Capitulum 7

1
Cumque complesset Salomon fundens preces ignis descendit de celo, et devoravit holocausta et victimas, et maiestas Domini implevit domum.
2
Nec poterant sacerdotes ingredi templum Domini1,
1 nec…Domini] + eo quod implesset maiestas Domini templum Domini Weber
Numérotation du verset 2Par. 7,3 

sed et omnes filii Israel videbant descendentem ignem et gloriam Domini supra2 domum, et corruentes proni in terram, super pavimentum stratum lapide, adoraverunt et laudaverunt Dominum quoniam bonus, quoniam in seculum3 misericordia eius.
2 supra] super Weber |
3 seculum] eternum Weber |
4
Rex autem et omnis populus immolabant victimas coram Domino.
5
Mactavit igitur rex Salomon hostias boum
viginti duo millia, arietum
centum viginti millia. Et dedicavit
domum
Dei rex et universus populus.
6
Sacerdotes autem stabant in officiis suis, et levite in organis carminum Domini que fecit David rex ad laudandum Dominum quoniam bonus4, quoniam in seculum5
4 quoniam bonus] om. Weber |
5 seculum] eternum Weber |
misericordia eius, hymnos David canentes per manus suas. Porro sacerdotes canebant tubis ante eos, cunctusque Israel stabat.
7
Sanctificavit quoque Salomon medium atrii ante templum Domini,
obtulerat enim ibi holocausta et adipes pacificorum, quia altare aeneum quod fecerat non poterat sustinere holocausta et sacrificia et adipes pacificorum6.
6 pacificorum] om. Weber
8
Fecit ergo Salomon sollemnitatem in tempore illo septem diebus et omnis Israel cum eo Ecclesia magna valde ab introitu Emath
usque ad torrentem
Egypti.
9
Fecitque die octavo collectam eo quod dedicasset altare septem diebus, et sollemnitatem celebrasset diebus septem.
10
Igitur in die vicesimo tertio mensis septimi, dimisit populos ad tabernacula sua, letantes atque gaudentes super bono quod fecerat Deus7 David,
7 Deus] Dominus Weber
et Salomoni,
et Israel populo suo.
11
Complevitque Salomon domum Domini et domum regis, et omnia que disposuerat in corde suo, ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est.
12
Apparuit ei autem8 Dominus nocte et ait : Audivi orationem tuam, et elegi locum istum mihi in domum sacrificii,
8 ei autem] inv. Weber
13
si clausero celum et pluvia non fluxerit, et mandavero et precepero locuste ut devoret terram, et misero pestilentiam in populum meum,
14
conversus autem populus meus super quos invocatum est nomen meum, deprecatus me fuerit, et exquisierit faciem meam, et egerit penitentiam a viis suis pessimis, et ego exaudiam de celo et propitius ero peccatis eorum et sanabo terram eorum.
15
Oculi quoque mei erunt aperti, et aures mee erecte ad orationem eius qui in loco isto oraverit.
16
Elegi enim et sanctificavi locum istum ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et permaneant oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
17
Tu quoque si ambulaveris coram me, sicut ambulavit David pater tuus, et feceris iuxta omnia que precepi tibi, et iustitias meas iudiciaque servaveris,
18
suscitabo thronum regni tui sicut pollicitus sum David patri tuo dicens : Non auferetur de stirpe tua vir qui non princeps sit in Israel9.
9 qui…in Israel] qui non princeps sit in Israel qui sit princeps in Israel Weber
19
Si autem aversi fueritis, et dereliqueritis iustitias meas, et precepta mea que proposui vobis et abeuntes servieritis diis alienis et adoraveritis eos,
20
evellam vos de terra mea quam dedi vobis, et domum hanc quam edificavi10 nomini meo proiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam et in exemplum cunctis populis,
10 edificavi] sanctificavi Weber
21
et domus ista erit in proverbium universis transeuntibus, et dicent stupentes : Quare fecit Dominus sic terre huic et domui huic ?
22
Respondebuntque : Quia dereliquerunt Dominum Deum patrum suorum qui eduxit eos de terra Egypti et apprehenderunt deos alienos, et adoraverunt eos et11 coluerunt. Idcirco venerunt super eos universa hec mala.
11 et] atque Weber

