Capitulum 22
1
Constituerunt autem habitatores Hierusalem Ochoziam filium eius minimum regem pro eo. Omnes enim maiores natu qui ante eum fuerant, interfecerant latrones Arabum qui irruerant in castra. Regnavitque Ochozias, filius Ioram regis Iuda.
2
Quadraginta1 annorum2 erat Ochozias cum regnare cepisset et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia3 filia Amri.
1 Quadraginta] filius
praem. Weber
|
2 annorum] duo
praem. Weber
|
3 Athalia Ω
Rusch Clementina
etc.] Otholia
Weber
|
3
Sed et ipse ingressus est per vias domus Achab. Mater enim eius impulit eum ut impie ageret.
4
Fecit igitur malum in conspectu Domini sicut domus Achab. Ipsi enim fuerunt ei consiliarii post mortem patris sui in interitum eius.
5
Ambulavitque in consiliis eorum et perrexit cum Ioram filio Achab rege Israel in bellum contra Azael4 regem Syrie in Ramoth Galaad. Vulneraveruntque Syri Ioram.
4 Azael]
scrips.
, Azahel
Rusch Weber
, Hazahel
Clementina
6
Qui reversus est ut curaretur in Iezrael. Multas enim plagas acceperat in supradicto certamine. Igitur Azarias filius Ioram rex Iuda descendit ut inviseret Ioram filium Achab in Iezrael egrotantem.
7
Voluntas5 quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram.
5 voluntas] voluntatis
Weber
Cumque6 venisset et7 egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
6 cumque] et cum
Weber
|
7 et]
om. Weber
|
8
Cum ergo subverteret Iehu domum Achab,
invenit principes Iuda et filios fratrum Ochozie qui ministrabant ei et interfecit illos.
9
Ipsumque perquirens Ochoziam comprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit. Et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat, qui quesierat Dominum in toto corde suo, nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochozie.
10
Siquidem Athalia8 mater eius videns quod mortuus esset filius eius9, surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram.
8 Athalia] Otholia
Weber
|
9 eius] suus
Weber
|
11
Porro Iosabeth10 filia regis tulit Ioas
10 Iosabeth
Weber
] Iosabet
Rusch
filium Ochozie, et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur. Absconditque eum11 cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth12
11 eum Λ L ΨD Ω
Rusch
]
om. Weber
|
12 Iosabeth
Weber
] Iosabet
Rusch
|
autem que absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiade pontificis soror Ochozie, et idcirco Athalia13
13 Athalia
Rusch
] Otholia
Weber
non interfecit eum.
12
Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Athalia14 super terram.
14 Athalia

{t. 2 : Erfurt, f. 123va ; facsim., p. 246a} Voluntas5 quippe fuit Dei adversum Ochoziam ut veniret ad Ioram.
5 voluntas] voluntatis
Weber
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 123va ; facsim., p. 246a}
AZARIAS. Qui superius Ochozias id est apprehendens Dominum, Azarias vero adiutorium Domini.
marg.|
Ideoque secundum Hebreos nomen mutatur in melius ei, quia secundum preceptum Domini infirmum visitavit.
Cumque6 venisset et7 egrederetur cum eo adversum Iehu filium Namsi quem unxit Dominus ut deleret domum Achab.
6 cumque] et cum
Weber
7 et]
om. Weber
marg.|
ADVERSUM
IEHU.
Iehu
significat principatum gentium, quem Christus destinavit in sacrilegam civitatem que prophetas et Dominum prophetarum occidit, et apostolos persecuta est, ut eam digna ultione puniret et fanum sacerdotum post adventum Christi destrueret, templumque subverteret et impiam Synagogam sanguinem eorum sitientem de regni culmine quasi Iezabel precipitaret, et ipsius rectores interficeret.a
a
¶Fons : Cf.
Rabanus Maurus
, Commentaria in Par., lib. 4, cap. 22, PL 109, 497D-498A.
8
Cum ergo subverteret Iehu domum Achab,
interl.|
per Eliseum hec in Libro Regumb plenius scripta sunt
b Cf. 4Rg. (2Rg.) 9, 6-7.
invenit principes Iuda et filios fratrum Ochozie qui ministrabant ei et interfecit illos.
9
Ipsumque perquirens Ochoziam comprehendit latentem in Samaria adductumque ad se occidit. Et sepelierunt eum eo quod esset filius Iosaphat, qui quesierat Dominum in toto corde suo, nec erat ultra spes aliqua ut de stirpe regnaret Ochozie.
10
Siquidem Athalia8 mater eius videns quod mortuus esset filius eius9, surrexit et interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram.
8 Athalia] Otholia
Weber
9 eius] suus
Weber
marg.|
SIQUIDEM
ATHALIA. Athalia que semen David conabatur exstinguere, et regiam stirpem delere significat impietatem Synagoge que per nequitiam mentis semini Christi insidiatur inexorabili odio seviens, que aliquando regnare videbatur cum legis ceremonias temporalis observabat. Interpretatur Athalia temporalis Domini, sed Iosabeth strenuitate - que interpretatur saturitas Domini, id est Ecclesie in qua sunt vere delicie - servatur Ioas qui interpretatur memoria Domini, id est Christus in quo est memoria nominis Domini, ne per crudelitatem sevientis interimatur in sanctis, sed nutriatur in domo Ioiade pontificis qui interpretatur dilectus Domini, id est Christus de quo Pater aitc : «Hic est Filius meus dilectus in quo mihi complacui». Cuius domus est Ecclesia, ubi in fide electorum manens quotidie facit augmentum corporis sui, ut in tempore iudicii sceptrum regni et potentiam extollat adversum eos qui eum deprimebant.
c Mt. 3, 17 ; Mt. 17, 5 ; 2Pt. 1, 17.
11
Porro Iosabeth10 filia regis tulit Ioas
10 Iosabeth
Weber
] Iosabet
Rusch
interl.|
memoria Domini
filium Ochozie, et furata est eum de medio filiorum regis cum interficerentur. Absconditque eum11 cum nutrice sua in cubiculo lectulorum. Iosabeth12
11 eum Λ L ΨD Ω
Ed1455
Rusch
]
om. Weber
12 Iosabeth
Weber
] Iosabet
Rusch
interl.|
saturitas Domini
autem que absconderat eum erat filia regis Ioram uxor Ioiade pontificis soror Ochozie, et idcirco Athalia13
13 Athalia
Rusch
] Otholia
Weber
interl.|
temperalis Domini
non interfecit eum.
12
Fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Athalia14 super terram.
14 Athalia
Rusch
] Otholia
Weber
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 22), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 06/10/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_22)

Notes :