Capitulum 11

1
Venit autem Roboam in Hierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta millia1 electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
1 millia] milibus Weber
2
Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens :
3
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israel qui est in Iuda et Beniamin.
4
Hec dicit Dominus : Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam.
5
Habitavit autem Roboam in Hierusalem2, et edificavit civitates muratas in Iuda.
2 Hierusalem] Heirusalem cacogr. Rusch
6
Extruxitque Bethleem et Ethan et Thecue,
7
Bethsur quoque et Sochoth3 et Odollam,
3 Sochoth Rusch ] Soccho Weber
8
necnon Geth et Maresa et Ziph
9
sed et Aduram et Lachis et Azecha
10
Saraa quoque et Ahialon4 et Hebron que erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
4 Ahialon ΩJ Rusch ] Hailon ΩS, Ahilon ΩM Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,11 

Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea, hoc est olei et vini.
Numérotation du verset 2Par. 11,12 

Sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum, firmavitque eas multa diligentia, et imperavit super Iudam et Beniamin.
Numérotation du verset 2Par. 11,13 

Sacerdotes autem et levite qui erant in universo Israel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
Numérotation du verset 2Par. 11,14 

relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Hierusalem eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
Numérotation du verset 2Par. 11,15 

Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et demoniorum5, vitulorumque quos fecerat.
5 demoniorum] demonum Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,16 

Sed et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum ut quererent Dominum Deum Israel. Venerunt in6 Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum,
6 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,17 

et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos. Ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
Numérotation du verset 2Par. 11,18 

Duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Ierimoth7 filii David. Abiail quoque filiam Eliab, filii Isai,
7 Ierimoth Rusch Clementina ] Ierimuth Ω etc. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,19 

que peperit ei filios Ieos8 et Somoriam et Zoom9.
8 Ieos] Ieus Weber |
9 Zoom] Ezoom WeberD) , Zeon ΩS |
Numérotation du verset 2Par. 11,20 

Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom que peperit ei Abia, et Thai10, et Sisa et Salomith11.
10 Thai] Ethai Weber |
11 Salomith] Salumith Weber |
21
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas. Nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem12 sexaginta, et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
12 concubinas autem] concubinasque Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,22 

Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes13 fratres suos. Ipsum enim regem facere cogitabat,
13 omnes] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,23 

quia14 sapientior fuit et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda, et Beniamin, et in universis civitatibus muratis. Prebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.
14 quia] qui Weber

Capitulum 11

1
Venit autem Roboam in Hierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta millia1 electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
1 millia] milibus Weber
2
Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens :
3
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israel qui est in Iuda et Beniamin.
4
Hec dicit Dominus : Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam.
5
Habitavit autem Roboam in Hierusalem2, et edificavit civitates {t. 2 : Erfurt, f. 118rb ; facsim., p. 235b} muratas in Iuda.
2 Hierusalem] Heirusalem cacogr. Rusch
6
Extruxitque Bethleem et Ethan et Thecue,
7
Bethsur quoque et Sochoth3 et Odollam,
3 Sochoth Rusch ] Soccho Weber
8
necnon Geth et Maresa et Ziph
9
sed et Aduram et Lachis et Azecha
10
Saraa quoque et Ahialon4 et Hebron que erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
4 Ahialon ΩJ Ed1455 Rusch ] Hailon ΩS, Ahilon ΩM Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,11 
Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea, hoc est olei et vini.
Numérotation du verset 2Par. 11,12 
Sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum, firmavitque eas multa diligentia, et imperavit super Iudam et Beniamin.
Numérotation du verset 2Par. 11,13 
Sacerdotes autem et levite qui erant in universo Israel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
Numérotation du verset 2Par. 11,14 
relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Hierusalem eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
Numérotation du verset 2Par. 11,15 
Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et demoniorum5, vitulorumque quos fecerat.
5 demoniorum] demonum Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,16 
Sed et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum ut quererent Dominum Deum Israel. Venerunt in6 Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum,
6 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,17 
et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos. Ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
Numérotation du verset 2Par. 11,18 
Duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Ierimoth7 filii David. Abiail quoque filiam Eliab, filii Isai,
7 Ierimoth Rusch Clementina ] Ierimuth Ω etc. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,19 
que peperit ei filios Ieos8 et Somoriam et Zoom9.
8 Ieos] Ieus Weber
9 Zoom] Ezoom WeberD) , Zeon ΩS
interl.| vel -e-10
10 vel e] sic Rusch pro Ezoom vel Zeon.
Numérotation du verset 2Par. 11,20 
Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom que peperit ei Abia, et Thai11, et Sisa et Salomith12.
11 Thai] Ethai Weber
12 Salomith] Salumith Weber
21
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et {t. 2 : Erfurt, f. 118va ; facsim., p. 236a} concubinas. Nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem13 sexaginta, et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
13 concubinas autem] concubinasque Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,22 
Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes14 fratres suos. Ipsum enim regem facere cogitabat,
14 omnes] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,23 
quia15 sapientior fuit et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda, et Beniamin, et in universis civitatibus muratis. Prebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.
15 quia] qui Weber



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_11)

Notes :