Capitulum 7
Numérotation du verset
Idc. 7,1
Igitur Ierobaal qui est1
et Gedeon de nocte consurgens et omnis populus cum eo venit ad fontem qui vocatur Arad. Erant autem castra Madian in valle ad septentrionalem plagam collis Excelsi.
1 est]
om.
Numérotation du verset
Idc. 7,2
Dixitque Dominus ad Gedeon: Multus tecum est populus
nec tradetur Madian in manus eius ne glorietur contra me Israel et dicat meis viribus liberatus sum.
Numérotation du verset
Idc. 7,3
Loquere ad populum, et cunctis audientibus predica: Qui formidolosus et timidus est revertatur.
Recesseruntque de monte Galaad et reversi2 sunt ex populo viginti duo millia virorum
2 reversi] reversa
Weber
et tantum decem millia remanserunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,4
Dixitque Dominus ad Gedeon: Adhuc populus multus est. Duc eos
ad aquas
et ibi probabo illos
et de quo dixero tibi ut tecum vadat3 ipse pergat4 quem ire prohibuero revertatur5.
3 t. v.
Rusch Weber
]
inv.
ΩSJ
|
4 ipse pergat ΩJ ΩL etc.
Rusch Weber
] ipse vadat ΩSM,
Cor3
(antiq. non habent
IPSE
)
|
5 revertatur
Cor3
(hebr.
IPSE NON VADAT
) ΩJ
Rusch Weber
] ipse
praem. Amiatinus
F B ΘAMG ΩSM
|
Numérotation du verset
Idc. 7,5
Cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon: Qui manu et6 lingua lambuerint aquas
6 manu et Λ H² Ω
Rusch
]
om.
ΩL
Weber
;
Cor2
: « De glossa Augustini quidam interponunt quod dicitur
ET MANU
quod nec antiq. nec hebr. habent sed non de hoc loco accipitur quod dicitur
MANU
sed cum dicitur in sequentibus ibi (v. 6)
QUI MANU AD OS PROICIENTE
»;
Cor
1 +3: « Hebr. antiq. (?) non habent si
QUI LINGUA LAMBUERUNT
(
sic
) etc. sed Glossa exponit “qui manu et lingua lambuerunt (
sic
)” etc. Et est alia translatio que sumitur de greco sicut videtur velle glossa. Tamen hoc planius est in originali Augustini quia non super hunc textum debet esse glossa sed infra eodem: “fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente” etc. Et ibi alia translatio habet “factus est numerus eorum qui lambuerunt manu sua lingua sua trecenti viri” ». Cf. revera
RABANUS,
Commentaria in Iud., lib. 2, cap. 5, PL 108, 1161: « Fuit itaque numerus eorum, qui manu ad os projiciente aquas lambuerant, trecenti viri. Omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat etc. Plerique Latini codices non habent, manu sua, sed tantummodo, lingua sua, quoniam sic intellexerunt quod supra dictum est, sicut canes. Graecus autem utrumque habet, manu sua, lingua sua, ut intelligatur quod manu aquam raptam in os projiciebant. Et hoc erat simile bibentibus canibus, qui non ore apposito, sicut boves, aquam ducunt quam bibunt, sed lingua in os rapiunt, sicut etiam isti fecisse intelliguntur, cum manu in os aquam projicerent, quam lingua exciperent. Nam et interpretatio ex Hebraeo planius id habet his verbis: Fuit itaque numerus eorum qui manu in os projiciente aquam lambuerant, trecenti viri. Neque enim solent homines ita bibere, ut sine opere manus, lingua, sicut canes, aquam hauriant. Aut vero istis praeceptum fuerat ut hoc facerent: sed cum ad bibendum descendissent ad aquas, multi genu flexo biberunt, quod facilius et minore labore fieret; pauci vero quia non flexo genu se incurvaverunt, et ut canes biberunt, sed aquam manu in os jactam. Quorum numerus, quia trecenti erant, signum insinuat crucis propter litteram T Graecam, in qua iste numerus significatur. Hinc etiam gentes magis in crucifixum credituras praefiguratum est, quod littera Graeca est. »
sicut solent canes lambere
separabis eos seorsum. Qui autem curvatis genibus biberint
in altera parte erunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,6
Fuit itaque numerus eorum qui manu ad os proiciente aquas lambuerant trecenti viri.
omnis autem reliqua multitudo flexo poplite biberat.
Numérotation du verset
Idc. 7,7
Et ait Dominus ad Gedeon: In trecentis viris qui lambuerunt aquas liberabo vos et tradam in manu tua Madian7. Omnis autem reliqua multitudo revertatur in locum suum.
7 in manu tua -
M
.
Rusch
]
inv.
ΩJ
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,8
Sumptis itaque pro numero cibariis et tubis omnem reliquam multitudinem abire precepit ad tabernacula sua et ipse cum trecentis viris se certamini dedit. Castra autem Madian erant subter in valle.
Numérotation du verset
Idc. 7,9
Eadem nocte dixit Dominus ad eum: Surge et descende in castra quia tradidi eos in manu tua.
