Glossa ordinaria

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Par. 1,1 

Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo
et Dominus erat cum eo
et magnificavit eum in excelsum.
Numérotation du verset 2Par. 1,2 

Precepitque Salomon universo Israeli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israel et principibus familiarum.
Numérotation du verset 2Par. 1,3 

Et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum federis Domini1 quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
1 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,4 

Arcam autem Dei adduxerat David de Chariathiarim in locum quem preparaverat2 ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Hierusalem.
2 preparaverat] paraverat Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,5 

Altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri, filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis Ecclesia.
Numérotation du verset 2Par. 1,6 

Ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo federis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
Numérotation du verset 2Par. 1,7 

Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
Numérotation du verset 2Par. 1,8 

Dixitque Salomon Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo.
Numérotation du verset 2Par. 1,9 

Nunc igitur, Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo. Tu enim fecisti me regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terre.
Numérotation du verset 2Par. 1,10 

Da mihi sapientiam et intelligentiam ut ingredear et egrediar coram populo tuo3.
3 ingredear… tuo Rusch ] egrediar coram populo tuo et ingredear Weber
Quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare ?
Numérotation du verset 2Par. 1,11 

Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant4, sed nec dies vite plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem.
4 oderant Ω Rusch Clementina ] oderunt Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,12 

Sapientia et scientia data sunt tibi. Divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus, nec ante te, nec post te fuerit similis tui.
Numérotation du verset 2Par. 1,13 

Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo federis et regnavit super Israel.
Numérotation du verset 2Par. 1,14 

Congregavitque sibi currus et equites.
Et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum.
Et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 1,15 

Prebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem, quasi lapides et cedros quasi sycomoros que nascuntur in campestribus multitudine magna.
Numérotation du verset 2Par. 1,16 

Adducebantur autem ei et equi
de Egypto
et de Choa
a negotiatoribus
regis qui ibant et emebant5 pretio
5 emebant] coemebant Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,17 

quadrigam equorum sexcentis argenteis,
et equum centum quinquaginta. Similiter de universis regnis Cetheorum et a regibus Syrie emptio celebrabatur.

