Capitulum 36

Numérotation du verset 2Par. 36,1 

Tulit ergo populus terre Ioachaz filium Iosie et constituit regem pro patre suo in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,2 

Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,3 

Amovit autem eum rex Egypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri.
Numérotation du verset 2Par. 36,4 

Constituitque regem pro eo Eliachim1 fratrem eius super Iudam et Hierusalem,
1 Eliachim] Eleacim ΩN, Eliacim Weber
et vertit nomen eius Ioachim.
Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Egyptum.
Numérotation du verset 2Par. 36,5 

Viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem, fecitque malum coram Domino Deo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,6 

Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem.
Numérotation du verset 2Par. 36,7 

Ad quam et2 vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo.
2 et] om. ΩN
Numérotation du verset 2Par. 36,8 

Reliqua autem sermonum3 Ioachim et abominationum eius quas fecit4
3 sermonum] verborum ΩN Weber |
4 fecit] operatus est ΩN Weber |
et que inventa sunt in eo,
continentur in libro Regum Israel et Iuda. Regnavit autem5 Ioachin filius eius pro eo.
5 Regnavit autem Rusch ] Regnavit ΩN, Regnavitque Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,9 

Octo annorum erat Ioachin cum regnare cepisset6, et tribus mensibus et7 decem diebus regnavit in Hierusalem. Fecitque malum in conspectu Domini.
6 Ioachin – cum regnare cepisset] inv. ΩN |
7 et] ac ΩN Weber |
Numérotation du verset 2Par. 36,10 

Cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex nuntios8 qui et adduxerunt eum9 in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini, regem vero constituit Sedechiam patruum10 eius super Iudam et Hierusalem.
8 nuntios Rusch ] om. ΩN Weber |
9 eum Rusch ] eam ΩN |
10 patruum ΩN Rusch ] fratrem Weber |
Numérotation du verset 2Par. 36,11 

Viginti et unius anni erat Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,12 

Fecitque11 malum in oculis12 Domini Dei sui13 nec erubuit faciem Ieremie prophete loquentis ad se14 ex15* ore Domini16.
11 Fecitque Rusch Weber ] Et fecit ΩN ΨD Complutensis |
12 in oculis Ω N² ( corrector ) Ω T Rusch Weber ] in conspectu Cava ΣT E Q Ω N* cum Complutensi , coram oculis Ω S |
13 Dei sui] om. Q cum 4Rg. 24:19, sui P* U , Dei Amiatinus |
14 ad se] om. ΛL ; cf. hebr. LXX Complutensis |
15 ex ΩD Ω N Ω Τ Edmaior. ] om. Rusch |
16 Domini] Dei ΣT |
Numérotation du verset 2Par. 36,13 

A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam, et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel
Numérotation du verset 2Par. 36,14 

sed et17 universi principes sacerdotum et populus prevaricati sunt inique, iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Hierusalem.
17 et Rusch Weber ] om. U Y Ω M* Ω N
Numérotation du verset 2Par. 36,15 

Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et quotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,16 

At illi subsannabant nuntios suos18 et parvipendebant servos Dei19 illudebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio.
18 suos] Dei ΩD Ω N Weber |
19 servos Dei] sermones eius ΩD Ω N Weber |
Numérotation du verset 2Par. 36,17 

Adduxit enim20 super eos regem Chaldeorum, et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii21. Non est misertus adolescentis et virginis et senis, nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius.
20 enim] om. ΩD Ω N |
21 sanctuarii ΩD Rusch ] + sui Ω N Weber |
Numérotation du verset 2Par. 36,18 

Universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et22 regis et principum23 transtulit in Babylonem.
22 et Ω T Rusch Weber ] om. Ω N |
23 principum Ω T Rusch Weber ] + et Ω N |
Numérotation du verset 2Par. 36,19 

Incenderunt hostes domum Dei, destruxerunt murum Hierusalem, universas turres combusserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt.
Numérotation du verset 2Par. 36,20 

Si quis evaserat24 gladium ductus25 in Babylonem servivit regi
24 evaserat Ω T Rusch Weber ] evaserit ΣT ΨD Ω N |
25 ductus] + est Ω N (tantum) |
et filiis eius
donec imperaret rex Persarum
Numérotation du verset 2Par. 36,21 

et compleretur sermo Domini ex ore Ieremie
et26 celebraret terra sabbata sua,
26 et] propheta ut Ω N (hapax)
cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
Numérotation du verset 2Par. 36,22 

