Glossa ordinaria

Capitulum 16

1
Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam, et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
2
Protulit autem1 Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regiis2, misitque ad Benadab regem Syrie qui habitabat in Damasco dicens :
1 autem] ergo Weber |
2 regiis] regis Weber |
3
Fedus inter me et te est. Pater quoque meus et pater tuus habuerunt3 concordiam, quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto federe quod habes cum Baasa rege Israel facias eum a me recedere.
3 habuerunt Ω Rusch ] habuere Weber
4
Quo comperto Benadab misit principes exercituum suorum ad urbes Israel qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes muratas Nepthalim.
5
Quod cum audisset Baasa desivit edificare Rama, et intermisit opus suum.
6
Porro Asa rex assumpsit universum Iudam et tulerunt lapides Rama, et ligna que edificationi preparaverat Baasa, edificavitque ex eis Gabaa et Maspha.
7
In tempore illo venit Anani propheta ad Asa4 regem Iuda et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syrie, et non in Domino Deo tuo. Idcirco evasit Syrie regis exercitus de manu tua.
4 Asa] Asam Weber
8
Nonne Ethiopes et Libyes multo plures erant quadrigis et equitibus, et multitudine nimia, quos cum in5 Domino credidisses tradidit in manus tuas6.
5 in] om. Weber |
6 manus tuas] manu tua Weber |
9
Oculi enim domini7 contemplantur universam terram et prebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum : Stulte igitur egisti et propter hoc etiam ex presenti tempore adversum8 te bella consurgent.
7 domini] eius Weber |
8 adversum] contra Weber |
10
Iratusque Asa adversus videntem, iussit eum mitti in nervum. Valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
11
Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro Regum Iuda et Israela.
0 Cf. 3Rg. (1Rg.) 15, 23 et sqq.
12
Egrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitatibus9 sua quesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
9 infirmitatibus] infirmitate Weber
13
Dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui,
14
et sepelierunt eum in sepulcro suo quod foderat sibi in civitate David. Posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis
que erant pigmentariorum arte confecta et combusserunt super eum ambitione nimia.

Capitulum 16

Numérotation du verset 2Par. 16,1 
Anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israel in Iudam, et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asa.
Numérotation du verset 2Par. 16,2 
Protulit autem1 Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regiis2, misitque ad Benadab regem Syrie qui habitabat in Damasco dicens :
1 autem] ergo Weber
2 regiis] regis Weber
Numérotation du verset 2Par. 16,3 
Fedus inter me et te est. Pater quoque meus et pater tuus habuerunt3 concordiam, quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto federe quod habes cum Baasa rege Israel facias eum a me recedere.
3 habuerunt Ω Rusch ] habuere Weber
Numérotation du verset 2Par. 16,4 
Quo comperto Benadab misit principes exercituum suorum ad urbes Israel qui percusserunt Ahion, et Dan, et Abelmaim, et universas urbes muratas Nepthalim.
Numérotation du verset 2Par. 16,5 
Quod cum audisset Baasa desivit edificare Rama, et intermisit opus suum.
Numérotation du verset 2Par. 16,6 
Porro Asa rex assumpsit universum {t. 2 : Erfurt, f. 120va ; facsim., p. 240a} Iudam et tulerunt lapides Rama, et ligna que edificationi preparaverat Baasa, edificavitque ex eis Gabaa et Maspha.
Numérotation du verset 2Par. 16,7 
In tempore illo venit Anani propheta ad Asa4 regem Iuda et dixit ei: Quia habuisti fiduciam in rege Syrie, et non in Domino Deo tuo. Idcirco evasit Syrie regis exercitus de manu tua.
4 Asa] Asam Weber
Numérotation du verset 2Par. 16,8 
Nonne Ethiopes et Libyes multo plures erant quadrigis et equitibus, et multitudine nimia, quos cum in5 Domino credidisses tradidit in manus tuas6.
5 in] om. Weber
6 manus tuas] manu tua Weber
Numérotation du verset 2Par. 16,9 
Oculi enim domini7 contemplantur universam terram et prebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum : Stulte igitur egisti et propter hoc etiam ex presenti tempore adversum8 te bella consurgent.
7 domini] eius Weber
8 adversum] contra Weber
Numérotation du verset 2Par. 16,10 
Iratusque Asa adversus videntem, iussit eum mitti in nervum. Valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimos.
Numérotation du verset 2Par. 16,11 
Opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro Regum Iuda et Israel9.
9 Cf. 3Rg. (1Rg.) 15, 23 et sqq.
Numérotation du verset 2Par. 16,12 
Egrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo, et nec in infirmitatibus10 sua quesivit Dominum, sed magis in medicorum arte confisus est.
10 infirmitatibus] infirmitate Weber
Numérotation du verset 2Par. 16,13 
Dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni sui,
Numérotation du verset 2Par. 16,14 
et sepelierunt eum in sepulcro suo quod foderat sibi in civitate David. Posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis
interl.| odoribus scilicet quibus luxuriosi ad libidinem utuntur
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 120va ; facsim., p. 240a} AROMATIBUS  ET  UNGUENTIS etc. Hec vana fame iactantia, quam philosophi vel poete post mortem regum suorum vel etiam falsi christiani obeuntibus magistris impendunt et hec in ignem mittunt, quia omnia gehenne ignibus obnoxia esse ostenduntur que hic sine utilitate et edificatione fratrum protulerunt.
que erant pigmentariorum arte confecta et combusserunt super eum ambitione nimia.
marg.| COMBUSSERUNT  SUPER  EUM  AMBITIONE etc. Nota quod regibus ut Hebrei tradunt, reverentie causa, combustiones pretiosarum vestium simul cum aromatibus fiebant. Unde alibi : Iuxta combustiones maiorum facient tibi. Mos enim fuit apud veteres ut pretiosa ornamenta regum post obitum eorum pro exsequiis in pyra urerentur sed sine cadaveribus.a
a ¶Fons : Cf. Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 4, cap. 16, PL 109, 487D-488A.



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 16), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_16)

Notes :