Capitulum 1

Numérotation du verset 2Par. 1,1 
Confortatus est ergo Salomon filius David in regno suo
interl.| antiquorum patrumA
A ¶Codd. : Or41, p. 98 ; Rusch
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 110va ; facsim., p. 220a} CONFORTATUS. Quando in morte triumphavit eum qui habebat mortis imperium et sibi regnum omnium acquisivit. Undea : «Data est mihi omnis potestas in celo et in terra».
a Mt. 28, 18.
et Dominus erat cum eo
interl.| «Qui me misit mecum est et non dimisit me solum»b
b Cf. Io. 8, 29.
et magnificavit eum in excelsum.
interl.| «Dedit ei nomen quod est super omne nomen»c
c Phil. 2, 9.
Numérotation du verset 2Par. 1,2 
Precepitque Salomon universo Israeli tribunis et centurionibus et ducibus et iudicibus omnis Israel et principibus familiarum.
Numérotation du verset 2Par. 1,3 
Et abiit cum universa multitudine in excelsum Gabaon, ubi erat tabernaculum federis Domini1 quod fecit Moyses famulus Dei in solitudine.
1 Domini] Dei Weber
marg.| GABAON. Que fuit civitas metropolis Eveorum2, ceciditque in sortem Beniamin et fuit separata levitis. Mirum ergo est quod Iosephus dicit, quia Salomon in Hebron venit ut sacrificaret in altari aeneo quod fecerat   Moyses , nisi forte ipsam Hebron   excelsum Gabaon intelligi voluerit, eo quod ibi primum regnavit. Interpretatur enim   Gabaon sublimitas vel collis patruelis.
2 Eveorum] scrips., Heveorum Rusch
Numérotation du verset 2Par. 1,4 
Arcam autem Dei adduxerat David de Chariathiarim in locum quem preparaverat3 ei, et ubi fixerat illi tabernaculum, hoc est in Hierusalem.
3 preparaverat] paraverat Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,5 
Altare quoque aeneum quod fabricatus fuerat Beseleel filius Uri, filii Ur ibi erat coram tabernaculo Domini quod et requisivit Salomon et omnis Ecclesia.
Numérotation du verset 2Par. 1,6 
Ascenditque Salomon ad altare aeneum coram tabernaculo federis Domini, et obtulit in eo mille hostias.
Numérotation du verset 2Par. 1,7 
Ecce autem in ipsa nocte apparuit ei Deus dicens : Postula quod vis ut dem tibi.
Numérotation du verset 2Par. 1,8 
Dixitque Salomon Deo : Tu fecisti cum David patre meo misericordiam magnam et constituisti me regem pro eo.
Numérotation du verset 2Par. 1,9 
Nunc igitur, Domine Deus, impleatur sermo tuus quem pollicitus es David patri meo. Tu enim fecisti me regem super populum tuum multum, qui tam innumerabilis est quam pulvis terre.
Numérotation du verset 2Par. 1,10 
Da mihi sapientiam et intelligentiam ut ingredear et egrediar coram populo tuo4.
4 ingredear… tuo Rusch ] egrediar coram populo tuo et ingredear Weber
interl.| in exemplum omnibus
marg.| DA  MIHI  SAPIENTIAM.   Da mihi sapientiam etc. Non aurum, non divitias, non terrenam gloriam a Deo petit sed ut sciat populum Dei regere et iudicare. Si hoc elegit rector corporum, multo magis hoc eligere debent rectores animarum, ut ingressum ad fidem et egressum ad spem populo Dei demonstrent.
Quis enim potest hunc populum tuum digne qui tam grandis est iudicare ?
Numérotation du verset 2Par. 1,11 
{t. 2 : Erfurt, f. 110vb ; facsim., p. 220b} Dixit autem Deus ad Salomonem : Quia hoc magis placuit cordi tuo, et non postulasti divitias, et substantiam, et gloriam, neque animas eorum qui te oderant5, sed nec dies vite plurimos, petisti autem sapientiam et scientiam, ut iudicare possis populum meum super quem constitui te regem.
5 oderant Ω Rusch Clementina ] oderunt Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,12 
Sapientia et scientia data sunt tibi. Divitias autem et substantiam et gloriam dabo tibi, ita ut nullus in regibus, nec ante te, nec post te fuerit similis tui.
Numérotation du verset 2Par. 1,13 
Venit ergo Salomon ab excelso Gabaon in Hierusalem coram tabernaculo federis et regnavit super Israel.
marg.| AB  EXCELSO  GABAON  IN  HIERUSALEM  CORAM  TABERNACULO. Arcam significat in qua erant tabule testamenti. Supra enim scriptum estd : «Tabernaculum autem Domini quod fecerat Moyses in deserto et altare holocaustorum eadem tempestate erant in excelsis Gabaon» etc. Arca autem Domini postquam introduxit eam David in domum suam, mansit ibidem usquequo edificaretur templum.
d 1Par. 21, 29.
Numérotation du verset 2Par. 1,14 
Congregavitque sibi currus et equites.
interl.| sanctos scilicet loris caritatis et iugis Dei sociatos quos ipse velut auriga gubernat
interl.| angelorum hominumque ministeria, undee : «Currus Dei decem millibus multiplex millia letantium Dominus in eis in Sina sancto»
e Ps. 67, 18.
Et facti sunt ei mille quadringenti currus, et duodecim millia equitum.
interl.| quadragies deni et significant tempora legis quam Moyses accepturus quadraginta diebus ieiunavitf, et populus qui per eam instruebatur quadraginta annis in eremo fuitg
f Cf. Ex. 24, 18.
g Nm. 14, 34 ; Ps. 94, 10.
Et fecit eos esse in urbibus quadrigarum et cum rege in Hierusalem.
interl.| in oppidis scilicet vel edificiis que edificata erant ad stationem curruum
marg.| ET  DUODECIM  MILLIA etc. Hic numerus tempus gratie significat in quo apostolica doctrina populum novi Testamenti informat. Bene autem per quadragenarium numerum vel duodenarium currus et equites Salomonis numerantur, quia per utrumque Testamentum sancti viri sacris litteris eruditi, sessioni Dei aptantur quos ipse summus auriga pro nuto suo gubernat.
Numérotation du verset 2Par. 1,15 
Prebuitque rex argentum et aurum in Hierusalem, quasi lapides et cedros quasi sycomoros que nascuntur in campestribus multitudine magna.
Numérotation du verset 2Par. 1,16 
Adducebantur autem ei et equi
interl.| viri Cyrenei6 opere et intellectu in quibus ad fidem conversis digne sedeat Christus
6 Cyrenei] corr., sirenui Rusch
de Egypto
interl.| spirituali
et de Choa
interl.| ex omni natione que sub celo est
interl.| quam dicunt unam esse de Cycladibus, sed Hebrei Choa congregationem interpretantur
a negotiatoribus
interl.| predicatoribus scilicet qui dant predicationem et auditorum accipiunt fidem
regis qui ibant et emebant7 pretio
7 emebant] coemebant Weber
Numérotation du verset 2Par. 1,17 
quadrigam equorum sexcentis argenteis,
marg.| SEXCENTIS  ARGENTEIS. Quia duorum Testamentorum predicatione ad cognoscendam fidei veritatem per predicatores in usum veri {t. 2 : Erfurt, f. 110vb ; facsim., p. 220b} Salomonis homines adducuntur. Sexcenti ergo, id est sexagies deni perfectionem evangelice doctrine significant, in qua perfectio legis omnino consistit, precipue cum Redemptor noster sexta die passus, omnia que de se in lege et prophetis scripta erant complevit, unde aith : «Consummatum est. Et inclinato capite emisit spiritum».
h Io. 19, 30.
et equum centum quinquaginta. Similiter de universis regnis Cetheorum et a regibus Syrie emptio celebrabatur.
marg.| CENTUM  QUINQUAGINTA. Qui sunt ter quinquageni et veteris Testamenti propter Pentecosten, et iubileum, et triplicis Scripture distinctionem quia dicituri : «Necesse est omnia impleri que scripta sunt in lege Moysi et prophetis et Psalmis de me», manifeste significant.
i Lc. 24, 44.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 1), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 21/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_1)

Notes :