Capitulum 28

1
Viginti annorum erat Achaz cum regnare cepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem. Non fecit rectum in conspectu Domini sicut David pater eius,
2
sed ambulavit in viis regum Israel, insuper et statuas fudit Baalim.
3
Ipse est qui adolevit incensum in valle Bennon1 et lustravit filios suos in igne, iuxta ritum gentium quas interfecit Dominus in adventu filiorum Israel.
1 Bennon] Benennon Weber
4
Sacrificabat quoque et thymiama succendebat in excelsis et in collibus, et sub omni ligno frondoso.
5
Tradiditque eum Dominus Deus eius in manu regis Syrie qui percussit eum, magnamque predam de eius cepit imperio, et adduxit in Damascum, manibus quoque regis Israel traditus est et percussus plaga grandi.
6
Occiditque Phacee filius Romelie de Iuda centum viginti millia in die uno omnes viros bellatores, eo quod reliquissent Dominum Deum patrum suorum.
7
Eodem tempore occidit Zechri vir potens ex Ephraim Maasiam filium regis, et Ezricam ducem domus eius, Helchanam quoque secundum a rege.
8
Ceperuntque filii Israel de fratribus suis ducenta millia mulierum puerorum et puellarum, et infinitam predam pertuleruntque eam in Samariam.
9
Ea tempestate erat ibi propheta Domini nomine Obed2 qui egressus obviam exercitui venienti3 in Samariam, dixit eis : Ecce iratus Dominus Deus patrum vestrorum contra Iudam. Tradidit eos manibus vestris et occidistis eos4 atrociter, ita ut celum pertingeret vestra crudelitas.
2 Obed] Oded Weber |
3 venienti] venientium Weber |
4 eos] illos Weber |
10
Insuper filios Iuda et Hierusalem vultis vobis subicere in servos et ancillas, quod nequaquam facto opus est, peccatis enim super hoc Domino Deo vestro.
11
Sed audite consilium meum et reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris, quia magnus furor Domini imminet vobis.
12
Steterunt itaque viri de principibus filiorum Ephraim, Azarias filius Ioannan, Barachias filius Mosollamoth, Ezechias5 filius Sellum, et Amasias6 filius Hadali7 contra eos qui veniebant de prelio.
5 Ezechias] Hiezechias Weber |
6 Amasias] Amasa Weber |
7 Hadali] Adali Weber |
13
Et dixerunt eis : Non introducetis huc captivos ne peccemus Domino. Quare vultis adicere super peccata nostra, et vetera cumulare delicta ? Grande quippe peccatum est, et ira furoris Domini imminet super Israel.
14
Dimiseruntque viri bellatores predam, et universa que ceperant coram principibus et omni multitudine.
15
Steteruntque viri quos supra memoravimus, et apprehendentes captivos omnesque qui nudi erant vestierunt de spoliis. Cumque vestissent eos et calciassent et refecissent et8 cibo et9 potu. Unxissent quoque propter laborem et adhibuissent eis curam, quicumque ambulare non potuerant10 et erant imbecillo corpore, imposuerunt eos iumentis et adduxerunt Iericho11 civitatem Palmarum ad fratres eorum. Ipsi quoque12 reversi sunt in13 Samariam.
8 et] om. Weber |
9 et] ac Weber |
10 potuerant] poterant Weber |
11 Hiericho] Hierichum Weber |
12 ipsi quoque]ipsique Weber |
13 in] om. Weber |
16
Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum postulans auxilium14.
14 postulans auxilium] inv. Weber
17
Veneruntque Idumei et percusserunt multos ex Iuda et ceperunt predam magnam.
18
Philistiim quoque diffusi sunt per urbes campestres et ad meridiem Iuda. Ceperuntque Bethsames et Ahilon et Gadiroth15, Socho16 quoque, et Thamnam, et Ganzo17 cum viculis suis et habitaverunt in eis.
15 Gadiroth] Gaderoth Weber |
16 Socho] Soccho Weber |
17 Ganzo] Gamzo Weber |
19
Humiliaverat enim Dominus Iudam propter Achaz regem Iuda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
20
Adduxitque contra eum Theglathphalasar regem Assyriorum qui et afflixit eum et nullo resistente vastavit.
21
Igitur Achaz spoliata domo Domini et domo regum ac18 principum dedit regi Assyriorum munera, et tamen nihil ei profuit.
