Glossa ordinaria

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Par. 2,1 

Decrevit autem Salomon edificare domum nomini Domini et palatium sibi.
Numérotation du verset 2Par. 2,2 

Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cederent lapides in montibus, prepositosque eorum tria millia sexcentos.
Numérotation du verset 2Par. 2,3 

Misit quoque ad Hiram regem Tyri
dicens : Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina, ut edificaret sibi domum in qua et habitavit,
Numérotation du verset 2Par. 2,4 

sic fac mecum ut edificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam, ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis, et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum que mandata sunt Israeli.
Numérotation du verset 2Par. 2,5 

Domus autem quam edificare cupio magna est. Magnus est enim Deus noster super omnes deos.
Numérotation du verset 2Par. 2,6 

Quis ergo poterit prevalere ut edificet ei dignam domum ? Si celum et celi celorum capere eum nequeunt1 quantus ego sum ut possim edificare ei2 domum ? Sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo.
1 nequeunt] non queunt Weber |
2 edificare ei] inv. Weber |
Numérotation du verset 2Par. 2,7 

Mitte ergo3 mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento, aere et4 ferro, purpura, coccino, et hyacintho et qui sciat sculpere celaturas5 cum his artificibus quos mecum habeo in Iudea et in Hierusalem, quos preparavit David pater meus.
3 ergo] igitur Weber |
4 et] om. Weber |
5 sculpere celaturas] scalpere celata Weber |
Numérotation du verset 2Par. 2,8 

Sed et ligna cedrina mitte mihi et archetina6 et pinea de Libano. Scio enim quod servi tui noverint
6 archetina] arceuthina Weber
cedere ligna de Libano et erunt servi mei cum servis tuis,
Numérotation du verset 2Par. 2,9 

ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio edificare magna est nimis et inclita.
Numérotation du verset 2Par. 2,10 

Preterea operariis qui cesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti millia, et ordei choros totidem, olei quoque sata viginti millia.
Numérotation du verset 2Par. 2,11 

Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni : Quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum.
Numérotation du verset 2Par. 2,12 

Et addidit dicens : Benedictus Dominus Deus Israel qui fecit celum et terram, qui dedit David regi filium sapientem, et eruditum, et sensatum atque prudentem, ut edificaret domum Domino et palatium sibi.
Numérotation du verset 2Par. 2,13 

Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram
patrem meum,
Numérotation du verset 2Par. 2,14 

filium mulieris de filiabus Dan,
cuius pater fuit Tyrius7 qui noverit operari in auro
7 fuit Tyrius] inv. Weber
et argento,
aere8,
8 aere] et praem. Weber
et ferro,
et marmore,
et lignis,
in purpura
quoque et hyacintho,
et bysso,
et coccino,
et qui sciat celare omnem sculpturam9 et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui.
9 sculpturam] scalpturam Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,15 

Triticum ergo et ordeum, et oleum, et vinum que pollicitus es domine mi mitte servis tuis.
Numérotation du verset 2Par. 2,16 

Nos autem cedemus ligna de Libano quotquot10 necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe, tuum erit transferre ea in Hierusalem.
10 quotquot] quot Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,17 

Numeravit igitur Salomon omnes viros proselytos
qui erant in terra Israel post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius, et inventi sunt centum quinquaginta tria millia et sexcenta11.
11 tria millia et sexcenta] millia et tria millia sescenti Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,18 

Fecitque ex eis
septuaginta millia qui humeris onera portarent,
et octoginta millia
qui
Lapides
in montibus
cederent.
Tria
autem millia12 et sexcentos prepositos operum populi.
12 autem millia] inv. Weber