Capitulum 7

Numérotation du verset 2Par. 7,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 51vb
Numérotation du verset 2Par. 7,ad litteram 
marg.| marg.| {1163} .1. Cumque complesset. Hic consequenter circa completionem dedicationis ponitur signum divine acceptationis et primo ponitur dicta acceptatio. Secundo Salomonis monitio, ibi : Apparuit autem. Prima in duas, quia primo signum acceptationis datur. Secundo dedicatio consummatur ibi : Rex autem Signum autem divine acceptationis ponitur cum dicitur .
marg.| .2. Ignis descendit. sicut in consecratione Aaron, et filiorum eius, Levit. 9. Et in oblatione Elie 3Rg. 18. Et in sacrificio David in arca Ornam Iebusei. 1Par. 21. capit. In quibus descensus ignis fuit signum divine acceptationis.
marg.| .3. Et maiestas. id est nubes que erat signum divine presentie, sicut {1164} expositum fuit 3. Re. 8.ca. b.
marg.| .4. Et corruentes. adoratione latrie.
marg.| .5. Rex autem. Hic consequenter dedicatio consummatur per oblationem victimarum a rege mediantibus tamen sacerdotibus, ad quorum officium spectat talia offerre.
marg.| .6. Et dedicavit domum Dei. non per se, sed per summum sacerdotem, et alios sacerdotes ibi adsistentes, et ministrantes.
marg.| .7. Sanctificavit quoque Salomon medium. Similiter per pontificem. Causa autem quare potuit sic sanctificari. dicta fuit 3. Re. 8 capitulo g.
marg.| .8. Obtulerat. Non est per hoc intelligendum quod oblatio precesserit sanctificationem, sed econverso.
marg.| .9. Fecit ergo Salomon. Ista fuit, solennitas tabernaculorum, que incepit immediate post festum dedicationis. Unde sequitur :
Numérotation du verset 2Par. 7,ad litteram 
marg.| marg.| { 1165 } .1. Fecitque. que fiebat in crastino ultime diei festivitatis tabernaculorum, unde sequitur :
marg.| .2. Eo quod de, etc. que dedicatio incepit octava die mensis septimi, et finita fuit quartadecima die eiusdem mensis inclusive.
marg.| .3. Et solennitatem scilicet tabernaculorum diebus septem incipiendo a quintodecimo die mensis septimi inclusive, et terminando vicesimoprimo die eiusdem mensis inclusive, et vicesimasecunda die facta fuit collecta pro necessariis templi : {1166}ideo subditur :
marg.| .4. In die vicesimotertio. quia omnia erant completa.
marg.| .5. Apparuit. Hic consequenter ponitur Salomonis monitio de permanendo in obedientia Dei. Et patet sententia ex dictis tertii Regum cap. 9.a. et b. exceptis que sequuntur.
marg.| .6. Oculi quoque id est paratus ero exaudire orationem.
marg.| .7. Ut sit nomen meum. In tempus futurum absque determinatione, supposita tamen conditione quod Salomon et populus debeant in obedientia Dei permanere.
Numérotation du verset 2Par. 7,moraliter 
marg.| marg.| {1163} .1. Cumque complesset Salomon, etc. Per sanctificationem templi, et solennitatem tunc factam potest convenienter intelligi solennitas angelorum, et celestium civium inenarrabilis in ascensione Christi hominis. Nam illa humana natura super angelos exaltata, templum est specialissimum, de qua dixit Ioan. 2.d. Solvite templum hoc, etc. Et Apostolus Col. 1.d. Complacuit in ipso omnem {1164} plenitudinem divinitatis habitate corporaliter. In illa vero ascensione promissus fuit descensus ignis spiritus sancti, ut habetur Act. 1.a. Accipietis virtutem supervenientis Spiritus Sancti in vos, et eritis mihi testes in Ierusalem, et Iudea, et Samaria, et usque ad ultimum terre. Et hec promissio in die pentecostes fuit completa. Act. 2 capitulo Et apparuerunt illis dispertite lingue tanquam ignis, seditque supra singulos eorum, et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, etc. Cetera vero huius capituli exposita sunt mystice 3. lib. Reg. 8. et 9. cap.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 7), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_7)

Notes :