Capitulum 8
1
Expletis autem viginti annis postquam edificavit Salomon domum Domini et domum suam,
2
civitates quas dederat Hiram
Salomoni edificavit et habitare ibi fecit filios Israel.
3
Abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam,
4
et edificavit Palmyram
in deserto et alias civitates munitissimas edificavit in Emath.
5
Extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas, et vectes, et seras.
6
Balaath1 etiam
1 Balaath Θ
P H
ΩSM
Clementina
] Baalath
Weber
et omnes urbes firmissimas que fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum. Omnia que voluit fecit
rex2 Salomon
2 fecit rex]
om. Weber
atque disposuit : edificavit in Israel3 et in Libano, et in universa terra potestatis sue.
3 Israel] Hierusalem
Weber
7
Omnem populum qui derelictus fuerat
de Etheis, et Amorreis, et Pherezeis, et Eveis, et Iebuseis qui non erant de stirpe Israel,
8
de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant4 subiugavit Salomon
4 interfecerant] + filii Israel
Weber
in tributarios usque in diem hanc.
9
Porro de filiis Israel non posuit
ut servirent operibus regis.
Ipsi enim erant viri bellatores,
et duces primi
et principes quadrigarum
et equitum eius.
10
Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta
qui erudiebant populum,
11
filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum quam edificaverat ei. Dixit ei rex5 : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in6 eam arca Domini.
5 ei rex] enim
Weber
|
6 in]
om. Weber
|
12
Tunc obtulit
Salomon
holocausta
Domino super altare Domini
quod extruxerat
ante porticum,
13
ut per singulos dies offerretur in eo
iuxta preceptum Moysi in sabbatis
et in calendis,
et in festis diebus
ter per annum,
id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum.
14
Et constituit iuxta dispositionem David
patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam. Sic enim preceperat David homo Dei.
15
Nec pretergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam levite ex omnibus que preceperat, et in custodiis thesaurorum
16
omnes impensas preparatas habuit Salomon, ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
17
Tunc abiit Salomon in Asiongaber7 et in Hailath8 ad oram maris Rubri que est in terra Edom.
7 Asiongaber] Hesiongaber
Weber
|
8 Hailath] Ahilath
Weber
|
18
Misit ergo9 ei Hiram per manum servorum suorum, naves et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir. Tuleruntque inde10 quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
9 ergo] autem
Weber
|
10 tuleruntque] + inde
Weber
|
Capitulum 8
Numérotation du verset
2Par. 8,1
{t. 2 : Erfurt, f. 116rb ; facsim., p. 231b} Expletis autem viginti annis postquam edificavit Salomon domum Domini et domum suam,
Numérotation du verset
2Par. 8,2
civitates quas dederat Hiram
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 116ra ; facsim., p. 231a}
DEDERAT
HIRAM. Reddiderat scilicet, quia cum Salomon dedisset non placuerunt illi. Ideo Salomon propriis utilitatibus eas deputavit.
Salomoni edificavit et habitare ibi fecit filios Israel.
Numérotation du verset
2Par. 8,3
Abiit quoque in Emath Suba et obtinuit eam,
Numérotation du verset
2Par. 8,4
et edificavit Palmyram
interl.|
que hebraice dicitur Thamar
in deserto et alias civitates munitissimas edificavit in Emath.
Numérotation du verset
2Par. 8,5
Extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas, et vectes, et seras.
marg.|
BETHOROM
SUPERIOREM
ET
INFERIOREM etc. Civitas est ad quam usque Iesus persecutus est inimicos reges in tribu Ephraim etc. usque ad et alius
Bethoron
inferior datis levitis in possessionema.
a Cf. Ios. 10, 10.
Numérotation du verset
2Par. 8,6
Balaath1 etiam
1 Balaath Θ
P H
ΩSM
Ed1455
Clementina
] Baalath
Weber
interl.|
civitas est in tribu Iuda
et omnes urbes firmissimas que fuerunt Salomonis, cunctasque urbes quadrigarum et urbes equitum. Omnia que voluit fecit
interl.|
«Omnia quecumque voluit fecit»b
b Ps. 113, 11.
rex2 Salomon
2 fecit rex]
om. Weber
interl.|
Christus
atque disposuit : edificavit in Israel3 et in Libano, et in universa terra potestatis sue.