Capitulum 2

Numérotation du verset 2Par. 2,1 
Decrevit autem {t. 2 : Erfurt, f. 111ra ; facsim., p. 221a} Salomon edificare domum nomini Domini et palatium sibi.
marg.| DECREVIT  AUTEM  SALOMON etc. BEDA. Domus quam edificavit Salomon in Hierusalem significat universalem Ecclesiam, quia a primo electo usque ad ultimum quotidie per gratiam veri pacifici edificatur, que adhuc partim peregrinatur in mundo, partim evasis erunnis cum illo iam regnat in celo ubi tota regnatura est peracto iudicio. Ad hanc domum pertinent angeli quorum nobis similitudo promittitur dicente Dominoa : «Equales enim angelis sunt et filii Dei sunt» etc. Ad hanc pertinet ipse Christus qui aitb : «Solvite templum hoc et in tribus diebus excitabo illud. Hoc enim dicebat de templo corporis sui». De nobis dicit Apostolusc : «Nescitis quia templum Dei estis» ? etc. Si ergo ille per assumptam humilitatem factus est templum Dei et nos per inhabitantem spiritum eius in nobis constat, quia figura omnium nostrum et ipsius Christi templum illud fuit, sed illius tamquam lapidis angularis nostri autem tamquam lapidum vivorum super ipsum edificatorum. Designat eandem domum Dei tabernaculum in eremo factum. Sed quia illa domus in itinere quo ad terram promissionis veniebatur. Hec autem edificabatur in terra promissionis et in civitate Hierusalem. Illa {t. 2 : Erfurt, f. 111ra ; facsim., p. 221a} ut de loco ad locum a levitis portata, tandem in terram promissionis induceretur. Hic ut mox in patria et civitate regia constructa a immobili fundamento consisteret, donec figurarum celestium rem ipsam impleret potest in illa presentis Ecclesie labor et exilium in hac, futura requies et beatitudo figurari. Vel quia illa a solis filiis Israel hec autem a proselytis et gentibus facta est. Possunt in illa principaliter patres veteris Testamenti et antiquus Dei populus in hac congregata de gentibus Ecclesia figurari. Quamvis edificium utriusque domus specialiter acceptum labores Ecclesie quotidianos, et futura gaudia celestis regni et electionem prime Ecclesie de Israel et salutem omnium gentium in Christo multimodis ostedat figuris. Quod autem dicitur decrevisse Salomonem edificare domum nomini Domini et palatium sibi idem significat, quia Ecclesia et domus Dei est quam perenniter inhabitat, et palatium celestis regis in quo glorie sue magnitudinem cunctis generationibus ostendit. Operarii Salomonis sunt quisque electi qui seipsos edificio Dei, credendo, operando, alios docendo, preparant.
a Lc. 20, 36.
b Io. 2, 19.
c 1Cor. 3, 16.
marg.| SALOMON. Et nomine et regno pacatissimo illum significat de quo ait Isaiasd : «Multiplicabitur eius imperium et pacis non erit finis». Hiram vero qui interpretatur vivens excelse, credentes de gentibus vita et fide gloriosos, quorum opere sepe iuvatur et augmentatur Ecclesia, et contra hereticos, schismaticos, paganos decretis principalibus firmatur. Petit ergo Salomon in opere templi auxilium ab Hiram, quia Christus volens edificare Ecclesiam non solum de Iudeis sed et de gentibus operarios elegit. Misit Hiram Salomoni precisa de Libano ligna cedrina et abiegna que in domo Domini ponerentur, quia conversa gentilitas misit ad Dominum viros in seculo claros, sed securi dominice increpationis de monte superbie deiectos et humiliatos, qui ad normam evangelice veritatis pro modo suo quandoque ponerentur. Misit et artifices qui regendis populis preponerentur Dionysium scilicet Areopagitam {t. 2 : Erfurt, f. 111rb ; facsim., p. 221b} Cyprianum et alios multos. Misit et aurum sapientes, scilicet viros et ingenio claros. Pro his omnibus collata gentilitas exspectat a Domino dona gratie celestis, et triticum scilicet verbi Dei, et oleum caritatis unctionis et illuminationis Spiritus sancti.e
d Is. 9, 7.
e ¶Fons : Cf. Beda Venerabilis , De Templo, lib. 1, CCSL 119A, p. 147.1-149.101.
Numérotation du verset 2Par. 2,2 
Et numeravit septuaginta millia virorum portantium humeris, et octoginta millia qui cederent lapides in montibus, prepositosque eorum tria millia sexcentos.