Numérotation du verset
Idc. 7,10
Sin autem solus ire formidas, descendat tecum Phara puer tuus.
Numérotation du verset
Idc. 7,11
Et cum audieris quid loquantur, tunc confortabuntur manus tue et securior ad hostium castra descendes. Descendit ergo ipse et Phara puer eius in partem castrorum ubi erant armatorum vigilie.
Numérotation du verset
Idc. 7,12
Madian autem et Amalech et omnes orientales populi fusi iacebant in valle ut locustarum multitudo. Cameli autem8 innumerabiles erant sicut arena que iacet in litore9 maris.
8 autem] quoque
Weber
|
9 litore] litoribus
Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 7,13
Cumque venisset Gedeon narrabat aliquis somnium proximo10 suo et in hunc modum referebat quod viderat. Vidi somnium et videbatur mihi quasi subcinericius panis ex hordeo volvi
10 somnium proximo] somnum proximio
cacogr. Rusch
et in castra Madian11 descendere cumque pervenisset ad tabernaculum. Percussit illud atque subvertit et terre funditus coequavit.
11 c.
M
. ΩS²M]
inv. Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,14
Respondit is cui loquebatur: Non est hoc aliud nisi gladius Gedeonis filii Ioas viri Israelite. Tradidit enim Dominus12 in manu eius Madian et omnia castra eius.
12 enim Dominus] Deus
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,15
Cumque audisset Gedeon somnium et interpretationem eius adoravit et reversus est13 ad castra Israel et14 ait: Surgite; tradidit enim Dominus in manus nostras castra Madian.
13 est]
om. Weber
|
14 et] om. Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 7,16
Divisitque trecentos viros in tres partes et dedit tubas
in manibus eorum lagenasque
vacuas ac lampades
in medio lagenarum.
Numérotation du verset
Idc. 7,17
Et dixit ad eos: Quod me facere videritis hoc facite.
Ingrediar partem castrorum et quod fecero sectamini.
Numérotation du verset
Idc. 7,18
Quando personuerit15 tuba
15 personuerit
Rusch Edmaior.
(O
plerique codd., edd.
)] personaverit
Weber Edmaior.
(V Amiatinus )
in manu mea
vos quoque per castrorum circuitum clangite et conclamate Domino et Gedeoni.
Numérotation du verset
Idc. 7,19
Ingressusque est Gedeon et trecenti viri qui erant cum eo in partem16 castrorum incipientibus vigiliis noctis medie et custodibus suscitatis ceperunt bucinis clangere et complodere inter se lagenas.
16 partem ΩJ
Rusch
] parte
Weber
Numérotation du verset
Idc. 7,20
Cumque per gyrum castrorum in tribus personarent locis et hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus
lampades et dextris sonantes tubas clamaveruntque gladius Domini et Gedeonis
Numérotation du verset
Idc. 7,21
stantes singuli in loco suo per circuitum castrorum hostilium. Omnia itaque castra turbata sunt et vociferantes ululantesque fugerunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,22
Et nihilominus insistebant trecenti viri bucinis personantes. Immisitque Dominus gladium in omnibus castris et mutua se cede truncabant,
Numérotation du verset
Idc. 7,23
fugientes usque Bethseta17 et crepidinem Abelmeula in Thebbath18. Conclamantes autem viri Israel de Nepthali et Aser et omni Manasse persequebantur Madian. Et dedit Dominus victoriam populo Israel in die illa19.
17 Bethseta ΩJ
Weber
] Bethsecha ΩS, Bethsera ΩP, Bethseca
Rusch
, Bethsecha
Cor3
(vel B.), Bethsetta
Clementina
|
18 Abelmeula V etc. Φ Ω ΩL ΩP
Rusch Weber
] Abelmehula
Ed1530 Clementina
| Thebbath ΩS ΩL ΩP
Rusch
] Thebbat Ω
M, Tebbath
Cava
.. .B
Amiatinus
T
M
Φ O ... ΩJ
Clementina Weber
, Tebbatum
Ed1530
|
19 Et dedit... Israel (suo C) in die illa
Cava
L ΠD (
in ras.
)
M
ΦV Ψ Ω
M ΩS (
marg.
) ΩP ΩL
Rusch Ed1530
]
om. Cor1
(antiq. et hebr. non habent hoc) ΩJ
Cor3
(alii:
ET DEDIT... ILLA,
set antiqui et hebrei non habent)
Clementina Weber
|
Numérotation du verset
Idc. 7,24
Misitque Gedeon nuntios in omnem montem Ephraim dicens: Descendite in occursum Madian et occupate aquas usque Bethbera atque Iordanem. Clamavitque omnis Ephraim et preoccupavit aquas atque Iordanem usque Bethbera.
Numérotation du verset
Idc. 7,25
Apprehensosque duos viros Madian - Oreb et Zeb - interfecit, Oreb in petra Oreb, Zeb vero in torculari Zeb, et persecuti sunt Madian, capita Oreb et Zeb portantes ad Gedeon, trans fluenta Iordanis.
