Capitulum 28
1
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,
2
sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim.
3
Ipse est qui adolevit incensum in valle Bennon1 et lustravit filios suos in igne, iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel.
1 Bennon] Benennon
Weber
4
Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
5
Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syrie qui percussit eum, magnamque predam de eius cepit imperio, et adduxit in Damascum, manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi.
6
Occiditque Phacee filius Romelie de Iuda centum viginti millia in die uno omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
7
Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Helchanam quoque secundum a rege.
8
Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum puerorum et puellarum, et infinitam predam pertuleruntque eam in Samariam.
9
Ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Obed2 qui egressus obviam exercitui venienti3 in Samariam, dixit eis : Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam. Tradidit eos manibus vestris et occidistis eos4 atrociter, ita ut celum pertingeret vestra crudelitas.
2 Obed] Oded
Weber
|
3 venienti] venientium
Weber
|
4 eos] illos
Weber
|
10
Insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas, quod nequaquam facto opus est, peccatis enim super hoc Domino Deo vestro.
11
Sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
12
Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Ioannan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias5 filius Sellum, et Amasias6 filius Hadali7 contra eos qui veniebant de prelio.
5 Ezechias] Hiezechias
Weber
|
6 Amasias] Amasa
Weber
|
7 Hadali] Adali
Weber
|
13
Et dixerunt eis : Non introducetis huc captivos ne peccemus Domino. Quare vultis adicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta ? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel.
14
Dimiseruntque viri bellatores predam, et universa que ceperant coram principibus et omni multitudine.
15
Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calciassent et refecissent et8 cibo et9 potu. Unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam, quicumque ambulare non potuerant10 et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis et adduxerunt Iericho11 civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsi quoque12 reversi sunt in13 Samariam.
8 et]
om. Weber
|
9 et] ac
Weber
|
10 potuerant] poterant
Weber
|
11 Hiericho] Hierichum
Weber
|
12 ipsi quoque]ipsique
Weber
|
13 in]
om. Weber
|
16
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum postulans auxilium14.
14 postulans auxilium]
inv. Weber
17
Veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt predam magnam.
18
Philistiim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda. Ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gadiroth15, Socho16 quoque, et Thamnam, et Ganzo17 cum viculis suis et habitaverunt in eis.
15 Gadiroth] Gaderoth
Weber
|
16 Socho] Soccho
Weber
|
17 Ganzo] Gamzo
Weber
|
19
Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
20
Adduxitque contra eum Theglathphalasar regem Assyriorum qui et afflixit eum et nullo resistente vastavit.
21
Igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum ac18 principum dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
18 ac] et
Weber
22
Insuper et in tempore angustie sue auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz
23
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit : Dii regum Syrie auxiliantur eis quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi. Cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israel.
24
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit19 ianuas templi Dei. Et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem.
19 clausit] clusit
Weber
25
In omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
26
Reliqua autem sermonum eius priorum et novissimorum et omnium operum20 suorum scripta21 sunt in libro Regum Iuda et Israel.
20 priorum et novissimorum-et omnium operum]
inv. Weber
|
21 scripta] suorum
praem. Weber
|
27
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Hierusalem, neque enim receperant22 eum in sepulcra regum Israel.
22 receperant] receperunt
Weber
Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.
Capitulum 28
1
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,
2
sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim.
3
Ipse est qui adolevit incensum in valle Bennon1 et lustravit filios suos in igne, iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel.