Numérotation du verset 2Par. 2,3 
Misit quoque ad Hiram regem Tyri
interl.| hec in Regumf plenius dicuntur
f Cf. 3Rg. (1Rg.) 5, 2-11.
dicens : Sicut egisti cum David patre meo, et misisti ei ligna cedrina, ut edificaret sibi domum in qua et habitavit,
Numérotation du verset 2Par. 2,4 
sic fac mecum ut edificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam, ad adolendum incensum coram illo, et fumiganda aromata, et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere, sabbatis quoque et neomeniis, et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum que mandata sunt Israeli.
Numérotation du verset 2Par. 2,5 
Domus autem quam edificare cupio magna est. Magnus est enim Deus noster super omnes deos.
Numérotation du verset 2Par. 2,6 
Quis ergo poterit prevalere ut edificet ei dignam domum ? Si celum et celi celorum capere eum nequeunt1 quantus ego sum ut possim edificare ei2 domum ? Sed ad hoc tantum ut adoleatur incensum coram illo.
1 nequeunt] non queunt Weber
2 edificare ei] inv. Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,7 
Mitte ergo3 mihi virum eruditum qui noverit operari in auro et argento, aere et4 ferro, purpura, coccino, et hyacintho et qui sciat sculpere celaturas5 cum his artificibus quos mecum habeo in Iudea et in Hierusalem, quos preparavit David pater meus.
3 ergo] igitur Weber
4 et] om. Weber
5 sculpere celaturas] scalpere celata Weber
Numérotation du verset 2Par. 2,8 
Sed et ligna cedrina mitte mihi et archetina6 et pinea de Libano. Scio enim quod servi tui noverint
6 archetina] arceuthina Weber
interl.| doctores de gentibus qui gloriosos in seculo a fastu superbie deiciunt et in obsequium veri Salomonis transferunt
cedere ligna{t. 2 : Erfurt, f. 111rb ; facsim., p. 221b} de Libano et erunt servi mei cum servis tuis,
marg.| ET  ERUNT  SERVI  MEI. Apostoli mei et doctores primi qui doctores de gentibus informant et erudiunt, ne aloquo prava docere presumant. Ideo enim Salomon servos Hiram cedere sibi ligna voluit, quia doctiores erant servis suis ad cedendum, sed etiam servos suos adesse voluit ut cedentibus ostenderent cuius mensure ligna fieri deberent. Apostoli enim certius verba evangelii ab ipso Domino noverunt. Sed gentiles ab erroribus ad veritatem evangelii conversi certius gentium errores noverunt, et ideo subtilius expugnareverunt.
Numérotation du verset 2Par. 2,9 
ut parentur mihi ligna plurima. Domus enim quam cupio edificare magna est nimis et inclita.
Numérotation du verset 2Par. 2,10 
Preterea operariis qui cesuri sunt ligna servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti millia, et ordei choros totidem, olei quoque sata viginti millia.
Numérotation du verset 2Par. 2,11 
Dixit autem Hiram rex Tyri per litteras quas miserat Salomoni : Quia dilexit Dominus populum suum idcirco te regnare fecit super eum.
Numérotation du verset 2Par. 2,12 
Et addidit dicens : Benedictus Dominus Deus Israel qui fecit celum et terram, qui dedit David regi filium sapientem, et eruditum, et sensatum atque prudentem, ut edificaret domum Domino et palatium sibi.
Numérotation du verset 2Par. 2,13 
Misi ergo tibi virum prudentem et scientissimum Hiram
interl.| doctores quos misit gentilitas
patrem meum,
interl.| patrem suum vocat, quia de terra Israel peregre profectus docuit eum timorem Domini et cognitionem veritatis
Numérotation du verset 2Par. 2,14 
filium mulieris de filiabus Dan,
marg.| FILIUM  MULIERIS  DE  TRIBU  DAN. Ostendit eum esse de progenie Salomith de tribu Dan, de quo in libro Numerorumg legitur. Patrem eius tradunt Hebrei fuisse Hebreum de stirpe Ooliab de tribu Dan qui cum Beseleel in eremo operatus esth. Quod vero Tyrium vocat, aiunt Hebrei hoc translatione factum fuisse. Zocri enim lingua eorum plasmatio interpretatur. Chyros enim quam illi Zor vocant, aliquando angustiam, aliquando plasmationem sonat.
g Revera : Lv. 24, 11.
h Cf. Ex. 36, 1.
cuius pater fuit Tyrius7 qui noverit operari in auro
7 fuit Tyrius] inv. Weber
