset Idc. 16,13 

Dixitque Dalida rursum ad eum: Usquequo decipis13 me et falsum loqueris? Ostende de14 quo vinciri debeas. Cui respondit Samson15: Si inquit16 septem crines capitis mei cum licio plexueris et clavum his circumligatum terre fixeris infirmus ero.
13 decipis] decipies Λ L X ΣM Φ Θ P ΨFM Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP |
14 de Rusch ] om. Ω M ΩJ ΩS ΩL ΩP Weber cett. |
15 Cui... Samson L M Ω MS ΩJ* ΩP Rusch ] om. ΩJ²L Cor3 ( rubr. sublin. ) |
16 inquit] om. Clementina |
Numérotation du verset Idc. 16,14 

Quod cum fecisset Dalida, dixit ad eum: Philistiim super te Samson. Qui consurgens de somno extraxit clavum cum crinibus et licio.
Numérotation du verset Idc. 16,15 

Dixitque ad eum Dalida: Quomodo dicis quod amas17 me cum animus tuus non sit mecum? Per tres vices mentitus es mihi et noluisti dicere in quo sit maxima fortitudo tua18.
17 amas] ames Weber |
18 m. f. - tua] inv. Weber |
Numérotation du verset Idc. 16,16 

Cumque molesta esset ei19 et per multos dies iugiter adhereret spatium ad quietem non tribuens defecit anima eius et ad mortem usque lassata est.
19 e. ei] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,17 

Tunc aperiens veritatem rei dixit ad eam: Ferrum numquam ascendit super caput meum quia Nazareus, id est consecratus Domino20 sum de utero matris mee. Si rasum fuerit caput meum, recedet a me fortitudo mea et deficiam eroque ut ceteri homines.
20 Domino] Deo Weber
Numérotation du verset Idc. 16,18 

Vidensque21 illa quod confessus ei esset omnem animum suum, misit ad principes Philistinorum ac22 mandavit: Ascendite adhuc semel quia nunc mihi aperuit cor suum. Qui ascenderunt assumpta pecunia quam promiserant.
21 Vidensque] Videns Weber |
22 ac] atque Weber |
Numérotation du verset Idc. 16,19 

At illa dormire eum fecit super genua sua et in sinu suo reclinare caput. Vocavitque tonsorem
et rasit septem crines eius et cepit abicere23 eum et a se repellere. Statim enim24 ab eo25* fortitudo discessit26.
23 abicere Ω Weber ] abigere ΘHGRusch Clementina |
24 Statim enim ΩSJL Rusch Weber ] Statimque Ω MP |
25 ab eo Ω MS ΩJ ΩL ΩP Weber ] de eo Rusch |
26 f. discessit Ω MJ Rusch Weber ] fortitudo recessit Φ ΘAM P Ψ ΩS ( inv. ) Cor3 (al. r.) ΩL ΩP |
Numérotation du verset Idc. 16,20 

Dixitque: Philistiim super te Samson. Qui de somno consurgens dixit in animo suo: Egrediar sicut ante feci et me excutiam nesciens quod recessisset ab eo Dominus27.
27 recessisset ab eo - D. ΩS Rusch ] inv. ΩJ ΩL ΩP Weber , ab eo recessisset Dominus ab eo Ω M, Cor3 (moderni: AB EO RECESSISSET DOMINUS )
Numérotation du verset Idc. 16,21 

Quem cum apprehendissent Philistiim, statim eruerunt oculos eius et duxerunt Gazam vinctum catenis et clausum in carcere molere fecerunt.
Numérotation du verset Idc. 16,22 

Iamque capilli eius renasci ceperant
Numérotation du verset Idc. 16,23 

et principes Philistinorum convenerunt in unum ut immolarent hostias magnificas Dagon deo suo et epularentur dicentes: Tradidit deus noster inimicum nostrum Samson in manus nostras.
Numérotation du verset Idc. 16,24 

