Capitulum 7

1
Cumque complesset Salomon fundens preces ignis descendit de celo, et devoravit holocausta et victimas, et maiestas Domini implevit domum.
2
Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini1,
1 nec…Domini] + eo quod implesset maiestas Domini templum Domini Weber
Numérotation du verset 2Par. 7,3 

sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini supra2 domum, et corruentes proni in terram, super pavimentum stratum lapide, adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus, quoniam in seculum3 misericordia eius.
2 supra] super Weber |
3 seculum] eternum Weber |
4
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
5
Mactavit igitur rex Salomon hostias boum
viginti duo millia, arietum
centum viginti millia. Et dedicavit
domum
Dei rex et universus populus.
6
Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et levite in organis carminum Domini que fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam bonus4, quoniam in seculum5
4 quoniam bonus] om. Weber |
5 seculum] eternum Weber |
misericordia eius, hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.
7
Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini,
obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes pacificorum6.
6 pacificorum] om. Weber
8
Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israel cum eo Ecclesia magna valde ab introitu Emath
usque ad torrentem
Egypti.
9
Fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus, et sollemnitatem celebrasset diebus septem.
10
Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, letantes atque gaudentes super bono quod fecerat Deus7 David,
7 Deus] Dominus Weber
et Salomoni,
et Israel populo suo.
11
Complevitque Salomon domum Domini et domum regis, et omnia que disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est.
12
Apparuit ei autem8 Dominus nocte et ait : Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii,
8 ei autem] inv. Weber
13
si clausero celum et pluvia non fluxerit, et mandavero et precepero locuste ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum,
14
conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit penitentiam a viis suis pessimis, et ego exaudiam de celo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.
15
Oculi quoque mei erunt aperti, et aures mee erecte ad orationem eius qui in loco isto oraverit.
16
Elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
17
Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris iuxta omnia que precepi tibi, et iustitias meas iudiciaque servaveris,
18
suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens : Non auferetur de stirpe tua vir qui non princeps sit in Israel9.
9 qui…in Israel] qui non princeps sit in Israel qui sit princeps in Israel Weber
19
Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis iustitias meas, et precepta mea que proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos,
20
evellam vos de terra mea quam dedi vobis, et domum hanc quam edificavi10 nomini meo proiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis,
10 edificavi] sanctificavi Weber
21
et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes : Quare fecit Dominus sic terre huic et domui huic ?
22
Respondebuntque : Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Egypti et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos et11 coluerunt. Idcirco venerunt super eos universa hec mala.
11 et] atque Weber