interl.| sapientie
et argento,
interl.| eloquentie
aere8,
8 aere] et praem. Weber
interl.| predicationis
et ferro,
interl.| firmitate fidei
et marmore,
interl.| decore virtutum
et lignis,
interl.| viriditate boni operis
in purpura
interl.| per martyrium effusi sanguinis
quoque et hyacintho,
interl.| celestis conversationis
et bysso,
interl.| castitatis
et coccino,
interl.| caritatis
et qui sciat celare omnem sculpturam9 et adinvenire prudenter quodcumque in opere necessarium est, cum artificibus tuis et cum artificibus domini mei David patris tui.
9 sculpturam] scalpturam Weber
marg.| QUI  NOVIT  OPERARI  IN  AURO  ARGENTO  AERE  FERRO etc. In his omnibus Hiram spiritualis novit operari, ut ornatus domus Dei coram oculis hominum digno decore fulgeat, et bone opinionis odore Deo acceptabilis fiat.
Numérotation du verset 2Par. 2,15 
Triticum ergo et ordeum, et oleum, et vinum que pollicitus es domine mi mitte servis tuis.
Numérotation du verset 2Par. 2,16 
Nos autem cedemus ligna de Libano quotquot10 necessaria habueris, et applicabimus ea ratibus per mare in Ioppe, tuum erit transferre ea in Hierusalem.
10 quotquot] quot Weber
marg.| NOS  AUTEM  CEDEMUS etc. Significat quod gentes audita fama evangelii diversas personas per fidem ad baptismum transmittit. Solius tamen est veri pacifici ut absolvendo peccata per baptismi sacramenta unitati Ecclesie illos adunare, de quo dicituri : «Super quem videritis Spiritum descendentem et manentem super eum hic est qui baptizat».
i Io. 1, 33.
Numérotation du verset 2Par. 2,17 
Numeravit igitur Salomon {t. 2 : Erfurt, f. 111va ; facsim., p. 222a} omnes viros proselytos
interl.| qui ex gentibus in consortium populi Dei transierunt
marg.| NUMERAVIT  ERGO  SALOMON. Fuerunt operarii domus Domini de filiis {t. 2 : Erfurt, f. 111va ; facsim., p. 222a} Israel de proselytis de gentibus de filiis Israel triginta millia qui ad cedendas de Libano cedros missi sunt sicut legitur in Regumj. De proselytis de quibus scilicet nunc agitur cesores lapidum. De gentibus ipse Hiram et servi eius qui cum servis Salomonis ligna cedebant de Libano. Omnes igitur hominum gentes per quos edificanda erat Ecclesia precessit in edificio templi Salomonis. Iudei enim proselyti et gentiles ad veritatem evangelii conversi Ecclesiam Christi recte vivendo et docendo construunt.
j Cf. 3Rg. (1Rg.) 5, 6.
qui erant in terra Israel post dinumerationem quam dinumeravit David pater eius, et inventi sunt centum quinquaginta tria millia et sexcenta11.
11 tria millia et sexcenta] millia et tria millia sescenti Weber
marg.| TRIA  MILLIA  ET  SEXCENTI. In Paralipomenon pro tribus millibus trecentis prepositis qui in Regum numerantur tria millia sexcenti scribuntur pro perfectione sublimium virorum. In senario enim Deus mundi ornatum complevit et quia sancta Scriptura fidem Trinitatis docet et opera iustitie recte tria millia sexcenti perhibentur fuisse.
Numérotation du verset 2Par. 2,18 
Fecitque ex eis
interl.| pro sabbatismo animarum
septuaginta millia qui humeris onera portarent,
interl.| «Alter alterius onera portate»k et alibil : «Corripite inquietos, consolamini pusillanimes» etc.
k Gal. 6, 2.
l 1Th. 5, 14.
et octoginta millia
interl.| pro spe resurrectionis que octavo die, id est post sabbatum et in Domino precessit et in nobis speratur
qui
interl.| predicatores
Lapides
interl.| duras hominum mentes
in montibus
interl.| qui nati erant in mente superbie de primi parentis prevaricatione ortim
m Cf. Gn. 3, 6-7.
cederent.
interl.| dolabris verbi Dei ut edificio domus conveniret
Tria
interl.| pro fide Trinitatis quam predicant nobis
autem millia12 et sexcentos prepositos operum populi.
12 autem millia] inv. Weber
interl.| sacre scripture creditores a quibus nos erudimur inscios docere contemptatores corripere onera nostra invicem portare



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 2), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 12/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_2)

Notes :