3 Israel] Hierusalem
Weber
marg.|
ET
OMNES
URBES
FIRMISSIMAS etc. Ezer scilicet Mageddo et Gazer et {t. 2 : Erfurt, f. 116rb ; facsim., p. 231b} Mello que omnes Ecclesie monstrant decorem, quia verus Salomon in iocunditate regni sui ad laudem et letitiam sibi preparavit. Interpretatur autem
Mello
adimpletio, Ezer separatus et sanctificatus, Mageddo cenaculum eius, Gazer precisio vel divisio,
Bethoron
domus montium,
Balaath
ascendens. Sancta autem Ecclesia civitas est Dei vivi, ubi impletur quotidie voluntas Dei, et separata ab omni errore infidelium sanctificatur fide et bono opere. Ibi est refectio virtutum. Ipsa discernit mundum et immundum, et a virtute vitium et est domus montium, id est habitatio sanctorum et fructu iustitie, «sicut palma florens»c «ascendit de virtute in virtutem ut videat Deum deorum in Sion»d. Omnes vicos suos munivit Salomon, quia Christus cetus fidelium suorum gratie sue protectione ita munit, ut hostibus suis spiritualibus resistere possint.
In Libano
. In templo scilicet quod cedrorum decore vestitum erat unde Zachariase : «Aperi Libane portas tuas», vel regiis edificiis que facta erant de lignis Libani.
c Cf. Ps. 91, 13.
d Cf. 83, 8.
e Za. 11, 1.
Numérotation du verset
2Par. 8,7
Omnem populum qui derelictus fuerat
interl.|
Iudeos, gentiles, hereticos
de Etheis, et Amorreis, et Pherezeis, et Eveis, et Iebuseis qui non erant de stirpe Israel,
interl.|
de numero sanctorum
Numérotation du verset
2Par. 8,8
de filiis eorum et de posteris quos non interfecerant4 subiugavit Salomon
4 interfecerant] + filii Israel
Weber
interl.|
Christus
in tributarios usque in diem hanc.
interl.|
impius vivit iusto
Numérotation du verset
2Par. 8,9
Porro de filiis Israel non posuit
interl.|
quia non sunt ancille filii sed libere qua libertate Christus non liberavit
ut servirent operibus regis.
interl.|
observantus legis vel ritui gentili
Ipsi enim erant viri bellatores,
interl.|
contra spirituales nequitias
et duces primi
interl.|
se et alios bene ducentes
et principes quadrigarum
interl.|
eorum scilicet qui sequuntur doctrinam evangelistarum
et equitum eius.
Numérotation du verset
2Par. 8,10
Omnes autem principes exercitus regis Salomonis fuerunt ducenti quinquaginta
marg.|
DUCENTI
QUINQUAGINTA. Centenarius qui in computu digitorum de leva transit in dexteram vitam significat eternam. Quinquagenarius vero peccatorum remissionem et eternam requiem et gratiam sancti Spiritus significat, quia in Psalmo eiusdem numeri penitentia, confessio, et remissio peccatorum describitur, et per iubileum requies futura. Per Pentecosten vero in adventu Spiritus sancti septiformis gratia expressa.
qui erudiebant populum,
marg.|
QUI
ERUDIEBANT
POPULUM. Quia ex utroque populo elegit Ecclesie rectores qui spirituali gratia illuminati et plene edocti remissionem peccatorum vitamque eterne salutis, et beatitudinem perpetuam appetendam suo docerent exemplo.
Numérotation du verset
2Par. 8,11
filiam vero pharaonis transtulit de civitate David in domum quam edificaverat ei. Dixit ei rex5 : Non habitabit uxor mea in domo David regis Israel eo quod sanctificata sit, quia ingressa est in6 eam arca Domini.