Quod etiam populus videns laudabat deum suum eademque dicebat. Tradidit deus noster adversarium nostrum in manus nostras28 qui delevit terram nostram et occidit plurimos.
28 adv. nostrum - in m. n.] in manus nostras adversarium nostrum ΩJ ΩL , in manus nostras adversarium Weber ; Cor3 (antiqui non habent NOSTRUM , moderni habent et hebr.)
Numérotation du verset Idc. 16,25 

Letantesque per convivia sumptis iam epulis preceperunt ut vocaretur Samson et ante eos luderet. Qui adductus de carcere ludebat ante eos feceruntque eum stare inter duas columnas.
Numérotation du verset Idc. 16,26 

Qui dixit puero regenti gressus suos: Dimitte me ut tangam columnas quibus omnis imminet domus et29 recliner super eas et paululum requiescam.
29 et] ut Weber
Numérotation du verset Idc. 16,27 

Domus autem erat plena30 virorum ac mulierum et erant ibi omnes principes Philistinorum ac de tecto et solario circiter tria millia utriusque sexus spectabant ludentem Samson.
30 e. p.] inv. Weber
Numérotation du verset Idc. 16,28 

At ille, invocato Domino, ait: Domine Deus memento mei et redde mihi nunc fortitudinem pristinam31 Deus meus ut ulciscar me de hostibus meis et pro amissione duorum luminum unam ultionem recipiam.
31 m. n. Ω M ΩS ΩL Rusch ] inv. Ω JP Weber | f. pr. Rusch ] inv. pristinam fortitudinem Ω MJSLP Weber
Numérotation du verset Idc. 16,29 

Et apprehendens ambas columnas quibus innitebatur domus alteramque earum dextera et alteram leva tenens
Numérotation du verset Idc. 16,30 

ait: Moriatur anima mea cum Philistiim. Concussisque fortiter columnis, cecidit domus super omnes principes et ceteram multitudinem que ibi erat. Multoque plures interfecit moriens quam ante vivus occiderat.
Numérotation du verset Idc. 16,31 

Descendentes autem fratres eius et universa cognatio tulerunt corpus eius et sepelierunt inter Saraa et Esthaol in sepulcro patris sui32 Manue iudicavitque Israel viginti annis.
32 sui] om. Weber