Anno autem primo Cyri27 regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Ieremie, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit predicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens :
27 Cyri] Syrie Ω N* (hapax), Syri Ω N²
Numérotation du verset 2Par. 36,23 

Hec dicit Cyrus rex Persarum. Omnia regna terre dedit mihi Dominus Deus celi, et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudea. Quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat28.
28 ascendat ΩD Ω F Ω N ΩT Rusch Cor3 (hebr. antiq.) ] + Hic explicit historia Paralipomenon Cor1 L + Explicit Liber Dabreiamin id est Verba Dierum Weber, + explicit liber Paralipomenon Ω N, + Explicit liber Dabreiamin secundus idem; Paralipomenon hoc est verba dierum Ω T <stichometria> + Explicit Dabreiamin Primus ( marg.) Paralipomenon versus habens II.C. Explicit liber secundus Dabreiamin id est verba dierum quod est Paralipomenon ΩL (verba... in ras. ),

Capitulum 36

Numérotation du verset 2Par. 36,1 
Tulit ergo populus terre Ioachaz filium Iosie et constituit regem pro patre suo in Hierusalem.
marg.| TULIT  ERGO  POPULUS  TERRE  IOACHAZ etc. Qui interpretatur recens, et significat pravos rectores quos populus terre qui dediti sunt scilicet cupiditati terrene secundum mores suos consentientes vitiis eligunt quos pharao in Reblatha vincit et in Egyptum ducit, quia per multitudinem adulatorum enervans decipit corda prelatorum. Rebbla enim multitudo interpretatur, sicque vinctos catenis peccatorum in spiritualis Egypti mergit abyssum.
Numérotation du verset 2Par. 36,2 
Viginti trium annorum erat Ioachaz cum regnare cepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,3 
Amovit autem eum rex Egypti cum venisset Hierusalem et condemnavit terram centum talentis argenti et talento auri.
Numérotation du verset 2Par. 36,4 
Constituitque regem pro eo {t. 2 : Erfurt, f. 130ra ; facsim., p. 259a} Eliachim1 fratrem eius super Iudam et Hierusalem,
1 Eliachim] Eleacim ΩN, Eliacim Weber
marg.| CONSTITUITQUE  REGEM. Nechao regem Ioachim constituit. Imposuit {t. 2 : Erfurt, f. 130ra ; facsim., p. 259a} mulctam terre centum talentis argenti, quia diabolus pensum servitii a populo perditorum expetiit ut tam sensu quam eloquio parati sint eius obsequio.
et vertit nomen eius Ioachim.
marg.| ET  VERTIT  NOMEN  EIUS  IOACHIM. Notandum quod de eodem   Ioachim filio Iosie in Reguma ita scriptum est : «Dormivit Ioachim cum patribus suis regnavitque Ioachin filius eius pro eo». Iosephus tamen dicit : Dum rex Babylonis intrasset civitatem fidem nequaquam servavit, sed iuvenes fortissimos et pulchritudine decoros occidit, una cum rege   Ioachim quem ante murum insepultum proiici iussit. Filium vero eius Ioachin constituit regem universe provincie. Eos autem qui erant in dignitatibus constituti numero tria millia duxit in Babylonem inter quos erat Ezechiel adhuc puer. Hic ergo finis habuit   Ioachim regem qui vixit annos decem et triginta, regnavit autem undecim annis. Successor vero regni   Ioachim rex nomine Ononimus ; regnavit mensibus tribus et diebus decem.
a 4Rg. (2Rg.) 24, 5.
marg.| Sciendum autem quod cum semel quis cuilibet vitio se mancipaverit multis dominis obnoxius erit. Unde Ioachim quem pharao ante censum sibi solvere coegit hunc Nabuchodonosor rex Babylonis tribus annis servire compellit. Nabuchodonosor eumdem significat quem et pharao principem scilicet confusionis et rectorem tenebrarum harum. Cum autem diabolus aliquem sibi censum peccati solvere coegit totum in dominium suum redigit et plenum servitium exigit persuasione scilicet delectatione consensu cogitatione quoque locutione et operatione.b
b ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 4, cap. 36, PL 109,530C-531A.
