Capitulum 34

Numérotation du verset 2Par. 34,1 

Octo annorum erat Iosias cum regnare cepisset, et triginta et uno annis regnavit in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 34,2 

Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui. Non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram.
Numérotation du verset 2Par. 34,3 

Octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer, cepit querere Deum patris sui David, et duodecimo anno postquam ceperat, mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus.
Numérotation du verset 2Par. 34,4 

Destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra que superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit.
Numérotation du verset 2Par. 34,5 

Ossa preterea sacerdotum combusit in altaribus idolorum. Mundavitque Iudam et Hierusalem,
Numérotation du verset 2Par. 34,6 

sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Neptalim cuncta subvertit.
Numérotation du verset 2Par. 34,7 

Cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset, de universa terra Israel reversus est Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 34,8 

Igitur anno decimo octavo1 regni sui mundata iam terra et templo Domini, misit Saphan filium Ezechie2 et Maasiam principem civitatis, et Ioa3 filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui.
1 decimo octavo] inv. Weber |
2 Ezechie] Eselie Weber |
3 Ioa] Ioha Weber |
Numérotation du verset 2Par. 34,9 

Qui venerunt ad Helchiam sacerdotem magnum, acceptaque4 pecuniam ab eo5 que illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant levite ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem,
4 acceptaque] acceptamque Weber |
5 pecuniam-ab eo] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Par. 34,10 

tradiderunt in manibus eorum qui preerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma queque sarcirent6.
6 sarcirent] sartirent cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Par. 34,11 

At illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras edificii et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda.
Numérotation du verset 2Par. 34,12 

Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem prepositi operantium Iadab7 et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urguebant opus, omnes levite scientes organis canere.
7 Iadab] Iaath Weber
Numérotation du verset 2Par. 34,13 

Super eos vero qui ad varios usus onera portabant, erant scribe et magistri de levitis ianitores.
Numérotation du verset 2Par. 34,14 

Cumque efferrent pecuniam que illata fuerat in templum Domini, reperit Helchias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi,
Numérotation du verset 2Par. 34,15 

et ait ad Saphan scribam : Librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei.
Numérotation du verset 2Par. 34,16 

At ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens : Omnia que dedisti in manu servorum tuorum ecce complentur.
Numérotation du verset 2Par. 34,17 

Argentum quod repertum est in domo Domini conflaverunt, datumque est prefectis artificum et diversa opera fabricantium.
Numérotation du verset 2Par. 34,18 

Preterea tradidit mihi Helchias sacerdos hunc librum quem cum rege presente recitasset,
Numérotation du verset 2Par. 34,19 

audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua,
Numérotation du verset 2Par. 34,20 

et precepit Helchie ut8 Aicham9 filio Saphan et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribe et Asaie servo regis dicens :
8 ut] et Weber |
9 Aicham] Ahicam Weber |
Numérotation du verset 2Par. 34,21 

Ite et orate Dominum pro me et pro reliquiis Israel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui repertus est. Magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent omnia que scripta sunt in isto volumine.
Numérotation du verset 2Par. 34,22 

Abiit igitur Helchias et hi qui simul a rege missi fuerant ad Oldam10 propheten uxorem Sellum filii Thecuath, filii Aras11
10 Oldam Clementina ] Oldã Rusch, Olda ΩM, Oldan ΩS , Holdan Θ ΩJ Weber |
11 Aras] Hasra Weber |
custodis vestium, que habitabat Hierusalem in secunda
et locuti sunt ei verba que supra narravimus.
Numérotation du verset 2Par. 34,23 

At illa respondit eis : Hec dicit Dominus Deus Israel. Dicite viro qui misit vos ad me.
Numérotation du verset 2Par. 34,24 

Hec dicit Dominus. Ecce ego inducam mala super locum istum, et super habitatores eius. Cunctaque maledicta que scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Iuda,
Numérotation du verset 2Par. 34,25 

quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum. Idcirco stillabit12 furor meus super locum istum et non extinguetur.
12 stillabit] stillavit Weber
Numérotation du verset 2Par. 34,26 

Ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini : Hec dicit Dominus Deus Israel, quoniam audisti verba voluminis
Numérotation du verset 2Par. 34,27 

atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Domini13 super his que dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem. Reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me. Ego quoque exaudivi te dicit Dominus.
13 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 2Par. 34,28 

Iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulcrum tuum in pace, nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius. Rettulerunt itaque regi cuncta que dixerat.
Numérotation du verset 2Par. 34,29 

At ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Hierusalem,
Numérotation du verset 2Par. 34,30 

ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iuda et habitatores Hierusalem sacerdotes et levite et cunctus populus a minimo usque ad maximum, quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis.
Numérotation du verset 2Par. 34,31 

Et stans in tribunali suo percussit fedus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret precepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque que scripta sunt in volumine illo quem legerat.
Numérotation du verset 2Par. 34,32 

Adiuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 34,33 

Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel, et fecit omnes qui residui erant in Hierusalem14 servire Domino Deo suo, cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
14 Hierusalem] Israel Weber

Capitulum 34

Numérotation du verset 2Par. 34,1 
Octo annorum erat Iosias cum regnare cepisset, et triginta et uno annis regnavit {t. 2 : Erfurt, f. 129ra ; facsim., p. 257a} in Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 34,2 
Fecitque quod erat rectum in conspectu Domini et ambulavit in viis David patris sui. Non declinavit neque ad dexteram neque ad sinistram.
Numérotation du verset 2Par. 34,3 
Octavo autem anno regni sui cum adhuc esset puer, cepit querere Deum patris sui David, et duodecimo anno postquam ceperat, mundavit Iudam et Hierusalem ab excelsis et lucis simulacrisque et sculptilibus.
Numérotation du verset 2Par. 34,4 
Destruxeruntque coram eo aras Baalim et simulacra que superposita fuerant demoliti sunt lucos etiam et sculptilia succidit atque comminuit et super tumulos eorum qui eis immolare consueverant fragmenta dispersit.
Numérotation du verset 2Par. 34,5 
Ossa preterea sacerdotum combusit in altaribus idolorum. Mundavitque Iudam et Hierusalem,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 129ra ; facsim., p. 257a} OSSA  PRETEREA  SACERDOTUM. Ideo combussit sacerdotes in altaribus idolorum, ut ostenderet quia funesta erant eorum sacrificia qui non solum pecudum hostias demoniis offerebant, sed et ipsos idololatrie tradebant. Hic significat omnes qui diaboli servitio mancipati vitam sacrilegam temporaliter finierant, eternis cruciatibus consumendos pro cuiusque merito.
Numérotation du verset 2Par. 34,6 
sed et in urbibus Manasse et Ephraim et Simeon usque Neptalim cuncta subvertit.
Numérotation du verset 2Par. 34,7 
Cumque altaria dissipasset et lucos et sculptilia contrivisset in frusta cunctaque delubra demolitus esset, de universa terra Israel reversus est Hierusalem.
Numérotation du verset 2Par. 34,8 
Igitur anno decimo octavo1 regni sui mundata iam terra et templo Domini, misit Saphan filium Ezechie2 et Maasiam principem civitatis, et Ioa3 filium Ioachaz a commentariis ut instaurarent domum Domini Dei sui.
1 decimo octavo] inv. Weber
2 Ezechie] Eselie Weber
3 Ioa] Ioha Weber
Numérotation du verset 2Par. 34,9 
Qui venerunt ad Helchiam sacerdotem magnum, acceptaque4 pecuniam ab eo5 que illata fuerat in domum Domini, et quam congregaverant levite ianitores de Manasse et Ephraim et universis reliquiis Israel ab omni quoque Iuda et Beniamin et habitatoribus Hierusalem,
4 acceptaque] acceptamque Weber
5 pecuniam-ab eo] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 34,10 
tradiderunt in manibus eorum qui preerant operariis in domo Domini ut instaurarent templum et infirma queque sarcirent6.
6 sarcirent] sartirent cacogr. Rusch
Numérotation du verset 2Par. 34,11 
At illi dederunt eam artificibus et cementariis ut emerent lapides de lapidicinis et ligna ad commissuras edificii et ad contignationem domorum quas destruxerant reges Iuda.
Numérotation du verset 2Par. 34,12 
Qui fideliter cuncta faciebant. Erant autem prepositi operantium Iadab7 et Abdias de filiis Merari, Zacharias et Mosollam de filiis Caath, qui urguebant opus, omnes levite scientes organis canere.
7 Iadab] Iaath Weber
Numérotation du verset 2Par. 34,13 
Super eos vero qui ad varios usus onera portabant, erant scribe et magistri de levitis ianitores.
Numérotation du verset 2Par. 34,14 
Cumque efferrent pecuniam que illata fuerat in templum Domini, reperit Helchias sacerdos librum legis Domini per manum Moysi,
Numérotation du verset 2Par. 34,15 
