Capitulum 23

1
Anno autem septimo
confortatus Ioiada1 assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroboam2 et Ismael filium Ioannan, Azariam quoque filium Obed3, et Maasiam filium Adaie, et Elisaphat filium Zechri. Et iniit cum eis fedus.
1 Ioiada Ω Rusch Clementina ] Ioiade Weber |
2 Ieroboam ΩS etc.] Ieroam Λ L ΨD, Ieroham Clementina , Hieroam Weber |
3 Obed] Oded Weber |
2
Qui circumeuntes Iudam congregaverunt levitas de cunctis urbibus Iuda, et principes familiarum Israel. Veneruntque in Hierusalem.
3
Iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege. Dixitque ad eos Ioiada4 : Ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David.
4 Ioiada] Ioiade Weber
4
Iste est ergo sermo quem facietis.
5
Tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum sacerdotum, et levitarum et ianitorum erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta que appellatur Fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini,
6
nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes, et qui ministrant de levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
7
Levite autem circumdent regem habentes singuli arma sua, et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur, sintque cum rege et intrante et egrediente.
8
Fecerunt igitur levite et universus Iuda iuxta omnia que preceperat Ioiade pontifex, et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressi5 erant. Siquidem Ioiada6 pontifex, non dimiserat abire turmas que sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
5 egressi] egressuri Weber |
6 Ioiada] Ioiade Weber |
9
Deditque Ioiada7 sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini.
7 Ioiada] Ioiade Weber
10
Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextera, usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis.
11
Et eduxerunt filium regis et imposuerunt ei diadema et testimonium8.
8 et testimonium] om. Weber
Dederuntque ei9 in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem. Unxitque10 eum11 Ioiada12 pontifex, et filii eius,
9 ei] om. Weber |
10 unxitque] unxit quoque Weber |
11 eum] illum Weber |
12 Ioiada] Ioiade Weber |
imprecatique sunt atque dixerunt : Vivat rex.
12
Quod cum audisset Athalia vocem, scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
13
Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu,
et principes turmasque circa eum, omnem quoque populum terre gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait : Insidie, insidie.
14
Egressus autem Ioiada13 pontifex ad centuriones et principes exercitus. Dixit eis : Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Precepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini.
13 Ioiada] Ioiade Weber
15
Et imposuerunt cervicibus eius manus. Cumque intrasset portam Equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
16
Pepigit autem Ioiada14 fedus
14 Ioiada] Ioiade Weber
inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini.
17
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxit15 eam et altaria ac simulacra illius confregerunt. Mathan16 quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
15 destruxit] destruxerunt Weber |
16 Mathan] Matthan Weber |
18
Constituit autem Ioiada17 prepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum et18 levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Moysi. In gaudio et canticis iuxta dispositionem David.
17 Ioiada] Ioiade Weber |
18 et] ac Weber |
19
Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
20
Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi ac19 omne vulgus terre, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium porte superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
19 ac] et Weber
21
Letatusque est omnis populus terre et urbs quievit. Porro Athalia20 interfecta est gladio.
20 Athalia] Otholia Weber