Capitulum 16

Numérotation du verset Idc. 16,1 
marg.| {l} Abiit quoque in Gazam] Civitas est. In hoc capite dicitur, qualiter Dalila decepit Samsonem, qualiter Samson captus, excecatus, illusus, tandem moriens plurimos secum interfecit. Hoc totum narratur in hoc capite.
marg.| {m} Meretricem] non Dalilam.
marg.| {n} Ingressusque est] etc. id est in domum eius, vel in thorum.
marg.| {p} Et ibi] supple fuerunt, tota nocte, etc.   [scilicet ad medium] Medium large dicitur quicquid inter duos terminos.
marg.| {t} Et inde consurgens] scilicet de domo meretricis, vel de lecto. Vel inde, id est post medium noctis. Et est argumentum, quod Christus media nocte resurrexit AUGUSTINUS tamen dicit quod mane Dominice diei. Aliter non posset inveniri, quomodo Christus fuisset in sepulchro tribus diebus, et tribus noctibus, ut dicunt, et cantat Ecclesia eum tertia die resurrexisse.
marg.| {u} Porte fores] Porta dicitur foramen, per quod intratur in domum. Fores sunt postes, quibus clauditur illud foramen. Est ergo sensus. Tulit fores cum postibus, id est postes, de quibus erant fores porte, id est in quibus porta claudebatur. Vel postes dicit repagula forium.
marg.| {x} Impositasque] postes.
marg.| {z} Hebron] Civitas est.
marg.| {a} Δ Soreth] Locus est, vel genus vitis.
marg.| {b} Dalila] Usitatum est dicere Dalila, sed libri correctiores habent, Dalida. Et sic dicitur in libro de interpretationibus nominum Hebreorum.
marg.| {c} Ad eam] scilicet Dalilam.
marg.| {d} Mille] etc. Id est simul quinque millia, et quingentos, quia quinque erant principales, ut patet 1Rg. 6.a.
marg.| {e} Erumpere] etc. Sed quomodo ausa fuerat hec querere. Forte Samson loquebatur de fortitudine sua, et inde sumpsit occasionem querendi.
marg.| {f} Nerviceis] A nervo. Vel verveceis a vervece, id est ariete. Non dixit Samson, in quo esset eius fortitudo, sed quibus ligatus teneri posset secundum opinionem, id est secundum quod videbatur.
marg.| {g} Funibus] quos IOSEPHUS palmites vinearum dicit.
marg.| {h} Infirmus] Irrisorie hoc dicit Samson.
marg.| {i} Satrape] id est principes.
marg.| {k} Vinxit eum] Sed quomodo ausa fuit vincere eum ? Forte dormientem, vel ebrium. Sed hoc non videtur, quia Nazareus erat, et vinum non bibebat, neque siceram.
marg.| {l} Apud se] in domo eius.
marg.| {m} In cubiculo] id est in secreto thalamo.
marg.| {n} Clamavitque] Dalila.
marg.| {o} Ad eum] scilicet Samsonem.
marg.| {p} Sputamine] id est de sputo, vel fusi appendiculo. Quidam dicunt stupamine, pro sputamine. Et stupamen purgamentum stupe subtilioris, id est stupa grossa. Et hec littera satis consonat Hebraice veritati, que dicit. Quomodo si rumpat, quis filum de stupa grossa. Est igitur sensus. Ita cito rupit Samson vincula illa, sicut quis filum de stupa. Tortum stupamine, id est nexum de purgamento stupe, id est de grossa stupa, quod fragilius est, vel filum tortum sputamine, id est vilissimum filum. Spuere enim pro vilificare sumitur. Unde Nm. 12.d. dicitur de Maria. {1. 210rb} Si pater eius spuisset in faciem eius, id est si vilificasset eam, nonne debuit saltem septem diebus rubore confundi ?
marg.| {q} Odorem] Id est calorem.
marg.| {r} Saltem nunc] Sed quomodo fuit ausa iterum querere, cum potuerit Samson perpendere malitiam eius, et machinationes ? Forte excusavit se dicens se hoc fecisse non pro aliquo malo, sed ad probandum vires eius. Vel forte sciebat eum captum amore sui.
marg.| {s} Quo ligari] Ita ut teneri posset, scilicet.
marg.| {t} Si inquit] Samson, scilicet.
marg.| {u} Septem crines] Id est universos. Septenarius enim numerus est universitatis. Vel septem crines, dicit septem cincinnos.
marg.| {x} Plexueris] Id est nexueris.
marg.| {y} Et clavum his] Scilicet crinibus, et licio.