et ait ad Saphan scribam : Librum legis inveni in domo Domini et tradidit ei.
Numérotation du verset 2Par. 34,16 
At ille intulit volumen ad regem et nuntiavit ei dicens : Omnia que dedisti in manu servorum tuorum ecce complentur.
Numérotation du verset 2Par. 34,17 
Argentum quod repertum est in domo Domini conflaverunt, datumque est prefectis artificum et diversa opera fabricantium.
Numérotation du verset 2Par. 34,18 
Preterea tradidit mihi Helchias sacerdos hunc librum quem cum rege presente recitasset,
Numérotation du verset 2Par. 34,19 
audissetque ille verba legis scidit vestimenta sua,
Numérotation du verset 2Par. 34,20 
et precepit Helchie ut8 Aicham9 filio Saphan et Abdon filio Micha, Saphan quoque scribe et Asaie servo regis dicens :
8 ut] et Weber
9 Aicham] Ahicam Weber
Numérotation du verset 2Par. 34,21 
Ite et orate Dominum pro me et {t. 2 : Erfurt, f. 129rb ; facsim., p. 257b} pro reliquiis Israel et Iuda super universis sermonibus libri istius qui repertus est. Magnus enim furor Domini stillavit super nos, eo quod non custodierint patres nostri verba Domini, ut facerent omnia que scripta sunt in isto volumine.
Numérotation du verset 2Par. 34,22 
Abiit igitur Helchias et hi qui simul a rege missi fuerant ad Oldam10 propheten uxorem Sellum filii Thecuath, filii Aras11
10 Oldam Clementina ] Oldã Rusch, Olda ΩM, Oldan ΩS Ed1455 , Holdan Θ ΩJ Weber
11 Aras] Hasra Weber
interl.| quem Hebrei autumant avunculum esse Ieremie, patrem Ananeel
custodis vestium, que habitabat Hierusalem in secunda
interl.| scilicet ‘muri parte’ pro quo vetus editio habet in Massena , quasi nomen loci Massena quippe interpretatur ‘secunda’
et locuti sunt ei verba que supra narravimus.
Numérotation du verset 2Par. 34,23 
At illa respondit eis : Hec dicit Dominus Deus Israel. Dicite viro qui misit vos ad me.
Numérotation du verset 2Par. 34,24 
Hec dicit Dominus. Ecce ego inducam mala super locum istum, et super habitatores eius. Cunctaque maledicta que scripta sunt in libro hoc quem legerunt coram rege Iuda,
Numérotation du verset 2Par. 34,25 
quia dereliquerunt me et sacrificaverunt diis alienis ut me ad iracundiam provocarent in cunctis operibus manuum suarum. Idcirco stillabit12 furor meus super locum istum et non extinguetur.
12 stillabit] stillavit Weber
Numérotation du verset 2Par. 34,26 
Ad regem autem Iuda qui misit vos pro Domino deprecando sic loquimini : Hec dicit Dominus Deus Israel, quoniam audisti verba voluminis
Numérotation du verset 2Par. 34,27 
atque emollitum est cor tuum, et humiliatus es in conspectu Domini13 super his que dicta sunt contra locum hunc et habitatores Hierusalem. Reveritusque faciem meam scidisti vestimenta tua et flevisti coram me. Ego quoque exaudivi te dicit Dominus.
13 Domini] Dei Weber
Numérotation du verset 2Par. 34,28 
Iam enim colligam te ad patres tuos et infereris in sepulcrum tuum in pace, nec videbunt oculi tui omne malum quod ego inducturus sum super locum istum et super habitatores eius. Rettulerunt itaque regi cuncta que dixerat.
Numérotation du verset 2Par. 34,29 
At ille convocatis universis maioribus natu Iuda et Hierusalem,
Numérotation du verset 2Par. 34,30 
ascendit domum Domini, unaque omnes viri Iuda et habitatores Hierusalem sacerdotes et levite et cunctus populus a minimo usque ad maximum, quibus audientibus in domo Domini legit rex omnia verba voluminis.
Numérotation du verset 2Par. 34,31 
Et stans in tribunali suo percussit fedus coram Domino ut ambularet post eum, et custodiret precepta et testimonia et iustificationes eius in toto corde suo et in tota anima sua faceretque que scripta sunt in volumine illo quem legerat.
Numérotation du verset 2Par. 34,32 
Adiuravit quoque super hoc omnes qui reperti fuerant in Hierusalem et Beniamin et fecerunt habitatores Hierusalem iuxta pactum Domini Dei patrum suorum.
Numérotation du verset 2Par. 34,33 
Abstulit ergo Iosias cunctas abominationes de universis regionibus filiorum Israel, et fecit omnes qui residui erant in Hierusalem14 servire Domino Deo suo, cunctis diebus eius non recesserunt a Domino Deo patrum suorum.
14 Hierusalem] Israel Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 34), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_34)

Notes :