Capitulum 13

1
Anno decimo octavo1 regis Ieroboam, regnavit Abia super Iudam.
1 decimo octavo] inv. Weber
2
Tribus annis regnavit in Hierusalem, nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa, et erat bellum inter Abia et Ieroboam.
3
Cumque inisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros et electorum quadraginta2 millia, Ieroboam instruxit e contra aciem octoginta3 millia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi.
2 quadraginta] quadringenta Weber |
3 octoginta] octingenta Weber |
4
Stetit igitur Abia super montem Semeron4 qui erat in Ephraim et ait : Audi Ieroboam et omnis Israel.
4 Semeron] Someron Weber
5
Num ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum ipsi et filiis eius et5 pactum salis ?
5 et] om. Weber
6
Et surrexit Ieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum.
7
Congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial, et prevaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat rudis et corde pavido, nec potuit resistere eis.
8
Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Ieroboam in deos,
9
et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro, in bobus et in arietibus, statim6 fit sacerdos eorum qui non sunt dii.
6 statim ΩSM Rusch ] septem Weber
10
Noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus. Sacerdotesque ministrant Domino de filiis Aaron et levite sunt in ordine suo.
11
Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama iuxta legis precepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucerne eius, ut accendantur semper ad vesperam. Nos quippe custodimus precepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis.
12
Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
13
Hec illo loquente Ieroboam retra7 moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu.
7 retra] retro Weber
14
Respiciensque Iudas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere ceperunt.
15
Omnesque viri Iuda vociferati sunt. Et ecce illis clamantibus perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel qui stabat ex adverso Abia et Iuda.
16
Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
17
Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israel quiquaginta8 millia virorum fortium.
8 quiquaginta] quingenta Weber
18
Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et vehementissime confortati filii Iuda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
19
Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et cepit civitates eius Bethel,
et filias eius et Hiesena
cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius.
20
Nec valuit ultra resistere Ieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est.
21
Igitur Abia confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim, procreavitque viginti duos filios et sedecim filias.
22
Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro Addo prophete9.
9 Addo prophete] inv. Weber | Addo] Abdo ΩM