marg.| HIERONYMUS. Sciendum quod nomen istius Ioachin, qui alio nomine Iechonias dicitur, elementis non eisdem in fine apud Hebreos scribitur quo et patris eius Ioachim qui et Eliachim. Sed priorem, id est patrem, in fine nominis per coph 2 et mem c ; secundum, id est filium, per caph 3 et nun annotantd. Unde nemo putet in Danielise principio esse Ioachim qui in Ezechielisf exordio Ioachin scribitur. Extremam syllabam habet iste chim g, ille chin h. Et ideo in evangelio secundum Mattheum una videtur deesse generatio quia secunda tesseredecas in Ioachim desinit filio Iosie, tertia incipit a Ioachin filio Eliachim. Quod ignorans Porphyrius calumniam struit Ecclesie, suam ostendens imperitiam dum evangeliste Matthei nititur arguere falsitatem.i
c Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 6.8.2.15 ; 4Rg. (2Rg.) 25, 27 ; 2Par. 36, 5 : יְהֹויָקִ֣ים
d Cf. 4Rg. (2Rg.) 24, 8-10 ; 2Par. 36, 9 : יְהֹויָכִ֣ין
e Cf. Dn. 1, 1.
f Cf. Ez. 1, 2.
g Dn. 1, 2 : יְהֹויָקִ֣ים מֶֽלֶךְ
h Ez. 1, 2 : הַמֶּ֥לֶךְ יֹויָכִֽין.
i ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 4, cap. 36, PL 109, 531A-D : « Sciendum sane quod nomen istius Joachin, qui et alio nomine Jechonias appellatur, non eisdem elementis in fine apud Hebraeos scribitur quibus et patris ejus Joakim, qui alio nomine Eliakim, appellatus est. Sed priorem, hoc est, patrem in fine nominis per cappa et mu, secundum autem, id est filium, per chi et nu, adnotant. Unde nemo putet eumdem in Danielis principio esse Joakim qui in Ezechielis exordio Joachin scribitur. Iste extremam syllabam kim habet, ille chin, et ob hanc causam in Evangelio secundum Matthaeum, una videtur deesse generatio, quia secunda tessarakaidecadis in Jechoniam desinit filium Josiae, et tertia incipit a Joachin filio Eliakim. Quod ignorans Porphyrius calumniam statuit Ecclesiae, suam ostendens imperitiam, dum Evangelistae Matthaei arguere nititur falsitatem ». <Parall.> Glossa ordinaria (Ier.prol. 34.3).
2 coph] scrips., chaph Rusch
3 caph] scrips. , chaf Rusch
marg.| Ioachin, captivus in Babylonem ductus, lapsum rectorum significat qui, diaboli arte delusi, adducuntur in confusionem errorum ac vitiorum, et qui alios verbo et opere docere debuerant et a peccato suscitare variis absorbentur peccatis ; Ioachin enim : resuscitans vel qui est consurgens in tempore, cum eo pretiosa Domini vasa captivantur. Qui enim ingenii acumine excellebant, vel morum honestate fulgebant prepositorum depravati exemplis cedunt cum ipsis in predam diaboli.
Ipsum vero Ioachaz tulit secum et adduxit in Egyptum.
Numérotation du verset 2Par. 36,5 
Viginti quinque annorum erat Ioachim cum regnare cepisset, et undecim annis regnavit in Hierusalem, fecitque malum coram Domino Deo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,6 
Contra hunc ascendit Nabuchodonosor rex Chaldeorum et vinctum catenis duxit in Babylonem.
Numérotation du verset 2Par. 36,7 
Ad quam et4 vasa Domini transtulit et posuit ea in templo suo.
4 et] om. ΩN
Numérotation du verset 2Par. 36,8 
Reliqua autem sermonum5 Ioachim et abominationum eius quas fecit6
5 sermonum] verborum ΩN Weber
6 fecit] operatus est ΩN Weber
interl.| quia Deum irritavit operibus et verba prophetarum qui ad se missi sunt pervertit et librum Ieremie scalpello scindens in ignem proiecit
et que inventa sunt in eo,
interl.| secundum Hebreos caput in rotundum totondit super mortuum stigmata in corpore suo fecit que in corpore mortui inventa sunt
continentur in libro Regum Israel et Iuda. Regnavit autem7 Ioachin filius eius pro eo.
7 Regnavit autem Rusch ] Regnavit ΩN, Regnavitque Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,9 
Octo annorum erat Ioachin cum regnare cepisset8, et tribus mensibus et9 decem diebus regnavit in Hierusalem. Fecitque malum in conspectu Domini.
8 Ioachin – cum regnare cepisset] inv. ΩN
9 et] ac ΩN Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,10 
Cumque anni circulus volveretur misit Nabuchodonosor rex nuntios10 qui et adduxerunt eum11 in Babylonem, asportatis simul pretiosissimis vasis domus Domini, regem vero constituit Sedechiam patruum12 eius super Iudam et Hierusalem.