Capitulum 7
Numérotation du verset
Idc. 7,1
marg.|
{a}
{1.202rb}
Igitur Ierobaal]
Cognita Domini voluntate per signum, statim Gedeon voluit implere mandatum Domini, dicit. De nocte consurgens.
Numérotation du verset
Idc. 7,2
marg.|
{b}
Israel]
sicut illi, de quibus dicitur Dt. 32.d. Propter iram inimicorum distuli, ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent. Manus nostra excelsa, et non Dominus fecit hec omnia.
Numérotation du verset
Idc. 7,3
marg.|
{c}
Qui formidolosus]
Dicit GLOSSA Formidolosus est, qui quasi adolescentie vitio antequam videat mala, sola cogitatione terretur, gelidam per membra formidinem volvens, ubi non tam conspectu malorum, quam auditu, et expectatione solvatur. Ideo iuxta SEPTUAGINTA formidolosis corde dicitur. In corde enim, et in interioribus animi defixum manet hoc vitium. Timidus autem, qui primo aspectu ad congressum trepidat, non tamen corde toto terretur, sed reparari, et animari denuo potest. Qui formidolosus. Intelligendum est, quod alia tria, que mandavit Dominus Moysi clamanda Dt. 20.b. non tacuit hic Dominus, sed clamari fecit, scilicet. Qui plantavit vineam, et nondum fecit eam communem, revertatur. Qui edificavit domum, et nondum dedicavit eam, revertatur. Qui desponsavit uxorem, et nondum accepit eam, revertatur.
marg.|
{d}
Et reversa ex populo]
vel reversi sunt.
Numérotation du verset
Idc. 7,4
marg.|
{e}
Duc eos ad aquas]
in calore meridiei.
marg.|
{f}
Dixero tibi]
signo ostendero.
Numérotation du verset
Idc. 7,5
marg.|
{g}
Lambuerint]
antiqua Grammatica, lamberint, nova sive moderna. Declinatur enim modo lambo lambis lambi, antiquitus lambui. Construe sic : Qui lambuerunt aquas manu, sicut canes solent lambere lingua, et superfluit coniunctio.
Numérotation du verset
Idc. 7,6
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Idc. 7,7
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Idc. 7,8
marg.|
{h}
Et tradidi eos]
tradere disposui.
Numérotation du verset
Idc. 7,9
prol.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Idc. 7,10
marg.|
{i}
autem solus formi]
id est si solus descendere times.
Numérotation du verset
Idc. 7,11
marg.|
{k}
Quid loquantur]
Madianite.
Numérotation du verset
Idc. 7,12
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Idc. 7,13
marg.|
{l}
Ad tabernaculum]
Regis, scilicet.
Numérotation du verset
Idc. 7,14
marg.|
{m}
Non est hoc]
Quomodo potuit ille sic somnium interpretari ? Forte Spiritu sancto revelante. Vel forte audierat, quod Gedeon volebat resistere, et ideo hoc dixit. Et bene per panem hordeaceum, et subcinericium Gedeon accipitur, quia ipse de seipso, supra 6. dixerat, Ego sum infimus in domo patris mei.
Numérotation du verset
Idc. 7,15
marg.|
{n}
Adoravit]
confortatus interpretatione somnii. Sed numquid credidit ipse somnio ? Si sic, ergo peccavit, quia scriptum est Dt. 18.b. Non inveniatur in te, qui lustret filium suum per ignem, aut qui ariolos sciscitetur, aut qui ariolos sciscitetur, aut observet somnia, si non credidit, quare ergo adoravit ? Solutio. Non credidit somnio, sed Domino, qui iusserat eum ire, et audire, et audito confortari.
Numérotation du verset
Idc. 7,16
marg.|
{o}
In medio lagenarum]
Id est lucernas, lumen continentes.
Numérotation du verset
Idc. 7,17
marg.|
{p}
Videritis]
dicit propter illos, qui prope eum erant, et eum videre poterant, vel visus ponitur communiter pro quolibet sensu, ut Ex. 20.c. Videbat populus voces.
Numérotation du verset
Idc. 7,18
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Idc. 7,19
marg.|
{q}
Complodere inter se lagenas]
Sed quomodo, cum quilibet non haberet, nisi unam ? Respondeo, duo et duo ad invicem.
Numérotation du verset
Idc. 7,20
marg.|
{r}
Hydrias confregissent, tenuerunt sinistris manibus]
lagenas.
marg.|
{s}
Lampades]
etc. nudas.
Numérotation du verset
Idc. 7,21
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Idc. 7,22
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Idc. 7,23
marg.|
{t}
A Belmeula]
Belmeula una dictio, a prepositio, vel Emeula civitas est, et ab prepositio.
Numérotation du verset
Idc. 7,24
marg.|
[sine postilla]
Numérotation du verset
Idc. 7,25
marg.|
{1.202va}
{a}
In petra Oreb]
in loco, qui ob hoc dictus est petra Oreb, qui modico apice littere differt ab illo Oreb, unde aque fluxerunt per manum Moysi. Ex. 17.c.
marg.|
{b}
Zeb vero]
etc. id est in loco dicto ab illo facto.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_7)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_7)
Notes :