Capitulum 25

1
Viginti quinque annorum erat Amasias cum regnare cepisset, et viginti novem annis regnavit in Hierusalem. Nomen matris eius Ioiaden1 de Hierusalem.
1 Ioiaden] Ioaden Weber
2
Fecitque bonum in conspectu Domini,
verumtamen non in corde perfecto.
3
Cumque roboratum sibi videret imperium, iugulavit servos qui occiderant regem patrem suum,
4
sed filios eorum non interfecit, sicut scriptum est in libro legis Moysi ubi precepit Dominus dicensa : Ne2 occidentur
0 Cf. Dt. 24, 16.
2 ne] non Weber
patres pro filiis, neque filii pro patribus suis, sed unusquisque in peccato suo3 morietur.
3 peccato suo] inv. Weber
5
Congregavit igitur Amasias Iudam, et constituit eos per familias, tribunosque, et centuriones in universo Iuda et Beniamin. Et recensuit a viginti annis sursum, invenitque triginta millia iuvenum qui egrederentur ad pugnam et tenerent hastam et clipeum.
6
Mercede quoque conduxit de Israel centum millia robustorum centum talentis argenti.
7
Venit autem homo Dei ad illum et ait : O rex, ne egrediatur tecum exercitus Israel. Non est enim Dominus cum Israel et cunctis filiis Ephraim.
8
Quod si putas in robore exercitus bella consistere, superari te faciet Deus ab hostibus.
Dei quippe est et adiuvare et in fugam convertere4.
4 convertere] vertere Weber
9
Dixitque Amasias ad hominem Dei : Quid ergo fiet de centum talentis que dedi militibus Israel ? Et respondit ei homo Dei : Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura.
10
Separavit itaque Amasias exercitum qui venerat ad eum ex Ephraim ut reverteretur in locum suum. At illi contra Iudam vehementer irati, reversi sunt in regionem suam.
11
Porro Amasias confidenter eduxit populum suum et abiit in vallem Salinarum, percussitque filios Seir decem millia,
12
et alia decem millia virorum ceperunt filii Iuda, et adduxerunt ad preruptum cuiusdam petre. Precipitaveruntque eos de summo in preceps qui universi crepuerunt.
13
At ille exercitus quem remiserat Amasias ne secum iret ad prelium diffusus est in civitatibus Iuda a Samaria usque Bethoron. Et interfectis tribus millibus diripuit predam magnam.
14
Amasias quoque5 post cedem Idumeorum et allatos deos filiorum Seir, statuit illos in deos sibi, et adorabat eos et illis adolebat incensum.
5 quoque] vero Weber
15
Quam ob rem iratus Dominus contra Amasiam, misit ad illum prophetam
qui diceret ei : Cur adorasti deos qui non liberaverunt populum suum de manu tua ?
16
Cumque hec ille loqueretur respondit ei : Numquid6
6 Numquid] num Weber
consiliarius regis es ? Quiesce, ne interficiam te. Descendensque propheta : Scio, inquit, quod cogitaverit Dominus occidere te, qui et fecisti hoc malum, et insuper non acquievisti consilio meo.
17
Igitur Amasias rex Iuda inito pessimo consilio7 misit ad Ioas filium Ioachaz filii Iehu8
7 p. c. Rusch Weber ] inv. Ω |
8 Iehu Ed1530 Rusch Clementina ] Iheu Cava ΣT ΩM, Hieu Weber |
regem Israel dicens : Veni videamus nos mutuo.
18
At ille remisit nuntium dicens : Carduus qui est in Libano
misit ad cedrum Libani dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem, et ecce bestie que erant in silva Libani transierunt et conculcaverunt carduum.
19
Dixisti : Percussi Edom et idcirco erigitur cor tuum in superbiam. Sede in domo tua. Cur malum adversum te provocas ut cadas et tu et Iudas tecum ?
20
Noluit audire Amasias eo quod Domini esset voluntas ut traderetur in manibus
hostium propter deos Edom.
21
Ascendit igitur Ioas rex Israel, et mutuos sibi prebuere conspectus. Amasias autem rex Iuda abiit9
9 abiit] erat Weber
in Bethsames Iude.
22
Corruitque Iudas coram Israel et fugit in tabernacula sua.
23
Porro Amasiam regem Iuda, filium Ioas, filii Ioachaz, cepit Ioas rex Israel in Bethsames et adduxit in Hierusalem. Destruxitque muros10
10 muros] murum Weber
eius a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitis.
24
Omne quoque aurum et argentum et universa vasa que repererat in domo Domini11 et apud Obededom, in thesauris etiam domus regie necnon et filios obsidum reduxit Samariam.
11 Domini] Dei Weber
25
Vixit autem Amasias filius Ioas, rex Iuda, postquam mortuus est Ioas, filius Ioachaz, rex Israel quindecim annis.
26
Reliqua vero sermonum Amasie priorum et novissimorum scripta sunt in libro Regum Iuda et Israel.
27
Qui postquam recessit a Domino tetenderunt ei insidias in Hierusalem. Cumque fugisset Lachis miserunt et interfecerunt eum ibi.
28
Reportantesque super equos sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David.