Capitulum 13

1
{t. 2 : Erfurt, f. 119ra ; facsim., p. 237a} Anno decimo octavo1 regis Ieroboam, regnavit Abia super Iudam.
1 decimo octavo] inv. Weber
2
Tribus annis regnavit in Hierusalem, nomenque matris eius Michaia filia Uriel de Gabaa, et erat bellum inter Abia et Ieroboam.
3
Cumque inisset Abia certamen, et haberet bellicosissimos viros et electorum quadraginta2 millia, Ieroboam instruxit e contra aciem octoginta3 millia virorum qui et ipsi electi erant et ad bella fortissimi.
2 quadraginta] quadringenta Weber
3 octoginta] octingenta Weber
4
Stetit igitur Abia super montem Semeron4 qui erat in Ephraim et ait : Audi Ieroboam et omnis Israel.
4 Semeron] Someron Weber
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 119ra ; facsim., p. 237a} SEMERON. Civitas est quam cepit Iesus rege illius interfecto quam dicunt vocari nunc Sebasten oppidum Palestine ubi Ioannis Baptiste condite sunt reliquie. Legimus autem in Regum quod Amri rex Israel emerit montem Semeron a quodam Semer et edificaverit in vertice illius civitatem quam ex nomine domini scilicet Semer   Semeron appellavit.
5
Num ignoratis quod Dominus Deus Israel dederit regnum David super Israel in sempiternum ipsi et filiis eius et5 pactum salis ?
5 et] om. Weber
6
Et surrexit Ieroboam filius Nabath servus Salomonis filii David et rebellavit contra dominum suum.
7
Congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial, et prevaluerunt contra Roboam filium Salomonis. Porro Roboam erat rudis et corde pavido, nec potuit resistere eis.
8
Nunc ergo vos dicitis quod resistere possitis regno Domini quod possidet per filios David, habetisque grandem populi multitudinem atque vitulos aureos quos fecit vobis Ieroboam in deos,
9
et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque levitas, et fecistis vobis sacerdotes sicut omnes populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro, in bobus et in arietibus, statim6 fit sacerdos eorum qui non sunt dii.
6 statim ΩSM Rusch ] septem Weber
10
Noster autem Dominus Deus est quem non relinquimus. Sacerdotesque ministrant {t. 2 : Erfurt, f. 119rb ; facsim., p. 237b} Domino de filiis Aaron et levite sunt in ordine suo.
11
Holocausta quoque offerunt Domino per singulos dies mane et vespere, et thymiama iuxta legis precepta confectum, et proponuntur panes in mensa mundissima. Estque apud nos candelabrum aureum et lucerne eius, ut accendantur semper ad vesperam. Nos quippe custodimus precepta Domini Dei nostri quem vos reliquistis.
12
Ergo in exercitu nostro dux Deus est, et sacerdotes eius qui clangunt tubis et resonant contra vos, filii Israel nolite pugnare contra Dominum Deum patrum vestrorum, quia non vobis expedit.
13
Hec illo loquente Ieroboam retra7 moliebatur insidias. Cumque ex adverso hostium staret, ignorantem Iudam suo ambiebat exercitu.
7 retra] retro Weber
14
Respiciensque Iudas, vidit instare bellum ex adverso et post tergum, et clamavit ad Dominum ac sacerdotes tubis canere ceperunt.
15
Omnesque viri Iuda vociferati sunt. Et ecce illis clamantibus perterruit Deus Ieroboam et omnem Israel qui stabat ex adverso Abia et Iuda.
16
Fugeruntque filii Israel Iudam, et tradidit eos Deus in manu eorum.
17
Percussit ergo eos Abia et populus eius plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israel quiquaginta8 millia virorum fortium.
8 quiquaginta] quingenta Weber
18
Humiliatique sunt filii Israel in tempore illo, et vehementissime confortati filii Iuda, eo quod sperassent in Domino Deo patrum suorum.
19
Persecutus est autem Abia fugientem Ieroboam et cepit civitates eius Bethel,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 119rb ; facsim., p. 237b} Bethel : civitas in proximo lapide ab Aelia9 a ad dexteram euntibus Neapolim10 que prius Luza, id est Amigdalon, vocabatur et cecidit in sortem Beniaminb, iuxta Bethan et Hai quam expugnavit Iesus11, rege illius interfecto.c
a Aelia  : cf.   Beda Venerabilis, Nomina regionum, CCSL 121, lin. 142 : « Hierusalem : metropolis quondam totius Iudaeae, quae nunc ab Aelio Hadriano Caesare, quod eam a Tito destructam latiore situ restaurauerit, Aelia cognominata est ».
b Cf. Ios. 18, 11-13.
c ¶Fons : Eusebius Caesariensis , Onomasticon (transl. Hieronymi) (Gn.), ed. E.   Klostermann , p. 41.17-20 : « Bethel vicus in duodecimo ab Aelia lapide ad dexteram euntibus Neapolim quae primum Luza, id est uocabatur ἈΜΎΓΔΑΛΟΝ et cecidit in sortem tribus Beniamin, iuxta Bethaun et Gai, quam expugnauit Iesus, rege illius interfecto». Cf.   Beda Venerabilis, In primam partem Samuhelis libri IV et Nomina locorum, CCSL 199, lin. 98 : « Bethel uicus in duodecimo ab aelia lapide ad dextram euntibus Neapolim quae prius Luza, id est amygdalon, uocabatur et cecidit in sortem tribus beniamin iuxta bethauen et Ai ». Cf.   Rabanus Maurus , Commentaria in Par., lib. 4, cap. 13, PL 109, 486C-D : « Ad dexteram euntibus Neapolim que prius Luza, id est Amigdalon, vocabatur et cecidit in sortem Beniamin iuxta Bethan et Hai quam expugnavitIosue rege illius interfecto ». <  Parall.> Glossa ordinaria (Ios. 13, 3).
9 Aelia] scrips., Helia Rusch
10 Neapolim] scrips., Neopolim Rusch
11 Iesus] scrips, Ih’s Rusch
et filias eius et Hiesena
interl.| civitas regis Iuda
cum filiabus suis, Ephron quoque et filias eius.
marg.| EPHRON. Civitas est in tribu Iuda. Unde et villa pergrandis Ephrea contra septentrionem in vicesisimo ab Elia milliario hactenus vocatur.
20
Nec valuit {t. 2 : Erfurt, f. 119va ; facsim., p. 238a} ultra resistere Ieroboam in diebus Abia quem percussit Dominus et mortuus est.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 119va ; facsim., p. 238a} IN  DIEBUS  ABIA. Non Ieroboam in cuius vicesimo anno secundum librum Regum imperavit Asa filius Abia super Iudam et Hierusalem sed Abiam qui accepta Bethel idola reservavit Israeli in scandalum ut Hebrei asserunt.
21
Igitur Abia confortato imperio suo, accepit uxores quatuordecim, procreavitque viginti duos filios et sedecim filias.
22
Reliqua autem sermonum Abia, viarumque et operum eius scripta sunt diligentissime in libro Addo prophete12.
12 Addo prophete] inv. Weber | Addo] Abdo ΩM



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 13), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_13)

Notes :