Capitulum 19
1
Reversus est autem Iosaphat rex Iuda domum suam pacifice in domum suam1 in Hierusalem.
1 in domum suam]
om. Weber
2
Cui occurrit Iehu filius Anani videns et ait ad eum : Impio prebes auxilium, et his qui oderunt Dominum amicitia iungeris, et idcirco iram quidem Domini merebaris,
3
sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Iuda, et preparaveris cor tuum ut requireres Dominum Deum patrum tuorum2.
2 Deum…tuorum]
om. Weber
4
Habitavit ergo Iosaphat in Hierusalem. Rursumque egressus est ad populum de Bersabee usque ad montem Ephraim, et revocavit eos ad Dominum Deum patrum suorum.
5
Constituitque iudices terre in cunctis civitatibus Iuda munitis per singula loca.
6
Et precipiens iudicibus : Videte inquit3 quid faciatis. Non enim hominis exercetis iudicium sed Domini et quodcumque iudicaveritis in vos redundabit.
3 inquit] ait
Weber
7
Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta agite4. Non est enim apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec cupido munerum.
4 agite] facite
Weber
8
In Hierusalem quoque constituit Iosaphat levitas et sacerdotes et principes familiarum ex Israel, ut iudicium et causam Domini iudicarent habitatoribus eius.
9
Precepitque eis dicens : Sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto.
10
Omnem causam que venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis, inter cognationem et cognationem ubicumque questio est de lege de mandato de cerimoniis, de iustificationibus ostendite eis, ut non peccent in Dominum, nec5
5 nec] et ne
Weber
veniat ira super vos et super fratres vestros, sic ergo agentes6 non peccabitis.
6 agentes] agetis et
Weber
11
Amarias autem sacerdos et pontifex vester, in his que ad Dominum pertinent presidebit. Porro Zabadias filius Ismael qui est dux in domo Iuda, super ea opera erit que ad regis officium pertinent. Habetisque magistros levitas coram vobis. Confortamini et agite diligenter et erit Dominus vobiscum in7 bonis.
7 vobiscum in] cum

Precepitque eis {t. 2 : Erfurt, f. 122ra ; facsim., p. 243a} dicens : Sic agetis in timore Dei fideliter et corde perfecto.
10
Omnem causam que venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis, inter cognationem et cognationem ubicumque questio est de lege de mandato de cerimoniis, de iustificationibus ostendite eis, ut non peccent in Dominum, nec5
5 nec] et ne
Weber
interl.|
alias : et ne
veniat ira super vos et super fratres vestros, sic ergo agentes6 non peccabitis.
6 agentes] agetis et
Weber
11
Amarias autem sacerdos et pontifex vester, in his que ad Dominum pertinent presidebit. Porro Zabadias filius Ismael qui est dux in domo Iuda, super ea opera erit que ad regis officium pertinent. Habetisque magistros levitas coram vobis. Confortamini et agite diligenter et erit Dominus vobiscum in7 bonis.
7 vobiscum in] cum
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 19), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 09/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_19)

Notes :