Capitulum 25

Numérotation du verset 2Par. 25,1 
differentia
marg.| {LYR#T#.1} De differentia ab hebrea veritate, Ed1507, f. 53va
Numérotation du verset 2Par. 25,ad litteram 
marg.| marg.| {1223} .1. Vigintiquinque. Hic consequenter agitur de tempore Amasie et primo describitur regni eius prosperitas, quamdiu vixit innocenter, secundo eius adversitas postquam vixit insolenter, ibi : At ille exercitus. Sententia autem prime partis patet ex dictis 4. Regum 14. In princ. exceptis que sequuntur.
marg.| .2. Iugulavit servos. et hoc iuste, quia licet esset dignus morte, tamen isti non habebant auctoritatem eum occidendi.
marg.| .3. Congregavit igitur. ad pugnandum contra Idumeos infestantes regnum suum.
marg.| .4. O rex ne. quia erant idololatre, et ideo eorum societas magis nocuisset, quam iuvisset. Ideo sequitur :
marg.| .5. Non est enim. quia in regno illo colebantur vituli aurei, et etiam idola alia.
marg.| .6. Et cunctis filiis. a quibus denominabatur regnum illud, quia Ieroboam primus rex fuit de tribu Ephraim, et plures alii post eum.
marg.| .7. Habet dominus unde tibi. ex quo patet, quod illam pecuniam illis militibus dimisit.
marg.| .8. At illi contra Iudam. non propter pecunie retractionem, ut dictum est, sed quoniam reputaverunt se contemni in illa separatione.
marg.| .9. Percussitque filios Seir. sic est in hebreo, et 4Rg. 14. et non {1224}20. milia, ut habent aliqui libri, et male.
marg.| .10. At ille exercitus. Hic consequenter describitur adversitas regni sui postquam vixit insolenter, et primo ponitur adversitas, inducta pro peccato superbie, et secundo pro peccato idololatrie, ibi : Amasias quoque. Circa primum sciendum quod Amasias rex habita victoria elatus fuit in superbiam, eam magis attribuens virtuti proprie, quam divine, et ideo exercitus Israel, qui redierat ad terram suam, excitatus fuit ex divina ordinatione ut invaderet regnum suum non enim invaserunt in reditu de exercitu Amasie, sed postquam venerant ad terram suam, et hoc notatur, cum dicitur.
marg.| .11. Diffusus est in civitatibus scilicet veniendo.
marg.| .12. Usque ad Bethhoron. Samaria autem erat in regno Israel. Bethhoron autem in regno Iude, et ideo si redeundo de exercitu Amasie hoc fecisset, scriptura dixisset modo, scilicet a Bethhoron usque ad Samariam.
marg.| .13. Amasias vero. Hic consequenter ponitur adversitas pro peccato idololatrie, et primo ponitur culpa, secundo pena ibi : Igitur Amasias. Circa primum dicitur. Amasias quoque. In libris de Heb. question. dicitur, quia idola cum morerentur Idumei, dederunt responsa, quod hoc accidebat Idumeis, eo quod negligentes fuerunt in cultu eorum, quod audiens Amasias eos coluit, sed hoc videtur fictitium, quia nulla glossa Hebraica hoc dicit, nec aliquis expositor Latinus authenticus, videtur etiam esse contra textum, quia propheta de hoc reprehendens Amasiam dixit.
prol.| { 1225 }
Numérotation du verset 2Par. 25,ad litteram 
marg.| .1. Cur adorasti, etc. non enim dicitur populus alicuius veri Dei, vel falsi, nisi cultum impendat sibi secundum ordinem illius ritus. Unde et filii Israel, quando non colebant debito modo dominum, dicebantur non populus eius, ut patet Osee 1 capitulo et in pluribus aliis locis veteri testamento . Item quia Amasias respondisset prophete causam dictam idola colendi, ut videtur probabiliter, quod non fecit, sed dixit.
marg.| .2. Num consiliarius regis. ex hoc etiam apparet obstinatio ipsius Amasie.
marg.| .3. Igitur Amasias. Hic post culpam ponitur pena debita. Et patet sententia ex dictis 3Rg. 14. addenda tamen sunt aliqua.
marg.| .4. Carduus qui est. Carduus est herba vilis, et despecta. Cedrus autem est arbor alta, et ideo vocat Amasiam carduum, qui sub se habebat {1226} tres tribus tantum, se autem vocat cedrum, quia habebat decem tribus in regno suo.
marg.| .5. Porro Amasiam regem. sic habetur in hebreo, et in libris correctis, et iste Ioachaz idem est cum Ochozia qui vocatur etiam Ioathan, ut habetur sup. 21. cap.
marg.| .6. Vasa que repererat. Iste tempore David fuit constitutus ad custodiam thesaurorum, et filii eius successerunt sibi in eodem officio, et ideo locus ille ubi talia servabantur, ab eo denominabatur.
marg.| .7. Necnon et filios. Dixerunt aliqui, quod isti erant filii principum regni Israel, quos tenebat Amasias obsides. Sed hoc non videtur verum, quia non legitur Amasias tantum prevaluisse regno Israel, propter quod dicendum quod isti erant filii principum regni Iuda, quos cepit rex Israel in prelio, et quando venit in Ierusalem commutavit, accipiendo filios pro patribus quos tenebat.
Numérotation du verset 2Par. 25,moraliter 
marg.| marg.| {1223}Expositio moralis huius capituli requiratur 4. Regum. 14. cap.



Comment citer cette page ?
Martin Morard, ed., Nicolaus de Lyra (2Par. 25), in : Sacra Pagina, IRHT-CNRS, 2024. Consultation du 03/05/2024. (Permalink : https://gloss-e.irht.cnrs.fr/php/editions_chapitre.php?id=lyr&numLivre=17&chapitre=17_25)

Notes :