Capitulum 25

1
Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cepisset, et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Ioiaden1 de Hierusalem.
1 Ioiaden] Ioaden Weber
2
Fecitque bonum in conspectu Domini,
verumtamen non in corde perfecto.
3
Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,
4
sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi ubi precepit Dominus dicensa : Ne2 occidentur
0 Cf. Dt. 24, 16.
2 ne] non Weber
patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in peccato suo3 morietur.
3 peccato suo] inv. Weber
5
Congregavit igitur Amasias Iudam, et constituit eos per familias, tribunosque, et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum, invenitque triginta millia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum.
6
Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum centum talentis argenti.
7
Venit autem homo Dei ad illum et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel. Non est enim Dominus cum Israel et cunctis filiis Ephraim.
8
Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus.
Dei quippe est et adiuvare et in fugam convertere4.
4 convertere] vertere Weber
9
Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis que dedi militibus Israel ? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
10
Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum. At illi contra Iudam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
11
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia,
12
et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad preruptum cuiusdam petre. Precipitaveruntque eos de summo in preceps qui universi crepuerunt.
13
At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron. Et interfectis tribus millibus diripuit predam magnam.
14
Amasias quoque5 post cedem Idumeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos et illis adolebat incensum.
5 quoque] vero Weber
15
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam, misit ad illum prophetam
qui diceret ei : Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua ?
16
Cumque hec ille loqueretur respondit ei : Numquid6
6 Numquid] num Weber
consiliarius regis es ? Quiesce, ne interficiam te. Descendensque propheta : Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus occidere te, qui et fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
17
Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio7 misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu8
7 p. c. Rusch Weber ] inv. Ω |
8 Iehu Ed1530 Rusch Clementina ] Iheu Cava ΣT ΩM, Hieu Weber |
regem Israel dicens : Veni videamus nos mutuo.
18
At ille remisit nuntium dicens : Carduus qui est in Libano
misit ad cedrum Libani dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem, et ecce bestie que erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum.
19
Dixisti : Percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua. Cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum ?
20
Noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus
hostium propter deos Edom.
21
Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi prebuere conspectus. Amasias autem rex Iuda abiit9
9 abiit] erat Weber
in Bethsames Iude.
22
Corruitque Iudas coram Israel et fugit in tabernacula sua.
23
Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas, filii Ioachaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Hierusalem. Destruxitque muros10
10 muros] murum Weber
eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
24
Omne quoque aurum et argentum et universa vasa que repererat in domo Domini11 et apud Obededom, in thesauris etiam domus regie necnon et filios obsidum reduxit Samariam.
11 Domini] Dei Weber
25
Vixit autem Amasias filius Ioas, rex Iuda, postquam mortuus est Ioas, filius Ioachaz, rex Israel quindecim annis.
26
Reliqua vero sermonum Amasie priorum et novissimorum scripta sunt in libro Regum Iuda et Israel.
27
Qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem. Cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi.
28
Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