marg.| {z} Cum animus] id est cum non reveles mihi animum tuum, et veritatem quesite rei. Revelatio enim secretorum signum est amicitie.
marg.| {a} Defecit anima eius] id est Dalile.
marg.| {b} Aperiens] Samson.
marg.| {c} Ferrum] id est novacula.
marg.| {d} Vidensque illa] Aliquibus signis exterioribus.
marg.| {d} Semel] Hoc dicit, quia iam pluries venerant pro nihilo : unde versum erat eis in tedium.
marg.| {e} Septem crines] id est universos, vel septem cincinnos. Vel etiam pro solis septem crinibus recessit ab eo Dominus, quia novacula ascenderat super caput eius. Isidorus : Si mulieri id est carni nostre blandiente libidine consentimus, gratia Spiritus sancti, que Nazarei crine signatur, spoliamur.
marg.| {f} Dixitque] Dalila, scilicet.
marg.| {g} Eruerunt oculos] Simile Ier. 39.b. Nabuchodonosor. Sedechie eruit oculos. GLOSSA Prius intellectus obtunditur, et postea captus per exteriora vagatur, ut ceca mens, quo ducitur, nesciat, et carnis illecebris se libenter subdat.
marg.| {h} Gazam] Civitas, cuius portas asportaverat.
marg.| {i} Molere fecerunt] id est molam volvere, sicut fit de equis cecis. Ad litteram. Vel quando capilli ceperunt renasci, et fortitudo redire ; fecerunt eum molere, id est mulieribus suis commisceri, ut fortes viros eis generarent. Opinio eorum erat, de forti fortem nasci.
marg.| {k} Eademque dicebat] que et principes, hec scilicet que {1.210va} sequuntur : tradidit Deus, etc.
marg.| {a} Ante eos luderet] et illuderent ei.
marg.| {b} Interfecit moriens] Sed nonne peccavit Samson hoc faciendo ? Respondetur. Non, quia fecit instinctu Spiritu sancti, quod patet ex eo, quod premisit orationem ad Dominum, et quia numeratur in catalogo Sanctorum, Hbr. 11.
marg.| {c} Iudicavitque] Hoc idem dictum est sup. in principio huius historie.
marg.| {d} Viginti annis] Hactenus signat tempora liber Iudicum, habens ducentos nonaginta novem annos, et iudices duodecim preter Sangar.
Numérotation du verset Idc. 16,mystice 
marg.| Mystice {l} Abiit quoque] etc. Gaza interpretatur robusta, vel fortitudo eius. Et significat infernum, sive mortem, que fortis est. Mors enim nulli parcit, omnia domat, a nemine superatur, dilectos separat, ab omnibus timetur. Sir. 41.a. O mors quam amara est memoria tua, homini iniusto, et habenti pacem in substantiis suis. Infernus facit homines fortes, et duros ad tolerandum adversa temporis, ut vitari possit infernus. Ct. 8.b. Fortis, ut mors dilectio, dura sicut infernus emulatio. Samson igitur in Gazam abiit, id est Christus in infernum descendit.
marg.| {m} Et vidit ibi mulierem meretricem] id est collegium Sanctorum, qui aliquando cum diabolo fornicati fuerunt per peccatum. Rm. 3.c. Omnes enim peccaverunt, et egent gratia Dei.
marg.| {n} Ingressusque] etc. id est turbam Sanctorum, quam in inferno vidit, quam sibi prius desponsaverat uxorem, quando eos sibi fide copulavit.
marg.| {o} Quod cum audissent Philistiim] id est cum Iudei audissent quod Christus mortem subierat, posuerunt circa sepulchrum custodes.
marg.| {q} Ut facto mane] etc. id est ut famam resurrectionis Domini extinguerent.
marg.| {r} Dormivit autem Samson usque] id est Christus fuit in sepulchro, usque ad mediam noctem post sabbatum, et inde consurgens post medium noctis, id est mane resurgens. Unde Ps. 56. Exurge gloria mea, etc. Et sic dicit pater ad filium. Et respondet filius. Exurgam diluculo, etc.
marg.| {u} Apprehendit ambas portas]