1 Bennon] Benennon
Weber
marg.|
IN
VALLE
BENNON. Hec est vallis
Bennon,
id est filii Bennon vel Ennon iuxta murum Hierusalem contra Orientem in qua nemus pulcherrimum Siloe fontibus irrigatur. Taphet autem vel Tophet, utrumque enim dicitur, locus est in eadem convalle iuxta piscinam Fullonis et iuxta agrum Acheldemach qui usque hodie monstratur ad australem plagam montis Sion. Solebant autem in Taphet - qui locus erat amenissimus unde et hodie ortorum prebet delicias - posita ara sacrificare demonibus nefandoque igne liberos suos consecrare et holocaustum offerre. Vallis ergo
Bennon,
id est filii Ennon, hebraice Gebennon dicitur cuius nomine in Novo Testamento pena inferni gehenna vocatur. Sicut enim
in valle Bennon
qui idolis servierunt prophetis attestantibus perierunt, ita peccatores ex eis qui peccaverunt eterna damnatione peribunt. Achaz iusti patris filius in perfidiam et scelus idolatrie lapsus, significat hereticos qui ex catholicis patribus sacramento fidei sunt imbuti, sed et ad apostasiam declinantes {t. 2 : Erfurt, f. 126rb ; facsim., p. 251b} cultum divinum prebet simulacris et fructum uteri sui, id est effectum prave cogitationis demoniis immolant igne zeli. Omnes enim adulterantes quasi clibanus corda eorum.
4
Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
5
Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syrie qui percussit eum, magnamque predam de eius cepit imperio, et adduxit in Damascum, manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi.
6
Occiditque Phacee filius Romelie de Iuda centum viginti millia in die uno omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
7
Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Helchanam quoque secundum a rege.
8
Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum puerorum et puellarum, et infinitam predam pertuleruntque eam in Samariam.
9
Ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Obed2 qui egressus obviam exercitui venienti3 in Samariam, dixit eis : Ecce iratus {t. 2 : Erfurt, f. 126rb ; facsim., p. 251b} Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam. Tradidit eos manibus vestris et occidistis eos4 atrociter, ita ut celum pertingeret vestra crudelitas.
2 Obed] Oded
Weber
3 venienti] venientium
Weber
4 eos] illos
Weber
10
Insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas, quod nequaquam facto opus est, peccatis enim super hoc Domino Deo vestro.
11
Sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
12
Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Ioannan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias5 filius Sellum, et Amasias6 filius Hadali7 contra eos qui veniebant de prelio.
5 Ezechias] Hiezechias
Weber
6 Amasias] Amasa
Weber
7 Hadali] Adali
Weber
13
Et dixerunt eis : Non introducetis huc captivos ne peccemus Domino. Quare vultis adicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta ? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel.
14
Dimiseruntque viri bellatores predam, et universa que ceperant coram principibus et omni multitudine.
15
Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calciassent et refecissent et8 cibo et9 potu. Unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam, quicumque ambulare non potuerant10 et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis et adduxerunt Iericho11 civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsi quoque12 reversi sunt in13 Samariam.
8 et]
om. Weber
9 et] ac
Weber
10 potuerant] poterant
Weber
11 Hiericho] Hierichum
Weber
12 ipsi quoque]ipsique
Weber
13 in]
om. Weber
16
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum postulans auxilium14.
14 postulans auxilium]
inv. Weber
17
Veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt predam magnam.
18
Philistiim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda. Ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gadiroth15, Socho16 quoque, et Thamnam, et Ganzo17 cum viculis suis et habitaverunt in eis.
15 Gadiroth] Gaderoth
Weber
16 Socho] Soccho
Weber
17 Ganzo] Gamzo
Weber
19
{t. 2 : Erfurt, f. 126va ; facsim., p. 252a} Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
20
Adduxitque contra eum Theglathphalasar regem Assyriorum qui et afflixit eum et nullo resistente vastavit.
21
Igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum ac18 principum dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
18 ac] et
Weber
22
Insuper et in tempore angustie sue auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz
23
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit : Dii regum Syrie auxiliantur eis quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi. Cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israel.
24
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit19 ianuas templi Dei. Et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem.
19 clausit] clusit
Weber
25
In omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
26
Reliqua autem sermonum eius priorum et novissimorum et omnium operum20 suorum scripta21 sunt in libro Regum Iuda et Israel.
20 priorum et novissimorum-et omnium operum]
inv. Weber
21 scripta] suorum
praem. Weber
27
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Hierusalem, neque enim receperant22 eum in sepulcra regum Israel.
22 receperant] receperunt
Weber
interl.|
non est dignum hereticos cum catholicis in futuro quiescere qui ab eis hic discordant fide et opere
Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 05/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_28)

Notes :