10 nuntios Rusch ] om. ΩN Weber
11 eum Rusch ] eam ΩN
12 patruum ΩN Rusch ] fratrem Weber
interl.| de hoc plenius in Libro Regum scriptum est
marg.| REGEM  VERO  CONSTITUIT. Sedechias significat eos qui regimen in populo Dei suscipiunt. Interpretatur enim Sedechias iustus Domini. Illi enim accipiunt sedem iustitie ad exercenda opera iustitie honoris et officii accipiunt dignitatem, maxime quia filii Iosie - id est salutis Domini - per gratiam baptismi et unctionem chrismatis nuncupari merentur, sed degenerantes relabuntur in vitiorum feditate et se subditos convertunt ad impietatem, nec fidem quam Deo promiserant custodiunt, nec cum hominibus pacis federa servant. Tales quotidie lex divina prophetarum et apostolorum miracula e peccatis recedere et ad Dominum per penitentiam reverti monent. Sed semel indurati verba salutis despiciunt, unde Deus iratus mittit contra eos regem Chaldeorum, id est diabolum cum satellitibus suis, id est spiritualibus nequitiis qui nulli parcentes etati nulli deferentes dignitati quoscumque capiunt in Babylonem, id est in confusionem tranferunt et domum Domini incendunt, quia fideles qui sunt templum Dei blasphemare compellunt. Muros Hierusalem destruunt cum custodias pastorum deciiciunt, turres comburunt cum prelatos per illicita desideria exurunt, omne pretiosum demoliuntur cum eos qui de virtutis et scientie prerogativa sibi applaudunt ad nihilum redigunt.
Numérotation du verset 2Par. 36,11 
{t. 2 : Erfurt, f. 130rb ; facsim., p. 259b} Viginti et unius anni erat Sedechias cum regnare cepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 36,12 
Fecitque13 malum in oculis14 Domini Dei sui15 nec erubuit faciem Ieremie prophete loquentis ad se16 ex17* ore Domini18.
13 Fecitque Rusch Weber ] Et fecit ΩN ΨD Complutensis
14 in oculis Ω N² ( corrector ) Ω T Rusch Weber ] in conspectu Cava ΣT E Q Ω N* cum Complutensi , coram oculis Ω S
15 Dei sui] om. Q cum 4Rg. 24:19, sui P* U , Dei Amiatinus
16 ad se] om. ΛL ; cf. hebr. LXX Complutensis
17 ex ΩD Ω N Ω Τ Edmaior. ] om. Rusch
18 Domini] Dei ΣT
interl.| alias : ex ore Domini
Numérotation du verset 2Par. 36,13 
A rege quoque Nabuchodonosor recessit, qui adiuraverat eum per Deum, et induravit cervicem suam, et cor ut non reverteretur ad Dominum Deum Israel
Numérotation du verset 2Par. 36,14 
sed et19 universi principes sacerdotum et populus prevaricati sunt inique, iuxta universas abominationes gentium et polluerunt domum Domini, quam sanctificaverat sibi in Hierusalem.
19 et Rusch Weber ] om. U Y Ω M* Ω N
Numérotation du verset 2Par. 36,15 
Mittebat autem Dominus Deus patrum suorum ad illos per manum nuntiorum suorum de nocte consurgens et quotidie commonens, eo quod parceret populo et habitaculo suo.
Numérotation du verset 2Par. 36,16 
At illi subsannabant nuntios suos20 et parvipendebant servos Dei21 illudebantque prophetis donec ascenderet furor Domini in populum eius et esset nulla curatio.
20 suos] Dei ΩD Ω N Weber
21 servos Dei] sermones eius ΩD Ω N Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,17 
Adduxit enim22 super eos regem Chaldeorum, et interfecit iuvenes eorum gladio in domo sanctuarii23. Non est misertus adolescentis et virginis et senis, nec decrepiti quidem sed omnes tradidit manibus eius.
22 enim] om. ΩD Ω N
23 sanctuarii ΩD Rusch ] + sui Ω N Weber
Numérotation du verset 2Par. 36,18 
Universaque vasa domus Domini tam maiora quam minora et thesauros templi et24 regis et principum25 transtulit in Babylonem.
24 et Ω T Rusch Weber ] om. Ω N
25 principum Ω T Rusch Weber ] + et Ω N
Numérotation du verset 2Par. 36,19 
Incenderunt hostes domum Dei, destruxerunt murum Hierusalem, universas turres combusserunt et quicquid pretiosum fuerat demoliti sunt.
Numérotation du verset 2Par. 36,20 
Si quis evaserat26 gladium ductus27 in Babylonem servivit regi
26 evaserat Ω T Rusch Weber ] evaserit ΣT ΨD Ω N
27 ductus] + est Ω N (tantum)
interl.| diabolo