5 ei rex] enim
Weber
6 in]
om. Weber
Numérotation du verset
2Par. 8,12
{t. 2 : Erfurt, f. 116va ; facsim., p. 232a} Tunc obtulit
interl.|
per membra sua
Salomon
interl.|
Christus
holocausta
interl.|
bonorum operum
Domino super altare Domini
interl.|
fidei catholice
quod extruxerat
interl.|
in Ecclesia
ante porticum,
interl.|
ingressum celestis patrie
marg.|
{t. 2 : Erfurt, f. 116va ; facsim., p. 232a}
HOLOCAUSTA
DOMINO. Holocaustum totum incensum dicitur, hoc in altari crematur, cum in corde cuiusque electi qui seipsum totum scilicet carne et corde Deo vovit, opus bonum fervente caritatis igne succenditur.
Numérotation du verset
2Par. 8,13
ut per singulos dies offerretur in eo
interl.|
per omne tempus presentis vite usque ad consummationem seculi
iuxta preceptum Moysi in sabbatis
interl.|
pro in eterna quiete
et in calendis,
interl.|
pro novitate vite
et in festis diebus
interl.|
pro celestis gaudii perceptione
ter per annum,
interl.|
in sancte Trinitatis fide
id est in sollemnitate azymorum et in sollemnitate hebdomadarum, et in sollemnitate tabernaculorum.
Numérotation du verset
2Par. 8,14
Et constituit iuxta dispositionem David
interl.|
secundum quod in lege Dei scriptum est et prophetis
patris sui officia sacerdotum in ministeriis suis, et levitas in ordine suo, ut laudarent et ministrarent coram sacerdotibus iuxta ritum uniuscuiusque diei, et ianitores in divisionibus suis per portam et portam. Sic enim preceperat David homo Dei.
marg.|
IUXTA
RITUM
UNIUSCUIUSQUE
DIEI etc. Secundum convenientiam cuiusque temporis omnia in Ecclesia disponit, ut unusquisque ordo officio suo functus digne ministret.
Numérotation du verset
2Par. 8,15
Nec pretergressi sunt de mandatis regis tam sacerdotes quam levite ex omnibus que preceperat, et in custodiis thesaurorum
Numérotation du verset
2Par. 8,16
omnes impensas preparatas habuit Salomon, ex eo die quo fundavit domum Domini usque in diem quo perfecit eam.
Numérotation du verset
2Par. 8,17
Tunc abiit Salomon in Asiongaber7 et in Hailath8 ad oram maris Rubri que est in terra Edom.
7 Asiongaber] Hesiongaber
Weber
8 Hailath] Ahilath
Weber
marg.|
IN
ASIONGABER. Insula dicitur esse haud procul ab Ahila in Rubro mari ubi classis Iosaphat periit.
marg.|
Classis quam fecit Salomon in
Asiongaber
que festinantes vel fortes vel viriliter interpretatur, Ecclesia fidelium intelligitur, que in mari huius seculi posita thesauros sapientie et scientie opesque virtutum studet acquirere, ubi sunt servi Hiram nautici et gnari maris cum servis Salomonis, quia gentiles sapientia seculi eruditi cum in lege Moysi peritis sociantur in unitatem fidei. Hos mittit Salomon noster in Ophir que interpretatur infirmans, ut inde aurum afferant, cum in vilitate littere sensum pretiosum querere laborant que accepta summa quadringentorum quinquaginta talentorum
auri ad regem
deferunt, cum pretiosum sensum historie, allegorie, tropologie atque anagogie in divinis libris per gratiam Spiritus sancti inveniunt et eum sapientie et consilio divina ascribentes tribuunt.
Numérotation du verset
2Par. 8,18
Misit ergo9 ei Hiram per manum servorum suorum, naves et nautas gnaros maris, et abierunt cum servis Salomonis in Ophir. Tuleruntque inde10 quadringenta quinquaginta talenta auri et attulerunt ad regem Salomonem.
9 ergo] autem
Weber
10 tuleruntque] + inde
Weber
marg.|
IN
OPHIR. Nomen provincie Ophir ab uno posteriorum Heber vocata, ex cuius stirpe venientes a fluvio Cophene usque ad regionem Indie que vocatur Geria habitasse Iosephus refert.
Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 8), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 13/12/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_8)

Notes :