Capitulum 7

1
Cumque complesset Salomon fundens preces ignis descendit de celo, et devoravit holocausta et victimas, et maiestas Domini implevit domum.
2
Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini1,
1 nec…Domini] + eo quod implesset maiestas Domini templum Domini Weber
interl.| eo quod implesset maiestas templum Domini
Numérotation du verset 2Par. 7,3 
sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini supra2 domum, et corruentes proni in terram, super pavimentum stratum lapide, adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus, quoniam in seculum3 misericordia eius.
2 supra] super Weber
3 seculum] eternum Weber
4
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
5
Mactavit igitur rex Salomon hostias boum
interl.| bene operantium
viginti duo millia, arietum
interl.| bene gubernantium
centum viginti millia. Et dedicavit
interl.| sanguine suo mundavit
domum
interl.| Ecclesiam
{t. 2 : Erfurt, f. 115vb ; facsim., p. 230b} Dei rex et universus populus.
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 115va ; facsim., p. 230a} DEDICAVI  DOMUM etc. Sanguine suo mundavit et spirituali gratia sanctificavit Christus et diversis donis virtutum multiplicavit. Hancque dedicant filii Israel, quia quisque fidelis secundum donum sibi a Deo collatum verbo et exemplo proximos ad meliora et perfectiora convertit et provehit.
6
Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et levite in organis carminum Domini que fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam bonus4, quoniam in seculum5
4 quoniam bonus] om. Weber
5 seculum] eternum Weber
interl.| alias : eternum
misericordia eius, hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.
7
Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini,
marg.| SANCTIFICAVIT. Quia Christus ea que in lege propter infirmitatem eius perfici non poterant in Ecclesia perficit. Ipsa est enim atrium domus Domini per quam ingressus patet in celestem Hierusalem, quia ergo holocausta et sacrificia in altari veteris Testamenti non potuerunt offerri, quia omnia figuraliter fiebant ibi rex noster et sacerdos erexit novum altare fidei in Ecclesia, in quo quotidie offerunt pinguia holocausta et accepta Deo sacrificia. Undea : «Sacrificium laudis honorificabit me et illic iter quod ostendam illi6«etc.
a Cf. Ps. 49, 23.
6 illi] corr., m. cacogr. Rusch
obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes pacificorum7.
7 pacificorum] om. Weber
8
Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israel cum eo Ecclesia magna valde ab introitu Emath
interl.| septentrionali plaga terre scilicet promissionis
usque ad torrentem
interl.| rinocorulam
Egypti.
interl.| australem plagam
marg.| FECIT  ERGO etc. RABANUS. Non puto hic {t. 2 : Erfurt, f. 115vb ; facsim., p. 230b} aliud intelligendum quam quod expletis septem diebus dedicationis templi, subsecuti sunt dies Scenophegie, quia quindecima die mensis septimi secundum legem inchoabant, et vicesima secunda finiebantur. Utrisque ergo festivitatibus rite peractis et Scenophegiarum octava die finita, dimisit Salomon populum ad propria letantem et gaudentem super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israel populo suo.
marg.| Salomon expleto opere templi sollemnitatem celebrem fecit, et multitudo populi cum eo ab introitu Emath usque ad torrentem Egypti, hoc est internum gaudium sanctorum quod cum vero pacifico in eternum habent. Emath enim interpretatur Domini veritas. Rivum vero vel torrentem Egypti mortem intelligimus temporalem, quam in Egypto, id est in tenebris huius mundi, nemo potest evadere. Undeb : «Quis est homo qui vivit et non videbit mortem ?» De Christo quoque diciturc : «De torrente in via bibit propterea exaltabit caput». Omnis ergo Israel a rivo Egypti usque Emath festum celebre cum Salomone faciunt, quia sancti post finem vite presentis cum Christo perfruuntur eternis gaudiis. Bis septem diebus festivitatem celebrant, quia electi per septiformis Spiritus sancti gratiam illuminati in hac vita que septenario numero discurrit gaudent in spe et in sabbato, id est futura animarum requie, ipsius veritatis perceptione in re.
b Cf. Ps. 88, 49.
c Cf. Ps. 109, 7.
9
Fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus, et sollemnitatem celebrasset diebus septem.
10
Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, letantes atque gaudentes super bono quod fecerat Deus8 David,
8 Deus] Dominus Weber
interl.| dimisso scilicet peccato quod commiserat in Uriam Etheum regnum concessit illi sempiternum
et Salomoni,
interl.| quem de uxore alienigena natum lex prohibebat Ecclesiam Dei intrare permisit et regno sublimavit
et Israel populo suo.
interl.| cui post tantam multitudinem prevaricationum templum magnificentissimum cultus sui habere permisit, et multo tempore requiem ab hostibus suis concessit
marg.| IGITUR  IN  DIE etc. Hoc est post octavam Scenophegie sollemnitatis diem sicut in Regumd continetur. Significat autem post illius vite finem et post subbatismum animarum sanctarum quo ante iudicium quiescunt in octava etate, id est resurrectionis die sanctos recepturos corpora immortalia et in celestibus mansionibus secundum meritorum qualitates locandos, ubi semper letentur laudantes Deum in omnibus bonis que in Christo Pater contulit populo christiano.
d Cf. 3Rg. (1Rg.) 8, 2.
11
Complevitque Salomon domum Domini et domum regis, et omnia que disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est.
12
Apparuit ei autem9 Dominus nocte et ait : Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii,
9 ei autem] inv. Weber
13
si clausero celum et pluvia non fluxerit, et mandavero et precepero locuste ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum,
14
conversus autem populus {t. 2 : Erfurt, f. 116ra ; facsim., p. 231a} meus super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit penitentiam a viis suis pessimis, et ego exaudiam de celo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.
15
Oculi quoque mei erunt aperti, et aures mee erecte ad orationem eius qui in loco isto oraverit.
16
Elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
17
Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris iuxta omnia que precepi tibi, et iustitias meas iudiciaque servaveris,
18
suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens : Non auferetur de stirpe tua vir qui non princeps sit in Israel10.
10 qui…in Israel] qui non princeps sit in Israel qui sit princeps in Israel Weber
19
Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis iustitias meas, et precepta mea que proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos,
20
evellam vos de terra mea quam dedi vobis, et domum hanc quam edificavi11 nomini meo proiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis,
11 edificavi] sanctificavi Weber
21
et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes : Quare fecit Dominus sic terre huic et domui huic ?
22
Respondebuntque : Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Egypti et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos et12 coluerunt. Idcirco venerunt super eos universa hec mala.
12 et] atque Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 28/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_7)

Notes :