et filiis eius
interl.| vitiis
donec imperaret rex Persarum
Numérotation du verset 2Par. 36,21 
et compleretur sermo Domini ex ore Ieremie
interl.| id est donec exurgat aliud regnum prophetico elogio prenuntiatum et corruat peccati regnum divino iudicio
et28 celebraret terra sabbata sua,
28 et] propheta ut Ω N (hapax)
interl.| donec scilicet impleantur septuaginta anni
cunctis enim diebus desolationis egit sabbatum usque dum complerentur septuaginta anni.
Numérotation du verset 2Par. 36,22 
Anno autem primo Cyri29 regis Persarum ad explendum sermonem Domini quem locutus fuerat per os Ieremie, suscitavit Dominus spiritum Cyri regis Persarum qui iussit predicari in universo regno suo etiam per scripturam dicens :
29 Cyri] Syrie Ω N* (hapax), Syri Ω N²
Numérotation du verset 2Par. 36,23 
Hec dicit Cyrus rex Persarum. Omnia regna terre dedit mihi Dominus Deus celi, et ipse precepit mihi ut edificarem ei domum in Hierusalem que est in Iudea. Quis ex vobis est in omni populo eius sit Dominus Deus suus cum eo et ascendat30.
30 ascendat ΩD Ω F Ω N ΩT Rusch Cor3 (hebr. antiq.) ] + Hic explicit historia Paralipomenon Cor1 L + Explicit Liber Dabreiamin id est Verba Dierum Weber, + explicit liber Paralipomenon Ω N, + Explicit liber Dabreiamin secundus idem; Paralipomenon hoc est verba dierum Ω T <stichometria> + Explicit Dabreiamin Primus ( marg.) Paralipomenon versus habens II.C. Explicit liber secundus Dabreiamin id est verba dierum quod est Paralipomenon ΩL (verba... in ras. ),
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 130rb ; facsim., p. 259b} Finis libri Paralipomenon similis principio libri sacerdotis Esdre unde quod ibi exposuimus hic replicare non est opus. De Cyro quoque quomodo Christum significet et que de eo dicantur et que ad ipsum referantur in Isaia exposuimus.
marg.| Salomon templum Domini septem annis construxit in Hierusalem, octavo anno consummavit et dedicavit, quia toto tempore huius vite que septem diebus agitur Christus Ecclesiam construit de suis fidelibus. In futura vita perficit et ad eterne vite claritatis visionem sustollit in gloria resurrectionis procedente tempore quedam templi edificia vetustate dissoluta sunt, que significat quotidianos et levissimos erratus fidelium. De quibus Salomonj : «Septies - inquit - cadit iustus et resurgit» qui per exempla et hortamenta iustorum corriguntur, quasi per industria regum et sacerdotum qui sunt membra veri regis et summi sacerdotis. Postmodum crescentibus malis templum idolorum sordibus profanatum et tandem a Chaldeis destructum et incensum, significat graviores lapsus eorum qui Ecclesie membris adunati sed post fraudem diaboli a statu fidei deiecii vitiorum flamma comburuntur. Diruto templo et urbe Hierusalem cives in Babylonem transmigrati post septuaginta annos peracta penitentia ad patriam reversi, rursus idem templum et urbem sanctam labore gradi restaurant. Signantes eos qui decepti a diabolo non solum fidei sinceritatem et operis integritatem perdunt, sed etiam immanitanunte scelerum ethnicis et publicanis similes sunt. Quorum non nulli divina gratia resispiscentes ad Ecclesia redeunt cum illustratione Spiritus sancti compuncti precepta legis qui reliquerant audire et custodire incipiunt. Septem enim sunt dona Spiritus sancti decem {t. 2 : Erfurt, f. 130va ; facsim., p. 260a} precepta legis, septem vero per decem multiplicata septuagenarium reddunt. Unde bene qui per opera perversa in Babylone captivi fuerunt post septuaginta annos liberantur et domum Dei ac civitatem sanctam reedificant. Qui enim per sua peccata a communione Ecclesie separati et infidelium numero sunt copulati, rursum per dona Spiritus sancti studio se bone operationis exercent, et sic consortium fidelium domus scilicet et civitatis Dei de qua eiecti fuerant recipiunt.
j Prv. 24, 16.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 36), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_36)

Notes :