Capitulum 25

1
Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cepisset, et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Ioiaden1 de Hierusalem.
1 Ioiaden] Ioaden Weber
2
Fecitque bonum in conspectu Domini,
interl.| opinione hominum qui videbant et laudabant
verumtamen non in corde perfecto.
3
Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,
4
sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi ubi precepit Dominus dicens2 : Ne3 occidentur
2 Cf. Dt. 24, 16.
3 ne] non Weber
interl.| alias ubi precepit Dominus dicensa : Non occidentur
a Dt. 24, 16.
patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in peccato suo4 morietur.
4 peccato suo] inv. Weber
5
Congregavit igitur Amasias Iudam, et constituit eos per familias, tribunosque, et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum, invenitque triginta millia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum.
6
Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum centum talentis argenti.
7
Venit autem homo Dei ad illum et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel. Non est enim Dominus cum Israel et cunctis filiis Ephraim.
interl.| de quo Hieroboam quasi nec cum subditis nec cum prelatis Dominus est
8
Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus.
interl.| decem tribuum qui idola colebant et Deo abominabiles erant
Dei quippe est et adiuvare et in fugam convertere5.
5 convertere] vertere Weber
9
Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis que dedi militibus Israel ? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit {t. 2 : Erfurt, f. 125ra ; facsim., p. 249a} multo his plura.
10
Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum. At illi contra Iudam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
11
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia,
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 125ra ; facsim., p. 249a} IN  VALLE  SALINARUM. Ubi sal fiebat, vel feno salsuginis ut multis in locis deciso et siccato et incenso, vel aquis puteorum salsis fervefactis et ad salis firmitatem coquendo perductis. Vel aliter ubi et Ioab duodecim millia Idumeorum percussisse legitur. Pro valle autem Salinarum vetus editio quasi nomen regionis Gemel apposuit.
12
et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad preruptum cuiusdam petre. Precipitaveruntque eos de summo in preceps qui universi crepuerunt.
13
At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron. Et interfectis tribus millibus diripuit predam magnam.
14
Amasias quoque6 post cedem Idumeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos et illis adolebat incensum.
6 quoque] vero Weber
interl.| quia secundum Hebreos cum precipitarentur duodecim millia de petra idola responderunt illos ideo interfectos, quia in cultu eorum negligentes fuerunt
15
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam, misit ad illum prophetam
interl.| Eleazar filium Dodai avunculi eius sicut Hebrei tradunt
qui diceret ei : Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua ?
16
Cumque hec ille loqueretur respondit ei : Numquid7
7 Numquid] num Weber
interl.| alias : num
consiliarius regis es ? Quiesce, ne interficiam te. Descendensque propheta : Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus occidere te, qui et fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
marg.| SCIO  INQUIT  QUOD  COGITAVERIT  DOMINUS. Qui neminem vult perire sed eum qui in peccato perseverat iusto iudicio damnat. Ideo ergo Amasias periit, quia admonitus per prophetam ut ageret penitentiam non obedivit sed usque ad finem permansit.
17
Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio8 misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu9
8 p. c. Rusch Weber ] inv. Ω
9 Iehu Ed1455 Ed1530 Rusch Clementina ] Iheu Cava ΣT ΩM, Hieu Weber
interl.| alias : Hieu
regem Israel dicens : Veni videamus nos mutuo.
18
At ille remisit nuntium dicens : Carduus qui est in Libano
marg.| CARDUUS  QUI  EST  IN  LIBANO. Hanc similitudinem innuit, quia Amasias nobilissimis ortus natalibus de stirpe David veniens, propter idololatrie feditatem degens, et vilis factus propriam mensuram non considerat, sed ultra modum superbie fastu se elevat.
misit ad cedrum Libani dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem, et ecce bestie que erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum.
19
Dixisti : Percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua. Cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum ?
20
Noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur {t. 2 : Erfurt, f. 125rb ; facsim., p. 249b} in manibus
interl.| vel manus
hostium propter deos Edom.
21
Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi prebuere conspectus. Amasias autem rex Iuda abiit10
10 abiit] erat Weber
interl.| alias : erat
in Bethsames Iude.
interl.| civitas sacerdotalis in tribu Beniamin, altera Bethsames est in tribu Neptalim ad regnum decem tribuum pertinens
marg.| {t. 2 : Erfurt, f. 125rb ; facsim., p. 249b} BETHSAMES. In Regumb dicitur : «Bethsames oppidum Iude», quia pertinet ad regnum Iude, id est ad duas tribus quibus imperabat domus David, sed secundum situm locorum pertinet ad tribum Beniamin.
b Cf. 4Rg. (2Rg.) 14, 11.
22
Corruitque Iudas coram Israel et fugit in tabernacula sua.
23
Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas, filii Ioachaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Hierusalem. Destruxitque muros11
11 muros] murum Weber
interl.| alias : murum
eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
24
Omne quoque aurum et argentum et universa vasa que repererat in domo Domini12 et apud Obededom, in thesauris etiam domus regie necnon et filios obsidum reduxit Samariam.
12 Domini] Dei Weber
marg.| ET  APUD  OBEDEDOM. Quia non solum vasa abstulit que in domo Dei reperit, sed etiam illa que observabant ianitores et custodes templi. In Regum autem legitur quod David elegit de filiis Obededom septuaginta duo ad ministrandum in domo Dei et custodiam templic.
c Cf.2Rg. (2Sm.) 16, 10-19.
25
Vixit autem Amasias filius Ioas, rex Iuda, postquam mortuus est Ioas, filius Ioachaz, rex Israel quindecim annis.
26
Reliqua vero sermonum Amasie priorum et novissimorum scripta sunt in libro Regum Iuda et Israel.
27
Qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem. Cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi.
marg.| QUI  POSTQUAM  RECESSIT. Ex quo prophete consilium non audivit, neque ad Dominum converti voluit coniuratio preparata est et dilata donec ad consummationem perveniret.
28
Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.
interl.| quia deos Edom qui in equis portabantur adoravit non super humeros hominum, quia neglexit servire Deo Israel cuius mysteria super humeros patriarcharum portabantur



Comment citer cette page ?
Martin Morard et alii, ed., Glossa ordinaria cum Biblia latina (2Par. Capitulum 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 29/04/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=liber&numLivre=17&chapitre=17_25)

Notes :