Nicolaus de Lyra

Capitulum 11

1
Venit autem Roboam in Hierusalem, et convocavit universam domum Iuda et Beniamin in centum octoginta millia1 electorum atque bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
1 millia] milibus Weber
2
Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens :
3
Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iuda et ad universum Israel qui est in Iuda et Beniamin.
4
Hec dicit Dominus : Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate. Qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt, nec perrexerunt contra Ieroboam.
5
Habitavit autem Roboam in Hierusalem2, et edificavit civitates muratas in Iuda.
2 Hierusalem] Heirusalem cacogr. Rusch
6
Extruxitque Bethleem et Ethan et Thecue,
7
Bethsur quoque et Sochoth3 et Odollam,
3 Sochoth Rusch ] Soccho Weber
8
necnon Geth et Maresa et Ziph
9
sed et Aduram et Lachis et Azecha
10
Saraa quoque et Ahialon4 et Hebron que erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
4 Ahialon ΩJ Rusch ] Hailon ΩS, Ahilon ΩM Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,11 

Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea, hoc est olei et vini.
Numérotation du verset 2Par. 11,12 

Sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum, firmavitque eas multa diligentia, et imperavit super Iudam et Beniamin.
Numérotation du verset 2Par. 11,13 

Sacerdotes autem et levite qui erant in universo Israel venerunt ad eum de cunctis sedibus suis,
Numérotation du verset 2Par. 11,14 

relinquentes suburbana et possessiones suas, et transeuntes ad Iudam, et Hierusalem eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
Numérotation du verset 2Par. 11,15 

Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum, et demoniorum5, vitulorumque quos fecerat.
5 demoniorum] demonum Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,16 

Sed et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum ut quererent Dominum Deum Israel. Venerunt in6 Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum,
6 in] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,17 

et roboraverunt regnum Iuda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos. Ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
Numérotation du verset 2Par. 11,18 

Duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Ierimoth7 filii David. Abiail quoque filiam Eliab, filii Isai,
7 Ierimoth Rusch Clementina ] Ierimuth Ω etc. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,19 

que peperit ei filios Ieos8 et Somoriam et Zoom9.
8 Ieos] Ieus Weber |
9 Zoom] Ezoom WeberD) , Zeon ΩS |
Numérotation du verset 2Par. 11,20 

Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom que peperit ei Abia, et Thai10, et Sisa et Salomith11.
10 Thai] Ethai Weber |
11 Salomith] Salumith Weber |
21
Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas. Nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem12 sexaginta, et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
12 concubinas autem] concubinasque Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,22 

Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super omnes13 fratres suos. Ipsum enim regem facere cogitabat,
13 omnes] om. Weber
Numérotation du verset 2Par. 11,23 

quia14 sapientior fuit et potentior super omnes filios eius, et in cunctis finibus Iuda, et Beniamin, et in universis civitatibus muratis. Prebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.
14 quia] qui Weber

Capitulum 11

Numérotation du verset 2Par. 11,ad litteram 
marg.| marg.| {1175} .1. Venit autem. Hic consequenter describitur predicte divisionis confirmatio per verbum prophete ex parte Domini loquentis. Et patet sententia ex dictis 3Rg. 12 capitulo Secundo describitur regni defalcati prosecutio, ibi : Habitavit autem Roboam. Et dividitur in duas partes : quia primo describitur prosecutio huius regni proficiendo Secundo deficiendo. ca. 12. Primo in duas : quia {1176}primo describitur profectus regni Roboam per proprium studium. Secundo per aliorum auxilium, ibi : Sacerdotes autem. Tertio preponendo valentiorem filium, ibi : Duxit autem Roboam etc. Circa primum ostenditur profectus regni Roboam proprio studio eo quod multas civitates muravit, et plura fortalitia construxit in regno suo, muniendo ea victualibus et bellatoribus ad roborationem regni sui : et patet littera.
prol.| {1177}
Numérotation du verset 2Par. 11,ad litteram 
marg.| .1. Sacerdotes autem. Hic consequenter describitur profectus regni Roboam per aliorum auxilia : quia Ieroboam factus rex super Israel timuit ne populus rediret ad regnum David, si iret in Ierusalem ad sacrificandum Domino, ut habetur 3Rg. 12. Et ideo fecit duos vitulos aureos, ut ibidem habetur. Et quia sacerdotes et Levite qui habitabant in regno suo, abominabantur cultum vitulorum, abiecit eos : et sic venerunt ad regnum Roboam, et per consequens ipsum roboraverunt. Et hoc est quod dicitur.
marg.| .2. Venerunt ad eum de cunctis sedibus id est civitatibus in quibus habitabant, et que erant eis assignate pro inhabitatione, ut habetur Iosue 21.
prol.| {1178}
marg.| .3. Relinquentes , quia sicut erant eis concesse civitates ad habitandum, sic etiam suburbana ad animalia nutriendum. Similiter etiam homines devoti de aliis tribubus qui volebant colere dominum, ascendebant in Ierusalem ad immolandum Domino sic legitur de Thobia, Thob. 1 capitulo et sic roboraverunt regnum Iuda : quia parati erant ipsum adiuvare. Et hoc est quod dicitur : Sed et de cunctis tribubus Israel, etc.
marg.| .4. Duxit autem Roboam. Hic consequenter describitur profectus regni Roboam, per hoc quod ordinavit sibi succedere valentiorem filium, scilicet Abiam, quamvis haberet plures uxores et de his multos filios seniores ipso. Et patet littera ex dictis.
Numérotation du verset 2Par. 11,moraliter 
marg.| marg.| {1175} .1. Venit autem Roboam. Expositionem mysticam require. 3Rg. 2. capitulo.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 11), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2025. Consultation du 15/01/2025. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_11)

Notes :