18 ac] et Weber
22
Insuper et in tempore angustie sue auxit contemptum in Dominum ipse per se rex Achaz
23
immolavit diis Damasci victimas percussoribus suis et dixit : Dii regum Syrie auxiliantur eis quos ego placabo hostiis, et aderunt mihi. Cum e contrario ipsi fuerint ruina eius et universo Israel.
24
Direptis itaque Achaz omnibus vasis domus Dei atque confractis, clausit19 ianuas templi Dei. Et fecit sibi altaria in universis angulis Hierusalem.
19 clausit] clusit Weber
25
In omnibus quoque urbibus Iuda extruxit aras ad cremandum thus, atque ad iracundiam provocavit Dominum Deum patrum suorum.
26
Reliqua autem sermonum eius priorum et novissimorum et omnium operum20 suorum scripta21 sunt in libro Regum Iuda et Israel.
20 priorum et novissimorum-et omnium operum] inv. Weber |
21 scripta] suorum praem. Weber |
27
Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in civitate Hierusalem, neque enim receperant22 eum in sepulcra regum Israel.
22 receperant] receperunt Weber
Regnavitque Ezechias filius eius pro eo.

Capitulum 28

Numérotation du verset 2Par. 28,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 53va
Numérotation du verset 2Par. 28,ad litteram 
marg.| marg.| {1231} .1. Viginti annorum erat, etc. Hic consequenter agitur de tempore ipsius Achaz. et primo describitur ipsius prevaricatio. secundo flagellatio, ibi : Tradiditque eumet tertio obstinatio, ibi : In super et tempore angustie. Sententia prime partis patet ex dictis 4. Re. 16.a.
marg.| .2. Tradiditque eum. Hic consequenter ponitur ipsius flagellatio. Circa quod sciendum quod Phacee filius Romelie rex Israel, et Rasin rex Syrie simul confederati invaserunt regnum Achaz, propter quod Achaz, et eius populus fuerunt multum territi, ut habetur Esa. 7. sed cum Isaias ipsum Achaz consolaretur, dicens : Noli timere, etc. et ad confirmationem huius signum divinum obtulisset, dicens : Pete tibi signum a Domino Deo tuo in profundum inferni, sive in excelsum supra, {1232} Achaz non credidit, et signum oblatum recusavit, et de Domino diffidens ad humanum auxilium refugit, mittens munera multa, et magna Thelgathphalnasar regi Assyriorum, rogans, ut regnum Syrie invaderet, ac per hoc Rasin rex Syrie recederet de regno Achaz, et iret ad defendendum regnum suum , quod et factum fuit, sed rex Syrie recedens de regno Achaz magnam predam secum portavit, et tunc Achaz credens prevalere contra regem Israel solum, egressus fuit ad pugnam contra cum, et tunc fuit debellatus, et populus eius pro magna parte occisus. Primo igitur ponitur flagellatio Achaz per regem Syrie, cum dicitur : Tradiditque eum Dominus. Et patet littera ex dictis secundo per regem Israel, cum dicitur.
marg.| .3. Manibus quoque regis Israel traditus est. Et patet littera usque ibi :
marg.| .4. Ea tempestate erat ibi Propheta Domini nomine Obed. Iste non erat mansurus in Samaria, sed venerat illuc de Iuda missus a Domina, ad arguendum filiorum Israel crudelitatem. Cetera patent usque ibi :
prol.| { 1233 }
Numérotation du verset 2Par. 28,ad litteram 
marg.| .1. Tempore illo misit rex Achaz ad regem Assyriorum. Hoc fuit ante illud bellum contra regem Israel, ut dictum est. tertio ponitur flagellatio Achaz per Idumeos, cum dicitur : Veneruntque Idumei, etc. quarto per Philistheos, cum dicitur.
marg.| .2. Philisthiim quoque diffusi sunt. Isti enim videntes regnum Iuda debilitatum modo predicto, invaserunt ipsum in confiniis suis, accipientes predas, et civitates, prout poterant.
marg.| .3. Eo quod nudasset eum auxilio. Scilicet divino, propter enim malitias ipsius Achaz regis Iude, Deus suo iusto iudicio subtraxerat suam protectionem ab eo, et populo suo. quinto ponitur flagellatio Achaz per regem Assyriorum, cum dicitur.