marg.| Porta inferni dicitur peccatum, per quod intratur ad infernum Ps. 23. Attollite portas, principes, vestras, etc. Fores porte huius, sunt due, ut dicit GLOSSA super illud Ps. 79. Incensa igni, et suffossa, etc. scilicet amor male accendens, {1. 209vb} et timor male humilians, id est nimius amor mundi, et nimius timor penarum. Postes, de quibus fiunt fores, sunt divitie, delicie, et honores mundi, que cum aliquis nimis amat, ut habeat, vel nimis timet, ne amittat, peccare non dubitat, et sic sibi fores inferni fabricat. Ct. 5.b. Pessulum ostii mei aperui, dilecto meo. Ostium peccatum est, pessulum consuetudo peccandi. Pessulum ostii aperuit, qui peccatum, et consuetudinem in confessione ponit.
marg.| {x} Impositasque] Hic Samson porte fores humeris in montem portavit, id est Christus peccata mundi patiendo in cruce abstulit, et sic nos secum ad celum levavit.
marg.| {y} Qui respicit] Hebron interpretatur incantatio, vel coniugium, vel sempiterna visio, et significat statum omnium electorum, qui significantur. Ezechiel. 14.d. per Noe, Daniel, et Iob. Noe rectores Ecclesie, significat. Daniel contemplativos. Iob, coniugatos. Incantatio pertinet ad rectores Ecclesie, qui dulci modulatione predicationis debent peccatores incantare ad bonum. Sir. 12.c. Quis medebitur incantatori a serpente percusso ? Visio sempiterna pertinet ad contemplativos. Coniugium ad coniugatos. Mons igitur respicit Hebron, id est celum patens, quod pertinet ad electos.
marg.| {a} Post hec amavit] Dalila interpretatur stulta, et significat carnem, Samson significat spiritum. Samson credens Dalile decipitur, id est spiritus carni consentiens seducitur. Samson per Dalilam septem crinibus nudatur, scilicet spiritus per carnem septem donis Spiritus sancti spoliatur. Samson amissis crinibus excecatur, et ad molam ponitur, sic spiritus amissa gratia excecatur in spiritualibus, et mundi curis, et laboribus subiugatur. Et notandum quod Dalida ter ligavit Samsonem. Primo septem nerviceis funibus. Secundo novem novis funibus. Tertio, clavo, et licio, terre capillos eius infixit. Sed hec omnia Samson evasit. Quarto caput rasit, et tunc Samson fortitudinem suam amisit. In quo notantur quatuor genera peccatorum, quorum tria aliquando evadit homo, sed quartum numquam. Primum est recens mali perpetratio, et hoc significatur per funes nerviceos. Nervus enim durior est carne, sed mollior osse.
marg.| Sic recens mali perpetratio, delectationem conscensus superat, sed tamen nondum induruit per consuetudinem. Septem dicuntur funes, propter septem peccata principalia. In quorum quolibet est reperire carnem, nervum, et os, id est consensum, opus, et consuetudinem. Nervus enim exsiccatus a carne, est peccatum per consuetudinem induratam. Secundum est novorum peccatorum adinventio, et hoc significatur per novos funes, qui nondum in usu fuerunt. Hi dicuntur novem funes, quia supra dictis septem duo adduntur, scilicet consuetudo, et adinventio. Tertium est superbia. Sicut enim licium initium est tele, quia ad ipsum tele fila ligantur : Sic superbia initium est omnis peccati, et ad ipsam omnia reducuntur. Tob. 4.c. Ab ipsa enim exordium sumpsit omnis perditio. Eccl. 10.b. Initium est omnis peccati superbia. Quartum est desperatio, qua mens ab omni gratia spoliatur, a qua vix aliquis liberabitur. Unde Ier. 2.e. Prohibe pedem tuum a nuditate, et guttur tuum a siti, et dixisti : Desperavi, nequaquam faciam : Adamavi quippe alienos, et post eos ambulabo. Vel forte quatuor deceptiones Dalile, sunt peccati abusio, peccati {1. 210ra} excusatio, peccati defensio, inverecundia, sive pudoris amissio, hec est capitis denudatio. De hac dicitur Ier. 3.b. Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. A tribus aliquando liberat Dominus, a quarto raro, aut numquam. Amos 2.a. Super tribus sceleribus Moab, et super quarto non convertam eum, dicit Dominus. Hoc significavit Dominus in Evangelio, in hoc quod tres mortuos suscitavit, sed quartum non legitur suscitasse.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_16)

Notes :