Capitulum 23

1
Anno autem septimo
interl.| hec in Libro Reguma scripta et exposita sunt
a Cf. 4Rg. (2Rg.) 11, 4-16.
confortatus Ioiada1 assumpsit centuriones, Azariam videlicet filium Ieroboam2 et Ismael filium Ioannan, Azariam quoque filium Obed3, et Maasiam filium Adaie, et Elisaphat filium Zechri. Et iniit cum eis fedus.
1 Ioiada Ω Ed1455 Rusch Clementina ] Ioiade Weber
2 Ieroboam ΩS Ed1455 etc.] Ieroam Λ L ΨD, Ieroham Clementina , Hieroam Weber
3 Obed] Oded Weber
2
Qui circumeuntes Iudam congregaverunt levitas de cunctis urbibus Iuda, et principes familiarum Israel. Veneruntque in Hierusalem.
3
Iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege. Dixitque ad eos Ioiada4 : Ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David.
4 Ioiada] Ioiade Weber
4
Iste est ergo sermo quem facietis.
5
Tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum {t. 2 : Erfurt, f. 123vb ; facsim., p. 246b} sacerdotum, et levitarum et ianitorum erit in portis. Tertia vero pars ad domum regis, et tertia in porta que appellatur Fundamenti. Omne vero reliquum vulgus sit in atriis domus Domini,
6
nec quisquam alius ingrediatur domum Domini nisi sacerdotes, et qui ministrant de levitis. Ipsi tantummodo ingrediantur, quia sanctificati sunt, et omne reliquum vulgus observet custodias Domini.
7
Levite autem circumdent regem habentes singuli arma sua, et si quis alius ingressus fuerit templum interficiatur, sintque cum rege et intrante et egrediente.
8
Fecerunt igitur levite et universus Iuda iuxta omnia que preceperat Ioiade pontifex, et assumpserunt singuli viros qui sub se erant, et veniebant per ordinem sabbati cum his qui iam impleverant sabbatum et egressi5 erant. Siquidem Ioiada6 pontifex, non dimiserat abire turmas que sibi per singulas hebdomadas succedere consueverant.
5 egressi] egressuri Weber
6 Ioiada] Ioiade Weber
9
Deditque Ioiada7 sacerdos centurionibus lanceas clipeosque et peltas regis David quas consecraverat in domo Domini.
7 Ioiada] Ioiade Weber
10
Constituitque omnem populum tenentium pugiones a parte templi dextera, usque ad partem templi sinistram coram altari et templo per circuitum regis.
11
Et eduxerunt filium regis et imposuerunt ei diadema et testimonium8.
8 et testimonium] om. Weber
interl.| quod in plerisque additur
Dederuntque ei9 in manu eius tenendam legem et constituerunt eum regem. Unxitque10 eum11 Ioiada12 pontifex, et filii eius,
9 ei] om. Weber
10 unxitque] unxit quoque Weber
11 eum] illum Weber
12 Ioiada] Ioiade Weber
interl.| sinedoche pro solo Zacharia qui propheta erat quem postea idem Ioas occiditb
b ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 4, cap. 23, PL 109, 500A.
imprecatique sunt atque dixerunt : Vivat rex.
12
Quod cum audisset Athalia vocem, scilicet currentium atque laudantium regem, ingressa est ad populum in templum Domini.
13
Cumque vidisset regem stantem super gradum in introitu,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 123vb ; facsim., p. 246b} SUPER  GRADUM. Columnam scilicet et basim quam preparaverat Salomon et posuerat in medio basilice habentem quinque cubitos longitudinis et quinque latitudinis et tres in altum.
et principes turmasque circa eum, omnem quoque populum terre gaudentem, atque clangentem tubis, et diversi generis organis concinentem, vocemque laudantium scidit vestimenta sua et ait : Insidie, insidie.
14
Egressus autem Ioiada13 pontifex ad {t. 2 : Erfurt, f. 124ra ; facsim., p. 247a} centuriones et principes exercitus. Dixit eis : Educite illam extra septa templi, et interficiatur foris gladio. Precepitque sacerdos ne occideretur in domo Domini.
13 Ioiada] Ioiade Weber
15
Et imposuerunt cervicibus eius manus. Cumque intrasset portam Equorum domus regis, interfecerunt eam ibi.
16
Pepigit autem Ioiada14 fedus
14 Ioiada] Ioiade Weber
interl.| fedus Dei, id est legem Dei, id est ipsum Deum cuius minister erat
inter se universumque populum et regem ut esset populus Domini.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 124ra ; facsim., p. 247a} PEPIGIT  AUTEM  IOIADA. Ioiadas interpretatur cognoscens Dominum vel diligens quia filios Israel Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo fedus inter Dominum populumque et regem ut Domino scilicet obedirent et legi eius. Pepigit etiam inter regem et populum ut populus erga regem fideliter ageret et rex populum iuste regeret secundum doctrinam sacerdotum et levitarum quorum officii fuit insinuare precepta Domini.
17
Itaque ingressus est omnis populus domum Baal, et destruxit15 eam et altaria ac simulacra illius confregerunt. Mathan16 quoque sacerdotem Baal interfecerunt ante aras.
15 destruxit] destruxerunt Weber
16 Mathan] Matthan Weber
18
Constituit autem Ioiada17 prepositos in domo Domini et sub manibus sacerdotum et18 levitarum quos distribuit David in domo Domini, ut offerrent holocausta Domino sicut scriptum est in lege Moysi. In gaudio et canticis iuxta dispositionem David.
17 Ioiada] Ioiade Weber
18 et] ac Weber
19
Constituit quoque ianitores in portis domus Domini, ut non ingrederetur eam immundus in omni re.
20
Assumpsitque centuriones et fortissimos viros ac principes populi ac19 omne vulgus terre, et fecerunt descendere regem de domo Domini et introire per medium porte superioris in domum regis, et collocaverunt eum in solio regali.
19 ac] et Weber
21
Letatusque est omnis populus terre et urbs quievit. Porro Athalia20 interfecta est gladio.
20 Athalia] Otholia Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 23), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_23)

Notes :