marg.| .4. Adduxitque contra eum Thelgathphalnasar. Licet enim Thelgathphalnasar ad preces Achaz primo venerit contra regem Syrie, ut dictum est, et ipsum interfecit, ut habetur 4Rg. 16. cap. tamen postea iste Thelgathphalnasar videns debilitatem ipsius Achaz, et populi eius, intravit eius regnum, et tributo gravi subiugavit. Et hoc est quod subditur postea.
marg.| .5. Dedit regi Assyriorum munera. Quia licet misisset magna munera, et multa regi Assyriorum , ut predictum est, non tamen propter hoc dimisit, quin postea vastaret regnum eius redigens sub gravi tributo. Ista vero littera ab illo loco : Adduxitquecontra eum Thelgathphalnasar. aliter exponitur ab Hebreis, qui dicunt , quod hec est vera littera. Et venit ad eum Thelgathphalnasar rex Assyriorum , quia ad preces eius venit contra regem , Syrie, ut dictum est. Qui afflixit eum, et non fortificavit : quia licet per adventum Thelgathphalnasar rex Syrie adversarius Achaz fuerit occisus, tamen Achaz propter munera magna, que miserat regi Assyriorum, fuit depauperatus, et afflictus. Et {1234} tamen nihil ei profuit : quia civitates de regno Iude capte ab Idumeis, et Philistheis, ut predictum est, non fuerunt sibi per reges Assyriorum restitute.
marg.| .6. In super et tempore angustie sue. Hic consequenter describitur ipsius Achaz obstinatio : quia predictis flagellationibus non fuit emendatus, sed magis peioratus, sicut et Pharao rex Egypti, ut habetur in lib. Ex. et hoc est quod dicitur. Insuper et tempore angustie sue id est flagellationis predicte.
marg.| .7. Auxit contemptum in Dominum. Exercendo novum idololatrie modum , cum dicitur.
marg.| .8. Immolavit diis Damasci. Et hoc fuit, quando ivit obviam Thelgathphalnasar in Damascum ad faciendum sibi reverentiam, eo quod occiderat Rasin adversarium suum, ut habetur 4Rg. 16.
marg.| .9. Et dixit : Dii regum Syrie auxiliantur eis. Quia sic corde credidit, et opere exteriori monstravit, sicut enim corde creditur ad iustitiam, ore autem fit confessio ad salutem, ut habetur Rom. 10.b. ita infidelitas existens in corde, quando exterius declaratur in opere, facit ad damnationis augmentationem.
marg.| .10. Clausit ianuas templi Dei. Quia non suffecit sibi inducere idololatriam, sed etiam abstulit latriam.
marg.| .11. Et fecit etc.  universis angulis Ierusalem. Ut statim haberentur in promptu quocumque. Cetera patent usque ibi :
marg.| .12. Et sepelierunt eum in civitate Ierusalem. Non enim fuit sepultus in civitate David, in qua erant sepulchra regalia, sicut fuerat Amasias : non enim fuit sepultus cum regibus, ut dictum fuit 4Rg. 18. nec in agro regalium sepulchrorum, sicut fuit Ozias leprosus, ut habetur supra 26. sed magis fuit elongatus a sepulchris regum, tanquam omnibus odiosus, et ideo execrabilis, et facinorosus.
Numérotation du verset 2Par. 28,moraliter 
marg.| marg.| {1231} .1. Viginti annorum erat Achaz. Huius cap. moralis expositio 4Rg. 16. posita est usque ibi :
marg.| Ecce iratus Dominus. Hic habent principes Christiani documentum, ut non utantur crudeliter victoriis habitis {1232}contra alios Christianos. Licet enim populus Iuda puniri meruisset a Domino propter sua peccata : tamen quia erat de eadem lege cum populo Israel, Dominus iratus fuit contra filios Israel, eo quod victoria habita de filiis Iuda crudeliter usi fuerunt, dicente eis Propheta Domini Obed.
Numérotation du verset 2Par. 28,moraliter 
marg.| marg.| { 1233 } Peccastis enim super hoc Domino Deo vestro. Propter quod ibidem Propheta induxit eos ad tractandum misericorditer captos in prelio, dicens.
prol.| {1234} Reducite captivos quos adduxistis de fratribus vestris quia magnus furor Domini. Per hoc autem, quod in hoc crediderunt Prophete, demonstratur, quod Christiani bellatores debent captivos Christianos misericorditer tractare.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 28), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_28)

Notes :