<09.3643> Prologus ‘In sex tribulationibus’
Numérotation du verset
Idc. Prol.3643,1
marg.|
{1.195ra} In sex tribulationibus liberabit te Dominus, et in septima non tanget te malum. Iob. 5.c. Verba sunt Eliphaz Themanitis, totam huius libri continentiam breviter complectentis. Septem tribulationes septem sunt persecutiones, quas filii Israel post mortem Iosue propter peccata sua a finitimis nationibus sustinuerunt. Mortuo enim Iosue, et senioribus, qui viderant virtutes, quas fecerat Dominus pro Israel, consurrexerunt alii ignorantes Dominum, qui servierunt Baal, et Astaroth, et aliis diis terre, propter quod indignata deitas, tradidit eos in manibus inimicorum, qui septem persecutiones intulerunt eis. Primo, Satrape Philistinorum. Secundo, rex Syrie. Tertio, rex Edom. Quarto, Iabin rex Chanaan. Quinto, Madianite. Sexto, filii Moab, et Ammon. Septimo, Philistei, a quibus liberati fuerunt per duodecim iudices, qui Iosue successerunt, quorum hec sunt nomina : Othoniel, Aioth, Sangar, Delbora, Gedeon, Abimelech, Thola, Iephte, Abessan, Ahialon, Abdon, Samson. Moyses enim, et Iosue non tantum iudices, sed et duces fuerunt. Sed isti duodecim iudices nullum dominium habuerunt super Israel, sed in persecutionibus suis, consiliis eorum utebatur populus.
Numérotation du verset
Idc. Prol.3643,2
marg.|
Et ex his patet materia huius libri : Que quidem duplex est, quia liber iste sicut et alii precedentes, scriptus est intus, et foris. Intus mystica, vel morali intelligentia, foris vero litterali. Litteralis vero materia, est duodecim iudices, et actus eorum, et septem persecutiones predicte, auctoresque earum. Spiritualis materia est, duodecim Apostoli per duodecim iudices designati, et eorum actus, vitia, et virtutes, et conflictus eorum.
Numérotation du verset
Idc. Prol.3643,3
marg.|
Intentio, litteralis, et spiritualis. Litteralis intentio est litteralem materiam per ordinem explicare. Spiritualis autem intentio est spiritualem materiam spiritualibus aperire.
Numérotation du verset
Idc. Prol.3643,4
marg.|
Utilitas vero est, ut discamus Deum timere, et in adversitatibus non desperare. Mixtim enim iustitia, et misericordia Dei in hoc libro declarantur, ut videntes iustitiam, timeamus, sed videntes misericordiam, non desperemus.
Numérotation du verset
Idc. Prol.3643,5
marg.|
Finis autem est, declinare a malo, et facere bonum.
Numérotation du verset
Idc. Prol.3643,6
marg.|
Dicitur autem iste liber Hebraice Schophtim : Latine Iudicum, a nomine auctorum, vel a materia sic dictus. A nomine auctorum, quia quisque iudicum tempus suum, id est facta sui temporis redegit in scriptis. A materia vero, quia iudices describit a Iosue usque ad Heli sacerdotem. Quis autem in unum volumen compegerit, dubium est. Quidam dicunt, quod Samuel, alii quod Esdras, alii quod Ieremias. Sed verisimilius est, quod Ezechias, qui Parabolas Salomonis, et librum Regum collegit in unum.
Numérotation du verset
Idc. Prol.3643,7
marg.|
Modus agendi talis est. Primo ostendit, quod Iudas prefectus filiis Israel, in preliis suis expugnavit Chananeum, et expulit Iebuseum ab Hierusalem.
marg.|
Secundo agit de transgressione populi, et afflictione {1.
195rb} eius : Et de primo iudice, scilicet Othoniel fratre Caleb, per quem liberati sunt.
marg.|
Tertio agit de alia transgressione populi, et secunda afflictione eiusdem, et secundo iudice, id est Aioth, per quem liberati sunt.
marg.|
Quarto, agit de alia transgressione populi, et afflictionibus eiusdem, et tertio iudice, scilicet Delbora, per quam liberati sunt.
marg.|
Quinto, agit de aliis peccatis Israel, et afflictionibus eiusdem, et quarto iudice, scilicet Gedeone, per quem liberati sunt.
marg.|
Sexto, agit de alia transgressione Israel, et afflictione eiusdem, et quinto iudice, scilicet Abimelech, et regno eius, et fuga. Iste non liberavit, quia non habuit bellum.
marg.|
Septimo agit, de duobus iudicibus, scilicet Thola, et Iair : Quorum alter vigintitribus annis, alter vigintiduobus iudicavit Israel : Et nulla bella fecerunt : Unde nec isti liberaverunt, ideo breviter se expedit de illis.
marg.|
Octavo, agit de alia transgressione populi, et afflictione eiusdem, et octavo iudice, scilicet Iephte, qui liberavit eos.
marg.|
Nono agit de tribus iudicibus, scilicet Abessan, Ahialon, et Abdon, quorum primus septem annis. Secundus decem. Tertius septem Israel iudicavit. Similiter nec isti liberaverunt.
marg.|
Decimo, agit de alia transgressione, et afflictione eiusdem, et duodecimo iudice, scilicet Samsone, qui superatis hostibus Israel liberavit, etiam sine labore Israel. Et ideo bene dictum est : Et in septima non tanget te malum.
marg.|
Undecimo, agit de idolo Miche.
marg.|
Duodecimo, de uxore Levite, et ultione in Beniamin pro morte eius.
Numérotation du verset
Idc. Prol.3643,8
marg.|
Convenienter autem Heptatichus concluditur in hoc libro, quia in primo, id est in Genesi, ostenditur, qualiter genus humanum propter primi parentis peccatum cecidit in huius vite miseriam, et erumnas. In secundo, id est in Exodo, ostenditur eius liberatio. In tertio, id est in Levitico, de Sacramentis Ecclesiasticis informatur. In quarto, id est in Numeris, contra adversarios debellandos armatur. In quinto, id est Deuteronomio, ubi lex recapitulatur, in omnibus confirmatur. In sexto, id est Iosue, finito labore deserti in terram promissionis introducitur Israel. In septimo, id est Iudicum, ostenditur animadversio Dei in transgressores, et eiusdem propitiatio in penitentes, ut per primum timeatur, per secundum diligatur. Ad hoc tendit tota Scriptura, ut revocet a malo per timorem, et promoveat ad bonum per amorem.
prol.|
Explicit Prologus.
Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Prologus ‘In sex tribulationibus’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_Prol.3643)
Martin Morard, ed., Hugo de Sancto Caro. Postilla in totam Bibliam (Idc. Prologus ‘In sex tribulationibus’), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 23/11/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=hug&numLivre=09&chapitre=09_Prol.3643)
Notes :